Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum possibile fuit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae
QUESTIO III. Utrum possibile fuerit voluntatem anima Christi habere summam fruittonem possibilem naturae creatae ?
DD. citati q. 1. et 2. Leuchet. Tartaret. Vorillon. Philip. Faber. Pitigianis, Ovando hic: Quantum ad id quod tenet Doctor q. 4.S Ad tertiam quaestionem, intensionem fruitionis (idem est de visione) non provenire praecise ex gratia, sed etiam ex perfectione potentiae. Idem tenent Richard. 4. d. 49. art. 2. q. 8. et art. 3. q.2. Durand. d. 14. q. 1. Palud. q. 1. Major hic quaest. 1. fin. Cajet. 3. p. q. 10. art. 4. et communis. Scotist. Oppositum tenent Suar. 3. p. q. 10. art. 4. ubi Med. et alà Thomista, et 1. p.q. 12. art. 6. Vasq. 1. p. d. 41.
Tertio quaeritur, utrum possibile fuerit voluntatem animae Christi habere summam fruitionem possibilem naturae creatae ? Quod non, sic probatur ; voluntas elicit actum merendi, ergo et fruendi, quia alias non secundum actum ejusdem potentiae mereretur aliquis, et frueretur ; voluntas autem animae Christi non potest habere summam rationem activi in eliciendo actum merendi, quia non potest habere summam virtutem activam, quae consequitur ipsam naturam intellectualem liberam ; ergo non potest summe frui.
Praeterea, si tanta gratia esset data Angelo, quanta est data animae Christi, cum ista voluntas Angeli sit perfectior, causalitas ejus activa esset perfectior quam causalitas activa voluntatis animae Christi, et reliqua causa partialis esset aequalis utrobique; ergo tam hoc, scilicet voluntas Angeli cum tanta gratia, posset in majorem actum fruendi, quam voluntas animae Christi cum tanta gratia, quia una causa partial existente aequali, si reliqua est major, potest sequi perfectior effectus.
Adducit rationem ad oppositum pro parte vera, quia dabilis est Christo summa gratia; ergo summa fruitio. Quaestionem resolvit in q. 4. n. 18, et argumenta hic posita, solvit ibi n. 20.
Contra, possibile est illam animam habere summam gratiam ; ergo summam fruitionem. Consequentia probatur, quia actus naturaliter elicitus ab aliqua forma, eequatur in perfectione illi forma; fruitio est actus supernaturalis, et per consequens elicitus a causa supernaturali, quae est gratia, et patet quod naturaliter, quia gratia non est formaliter libera; ergo secundum quantitatem gratiae potest esse quantitas fruitionis.
On this page