Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia

QUAESTIO IV. Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia ?

D. Thom. 2. 2.quaest. 24. art. 1. ubi Cajet. Ban. Lorca, et alii. Henr. Aureol. Durand. Cajet. Cano, citandi in Schol. Leuchet. Tartaret. Ovando, Pitigianis, Verillon. Richard. hic art. 1. g. 2. Marsil. 3. quaest. 10. art. 1. et alii quos cito schol. 1. et 2. vide Scot. 1. Physic. q. 12.

Quarto quaeritur, utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia ? Quod non, quia gratia requiritur ad actum meriti in via ; ergo ad actum fruitionis in patria. Probatio consequentiae, quia quando aliqua forma requiritur ad aliquam operationem, propter im- perfectionem alterius causae partialis respectu illius operationis, tanto magis requiritur, quanto operatio est excellentior ; sed gratia requiritur cum voluntate propter excellentiam in actu merendti ; ergo magis requiritur ad actum fruitionis qui est excellentior.

Praeterea, alioquin posset aliquis esse summe beatus sine charitate, quia posset summe frur.

Praeterea, sicut ad operart naturaliter requiritur esse naturale, ita ad operart supernaturaliter requiritur esse supernaturale ; ergo et ad summum operart summum esse ; illud autem esse summum habetur per gratiam summam ; ergo, etc.

Contra, non se habet summa gratia respectu fruitionis in aliquo genere causae, nisi efficientis, patet discurrendo ; sed quidquid Deus potest facere per causam efficientem mediam, potest facere sine ea; ergo summam fruitionem, quam potest facere mediante summa gratia, potest facere sine ea; ergo, etc.

SCHOLIUM.

Possibile fuit dari anima Christi summam gratiam negative, id est, qua major creari nequit. Ad hanc, probat primo summam gratiam esse creabilem, quia ascendendo in gratia, si est status, habetur propositum; si non est status, ergo infinita gratia erit producibilis, et unica actione; sed hoc est impossibile ; ergo illud est verum. Secundo, ex Philos. 3. Physic. text. 69. quantum contingit esse in potentia, tantum contingit esse in actu. Quod late explicat Doct. et tantum locum habet in permanentibus, quia Philos. admittit infinitum in successivis. Tertio, detur quod Deus creet tantam gratiam, quantam potest, illa non esset infinita, quia haec est impossibilis ; ergo summa, quia major est impossibilis. Istae duae rationes habent suam evidentiam a prima, quae probat gratiam summam unum factibile, et una factione summam gratiam esse creabilem ; tenent Durand. 1.dist. 17. q. 4. et hic q. 1. et 4. d. 44. q.2. Cajet. 2. 2. q.24. art. 7. et 3. p. q. 7. art. 9. probans esse D. Thom. Henr. Quodl. 5. q. 3. et Quodl. 8. q. 8. Aureol. apud Capr. 4. d. 43. quaest. ult. art. 2. Esculanus 3. Physic. lect. 7. q. 3- Palud. hic quaest. 1. Cano de locis c. 14. Soncinas $8. Met. quaest. 23.

Ad primam quaestionem dico, quod summum potest accipi dupliciter. Uno modo positive per excedentiam ad omnia alia ; alo modo negative per non excedi ab aliquo alio. Primo modo non est, ut dictum est, nisi unum dictum per superabundantiam. Secundo modo possunt esse multa talia, sicut sunt multa generalissima, quorum quodlibet non habet genus superius. Primo modo loquendo, dico quod Deus non potuit conferre animae Christi summam gratiam possibilem, quia potest creare aequalem ; potuit enim, et potest aliam naturam aequalem isti assumere, et aequalem gratiam sibi dare. Secundo modo, dico quod summam gratiam creabilem potuit dare huic animae.

Ad quod ostendendum probo duo: Primo, quod summa gratia isto modo potuit creari simul unica creatione. Secundo, quod potuit conferri creaturae. Primum probo sic (a), accepta aliqua gratia determinata infima, puta A, quaero ascendendo, aut est status ad aliquam supremam, et habetur propositum ; aut non, sed potest procedi in infinitum, et tunc sequitur quod quanto aliqua magis excedit 4, tanto est perfectior ; et per consequens illa, quae in infinitum excedit, est in infinitum perfectior, et ita in se erit intensive infinita, et tamen cum ipsa videatur ab intellectu divino, sicut unum creabile potest una creatione creari, et ita praeter hoc quod infertur impossibile, scilicet quod sit gratia sic infinita, habetur propositum, quod ista gratia possit unica creatione creari, sicut ab intellectu divino videtur ut unum creabile. Ab3 ista ratione habent evidentiam suam aliae duae rationes, quarum una accipitur a Philosopho 3. Physic. cap. de Infinito, quod quantum contingit esse in potentia, tantum contingit esse in actu ; et ita non est procedere in infinitum in potentia, eundo ad formam ; et ideo necesse est in forma quantumcumque perfecta, ponere terminum qualitercumque possibilem.

Sed contra (b) ilam propositionem instatur, quia possibile est in numeris procedere in mnfinitum in potentia ; nullus tamen numerus est actu infinitus ; ergo hic non tantum contingit esse in actu, quantum est in potentia.

Respondetur secundum Averroem quod appositio in numeris est secundum divisionem continui ; in divisione autem continuti proceditur ad materiam, et per consequens numeri crescunt ex processu ad materiam ; sed continuum crescit et augetur eundo ad formam ; in processu autem ad formam necesse est esse statum, non autem in processu ad materiam; et ideo in quantitate continui est status in majus, non autem in multitudine numerorum, sicut nec in divisione continui in minus.

Sed contra hoc (c), si quilibet numerus est per se unus, ereo qui- libet numerus habet propriam formam; ergo procedendo ad quemlibet numerum majorem, est processus ad formam propriam includentem virtualiter formas praecedentes; ergo non est processus in infinitum etiam in numeris.

Dico ergo (d) quod ratio Philosophi ibi non concludit, nisi de quanto molis, secundum quam quantitatem quantum contingit esse m potentia, tantum contingit esse in actu ; imo tantum est in actu, quia non contingit quantum crescere secundum eum, nisi per hoc quod partes ablatae ab uno continuo per divisionem, apponantur continuo ali crescenti, et itía cum partes illae nunquam possint excedere totum divisum, nec totum quantum, cut fit appositio, potest esse majus, nisi secundum quantitatem continentem quantitates divisim, et ejus cui facta est appositio.

Probabilitas dicti ipsius Philoso phi est, quia secundum eum, agens naturale, sine cujus actione nihil potest esse novum, non potest quantum aliquod majorare, nisi accipiat ab alio quanto aliquam particulam apponendo illi quanto. Sed secundum Theologos (c), loquendo de potentia divina, potest esse aliquod quantum majus in potentia quam sit in actu, quia Deus potest majorare aliquod quantum, non apponendo partes ablatas ab alio quanto. Ad hoc ergo, quod dicta probatio Philosophi applicetur ad quanta virtutis, oportet habere aliam probationem Philosophi, et non est alia ibi probatio, nisi quod in quibuscumque permanentibus, sicut potest aliquid inferius esse unum factibile unica factione, ita et quodcumque nfinitorum, si esset factibile, esset factibile unica factione, et ita posset fieri summum, et tamen esset infinitum, si esset processus in infinitum.

Ex hoc ergo (f) quod charitas, vel gratia est quoddam permanens, etiam secundum quemcumque gradum, sequitur quod si procedatur in infinitum, quilibet graduum factibilium erit per se factibilis; et ita quantamcumque contingit esse in potentia, contingit esse simul in actu, quia possibilitas ad talem vel tantam formam, non est possibilitas ad aliquid tantum in fieri, sed ad aliquid in facto esse. Et istum intellectum (g) tangit Commentator alibi, quod omnes potentiae quae sunt in majoratione quantitatis, sunt unius potentiae demonstratae vel determinatae, hoc est, est una potentia ad supremum actum, in quo continentur omnes actus ad quos sunt uHla multae potentiae, quarum una reducitur in actum post aham; sed in divisione continui potentiae multae non sunt partes unius potentiae demonstratae vel determinatae, id est, non est ibi aliquis unus actus, in quo contineantur omnes actus terminantes potentias ordinate reducibiles ad actum.

Et ideo dicere (h), sunt partes unius potentiae demonstratae, tantum valet, sicut dicere, in quibuscumque actibus ordinatis, quilibet actus secundum quemcumque gradum est per se factibilis, ibi supremum mn potentia potest simul esse in actu, quia unica potentia potest reduci in actum ; in quibus autem natis esse tantum in fierti, sunt multae potentiae ordinatae, non potest aliquod unum summum possibile dari in actu, quantum contingit esse in potentia, sed ultra quodlibet factibile in fieri potest fieri aliquid majus, licet non unica factione.

Alia ratio (i) ponitur ad conclusionem istam talis, quantamcumque charitatem Deus potest creare, tantam potest creare ; (subjectum includit praedicatum,) ponatur ergo in esse quod tantam creet, quantam potest creare ; ergo non potest majorem creare ; habetur ergo propositum, quod summa creabilis potest creari.

Haec ratio declaratur sic (k), quod prima propositio potest esse hypothetica conditionalis vel categorica, de conditionato praedicato. Primo modo est necessaria, quia antecedens includit consequens : St tantam potest, tantam potest ; et hoc modo debet poni in esse, ita quod tam antecedens quam consequens ponatur in esse, quia si consequens ponatur in esse, et non antecedens, lit fallacia consequentis ; non enim oportet quod ad quod sequitur consequens, ad idem sequatur antecedens ; illa autem de inesse est antecedens ad illam de possibili ; deberet ergo propositio prima sic poni in esse, quantam creat, tantam creat.

Si autem accipiatur (l) secundo modo, ut est categorica de conditionato praedicato, iste est sensus, potest creare tantam, quantam potest creare, id est, potest creare summam creabilem ; et sic, si notetur potentia urica modificans compositionem (m), propositio non est vera de forma: nec sic subjectum includit praedicatum, quia praedicatum est specificatum per ilam determinationem, quae non est per se nota inesse subjecto, sed tantum est vera gratia materiae, quia in permanentibus quantumcumque procedatur, summum possibile est ita factibile unica factione, sicut quodcumque aliud ; et ita ilae duae rationes (n) tantum habent evidentiam ex prima.

SCHOLIDM.

Supposito quod gratia summa sit creabilis, probat eam posse dari animae Christi. Primo, quia non est determinata ad ullum gradum gratiae. Secundo, est eadem ratione receptiva gratiae, ac Angelus. Tertio, gratia et natura intellectualis sunt prima extrema proportionis, perfectio supernaturalis et perfectibile supernaturale ; ergo quaelibet gratia in qualibet natura supernaturali recipi potest. Doctor has fuse tractat.

Secundum, quod magis est ad propositum, supponendo quod summa gratia possit unica actione creari, probo (o) quod ista possit conferri animae Christi. Primo, quia subjectum receptivum accidentis convenientis, habentis gradus, quod non determinatur ex se ad aliquem gradum, potest quantum est ex se, recipere illud accidens secundum quemcumque istorum graduum ; anima est tale subjectum respectu gratiae ; ergo potest quantum est ex se, recipere quemcumque gradum eratiae. Major declaratur per oppositum ; ideo enim aqua non potest quemcumque gradum caloris recipere, quia calor est accidens disconveniens aquae in aliquo gradu, et aliquis ejus gradus non posset esse in aqua, manente aqua in sui natura, sed oportet aquam corrumpi; ideo etiam aer cut calor est accidens conveniens, non potest quemcumque gradum caloris recipere, quia ex natura sua determinatur ad certum gradum caloris habendum; ita etiam est de mixtis. Sed quando accidens est habens gradus et conveniens subjecto, et non determinatur subjectum ad aliquem gradum certum habendum, non videtur quare non possit sibi quicumque gradus inesse, quia non invenitur contradictio, et ubicumque non invenitur contradictio, illud ponitur absolute possibile.

Vel sic potest forman ratio et brevius : susceptivum formae habentus gradus, cui nullus repugnat, potest quemlibet recipere ; animma sic se habet respectu gratiae. Probo, s1 alicui susceptivo, inquantum tale (per quod excluditur quaelibet ratio activi concomitans) repugnat aliquis gradus gratiae, repugnat et cuilibet ejusdem rationis, quia quodhlbet capax gratiae, est capax, ut ejusdem rationis, per secundam rationem hic; nullus autem gradus gratiae repugnat cuilibet susceptivo; ergo nec alicut.

Praeterea, Angelus et anima comparantur ad gratiam secundum eamdem rationem receptivi, quia ipsa, ut recipitur, est forma ejusdem rationis, et ita recipientia, inquantum recipiunt, sunt ejusdem rationis. Exemplum, sicut albedo est ejusdem rationis in lapide et ligno, ita ista, ut comparantur ad albedinem, non sunt alterius rationis, imo accidit eis esse alterius rationis, ut recipiunt formam ejusdem rationis; gratia autem animae et Angeli est ejusdem speciei, alioquin una universaliter excederet aliam, et ita omnis gratia animae esset major quacumque gratia Angel, vele converso ; utrumque est falsum; ergo ambo ista comparantur ad gratiam, non ut sunt in substantia alterius rationis. Sed ista alteritas accidit eis ut recipiunt tale accidens, et ita quantam potest recipere Ancelus, tantam potest anima reci- pere ; summam autem creabilem potest aliquis Angelus recipere; ergo et anima; ergo et ista anima.

Praeterea, quando inter aliqua extrema communia est proportio, ut inter aliqua extrema illius proportionis, ipsa est inter quaecumque contenta sub altero extremo. Exems plum, calefactivum et calefactibile sunt prima extrema fundata super -habens calorem in actu et in potentia ; in quibuscumque ergo inve"niuntur istae rationes actualiter -calidi, et potentialiter calidi, illis potest inesse talis proportio. Sed prima extrema hujus proportionis, perfectio supernaturalis et perfectibile supernaturale, sunt gratia quantum ad propositum, et natura intellectualis ; ergo in quibuscumque contentis sub alterutro extremo, est ratio istius proportionis, et ita quaecumque gratia potest esse perfectio cujuscumque naturae intellectualis. Exemplum ad hoc: Si color se habeat ad superficiem primo ut perfectio ad perfectibile, et non determinatur ex natura alterius extremi ad aliquid inferius, ut sit extremorum proportionis ; quaelibet superficies potest perfici a quocumque colore. Quod si extrema determinentur aliunde, puta, quod superficies, unde talhs, substantiae, scilicet lapidis, fiat determinatum extremum talis coloris, tunc ista superficies non potest recipere quemcumque colorem, quod non est ex parte ejus qua perfectibile est, sed inquantum illud cujus est, determinat sibi certam speciem vel certum gradum coloris ; sed si absolute esset perfectibile, et reli- quum, perfectio quaelibet posset perfici a quocumque gradu.

Hic juxta primum membrum distinctionis, scilicet exponendo superlativum positive, est unum dubium: Utrum de potentia ordinata Dei, posset fieri alia gratia aequalis isti. Et videtur quod non, quia nulla alia natura posset esse caput habentium gratiam, quia non possunt esse duo capita, sicut nec duo suprema in eodem ordine. Similiter si posset darr alicui ali tanta gratia, ergo posset tantum proficere in meritis, quod posset tantum mereri, quod videtur absurdum.

Hic posset dici, quod licet Deus de potentia absoluta posset tantam gratiam conferre alii naturae, sive assumptae, sive forte non assumptae ; non tamen de potentia ordinata, quia secundum leges jam positas a sapientia divina, non erit nisi unum caput in Ecclesia, a quo sit influentia gratiarum in membris.

SCHOLIUM.

Ad quaestionem secundam respondet Christo de facto datam esse summam gratiam, verisimilius loquendo, quia cum res sit dubia, quod perfectius est, rccte praesumitur datum esse Christo, ad quod adducit locum Augustini valde apposite. Ita Richard hic art. 1. quaest. 2. ad 2. Durand. quaest. 1. Marsil. 3. quaest. 10. art. 1. Cajet. 3. part. quaest. 7. art. 9. 10. 12. et. 2. 2. quaest. 24. art. 7. omnes Scotistae hic, et alit omnes, qui tenent summam gratiam esse creabilem.

Quantum ad secundam quaestionem de facto, probabile est dicere secundum Magistrum, quod Deus tantam gratiam ei contulerit, quantam potuit ; potuit autem ex praecedenti quaestione conferre summam gratiam creabilem ; ergo, etc. In commendando enim Christum malo excedere, quam deficere a laude sibi debita, si propter ignorantiam oporteat in alterum incidere.

Confirmatur ista responsio per illud Augustini 3. de lib. arb. Quidquid tibt vera ratione melius occurrit, scias hoc Deum mapis fecisse, quam non fecisse ; videtur autem simpliciter melius secundum rectam rationem, summam gratiam esse alicui collatam quam non esse collatam, quia in hoc manifestatur summa misericordia Dei in dando summum bonum gratiae sine meritis; igitur probabile est hoc esse factum, et non in alio quam in anima Christi ; ergo, etc.

SCHOLIUM.

Solvit fuse et per variam et selectam doctrinam, explicando insignia axiomata, argumenta primae quaestionis ; et quia noto in margine singula, et clare ponuntur, non opus est scholio.

Ad argumenta (p) primae quaestionis. Ad primum dicitur, quod hcet non sit summe gratificabile, quia tamen unitur personae Verbi, ex hac unione ampliatur ejus capacitas, ut possit recipere summam gratiam, quam non posset recipere, si non esset assumpta.

Contra hoc (q), quia circa istam naturam nihil ponitur absolutum novum per istam unionem, quia ipsam uniri Verbo non dicit nisj specialem dependentiam ejus ad Verbum ; sicut ergo manet natura quantum ad omnia absoluta, ita et eamdem habens capacitatem.

Praeterea, (r) si Angelus fuisset assumptus, habuisset ex vi assumptionis majorem capacitatem, quam nunc habet, per te, et ita tantum aucta fuisset ultra capacitatem naturalem ejus natura per assumptionem, quantum modo natura assumpta aucta est per unionem ex parte animae ultra suam capacitatem naturalem, vel plus, et ita natura posset capere plus de gratia quam modo anima Christi.

Potest dici (s) breviter quod quodcumque gratificabile capax est in potentia obedientiali quantaecum- que gratiae, quia respectu hujus accidentis per accidens, et tamen convenientis, non habet unde determinetur ad certum gradum ; neque istud inducitur per aliquam alterationem passi, vel ab agente naturali, sed tantum secundum quod absolute subjectum est capax, et Deus potest imprimere.

Illa ergo propositio (t) quod proportto est perfectionis et perfectibilis, si intelligatur secundum proportionem praecisam, scilicet quod perfectius perfectibile capax est majoris perfectionis, falsa est, imo totum perfectibile in communi respicit totam perfectionem in communi, et quodlibet quamlibet. Habet tamen ista propositio probabilitatem de subjectis et accidentibus naturalibus, quae causantur ex eis, quia secundum perfectionem causae activae totalis, est perfectio effectus ; nullam tamen probabilitatem habet de formis substantialibus et materia, quia aliquando recipitur forma perfectior in perfectibili imperfectiori, quia dat simpliciter perfectionem majorem et priorem. Sed non oportet hic instare de materia et forma substantiali, quia hic est sermo de subjecto et accidente ; sed tantum hic instandum est, quod propter accidentalitatem talis accidentis, nullam rationem habet termminandi ad talem gradum.

Ad secundum dico (u), quod aut intelligitur, quod ultra istam gratiam finitam supremam, possit fieri aliquis alius gradus alicujus gratiae major ; aut aliquis gradus in natura perfectionis supernaturalis major, licet sit ultra speciem gratiae; aut absolute non in natura perfectionis supernaturalis major, sed absolute aliquis gradus superior.

Si primo modo, dico quod non potest, imo includit contradictioa nem, quia gratia ista est in termino. Et cum dicitur, si intelligatur gradus finitus sibi addi, non erit infinita ; dico quod erit incompossibilitas, quia aliquod finitum intellgibile potest repugnare alhi finito intelligibih ; sicut si intelligatur album addi nigro in aliqua perfectione, hic utrumque componens est finitum ; et tamen nihil tale est factibile, quia ipsa quae intelliguntur componi secundum intellectum includentem contradictoria, sunt incompossibilia. Unde in talibus non valet, possum hoc intelligere, ergo hoc potest fieri, quia non est infinitas ; hoc enim non est mntelligibile, nisi secundum quod mntellectus est in se falsus, et hoc includit contradictionem ; et licet sic intellectum non sit infinitum, tamen habet aliquam incompossibilitatem et repugnantiam in se.

Si secundo modo mntelhgatur, tunc ponendo gratiam esse summam perfectionem, diceretur eodem modo, quod intelligendo aliquem gradum superiorem gratia summa in genere perfectionis supernaturalis, est tunc intelligere contradictoria, sicut aliquem colorem esse super summum album. Si tamen charitas vel gratia non sit summa perfectio supernaturalis, sed fruitio, potest concedi quod ultra summum gradum charitatis, potest fieri gradus superior ultra illam speciem, sicut gradus fruendi.

Si tertio modo intelligatur, potest dici quod supra totum genus quali- tatum nobilissimarum, quales sunt istae perfectiones supernaturales, potest poni quod est infimum generis superioris, puta infima substantia, quia totum genussSu bstantiae sexcedit totum genus Oualttatis ; nec est inconveniens, quod minima substantia in perfectione natural, excedat accidens quodcumque, licet aliquod accidens, ut in perfectione supernaturali, hoc est, in conjungendo objecto supernaturali, excedat substantiam ; tale enim accidens non dicitur ex se perfectum, sed ex hoc quod conjungit immediate cum objecto perfecto. Duobus modis ultimis aliquid esse superius summa gratia, non est ad propositum.

Ad tertium dico, (v) quod quocumque illorum modorum considerando gratiam, Christus habet gratiam in termino, ita quod non potest habere majorem, et possunt etiam ex illa ratione fieri tres rationes ad propositum nostrum. Prima, quia charitas est quaedam participatio Dei, ideo necesse est, quod secundum aliquem gradum determinatum capiat partem infinitae perfectionis, ita quod necessario includat determinatum gradum respectu charitatis infinitae, sicut est determinata participatio, alioquin posset concludi, quod calor et quaecumque talis forma posset esse minfinita, quia quaelibet forma est participatio infiniti.

Similiter secundo ex parte efficientis, quia efficit de nihilo naturam limitatam. Similiter tertio ex parte capacitatis, quia etsti capacitas sit respectu cujuscumque gradus in forma, non tamen capacitas alicujus finiti est ad formam infinitam. Et cum dicitur, quod auget capacitatem, hoc patet esse falsum, quia quando duae causae concurrunt ad constituendum tertium, posterior non dat priori aliquid pertinens ad propriam causalitatem ejus ; sed materia est aliquo modo prior forma, saltem origine, ad constituendum compositum; ergo forma non dat materiae aliquid pertinens ad propriam causalitatem ipsius materiae. et ita nec aliquam potentiahtatem, vel capacitatem (quae est sua potentialitas) auget sibi.

Quod si dicas, quod charitas secundum unum gradum auget capacitatem non ad se, sed ad alium gradum, contra, charitas in quocumque est forma ejusdem rationis; ergo capacitas ejus in quocumque est ejusdem rationis ; ergo non potest capacitas aliqua augert per ahquam charitatem receptam, sed tota praesupponitur naturaliter. Ideo dico, quod in natura rei est summa capacitas vel minima ante omnem formam receptam ; nec illa augetur vel minuitur, quamcumque formam recipiat, quia posse habere gratiam secundum Augustinum lib. de praedest. Sanctor. c. 5. inest homini a natura, ita quod ista potentialitas fundatur in natura animae, ut est talis essentia, ita quod nihil eam mutat.

Ad ultimum patet quod concludit de superlativo, ut exponitur positive.

SCHOLIDM.

Solvit argumenta quaest. 2, explicando puchra axiomata. Ad secundum, negat animam Christi habere summam inclinationem ad gratiam, quia natura Angelica est perfectior, et inclinatio naturalis non differt a natura; sed 4. art. d. 49. q. 9. dicit quod voluntas necessario et summe appetit Beatitudinem, in quo videtur sibi contradicere. Concorda quod in 4. loquitur de summo appetitu objective, seu terminative, hic autem de appetitu subjective, quatenus idem est cum suo fundamento, quod est natura inclinata.

Ad argumenta (a) alterius quaestionis, dico quod Beatus habet quidquid potest recte velle, non de potentia absoluta, sed de potentia ordinata ; vel si de potentia absoluta, potest sic intelligi : quidquid potest absolute recte velle, hoc est, quidquid Deus vult voluntatem velle; Deus autem non vult aliquam voluntatem velle libere majorem gloriam habere, quam sibi contulit; et ideo non potest aliam gloriam recte velle.

Et cum probas (b) per voluntatem naturalem, quae semper est recta, respondeo et dico, quod appetitus naturalis cujuscumque voluntatis est ad summam gloriam, hoc est, ista voluntas posset naturaliter perfici tanta gloria ; nec tamen est ibi tanta inclinatio naturalis ad summam, quod oppositum formae, id est non summa gloria potentiae isti violenter insit, sicut grave inclinatur naturaliter ad deorsum, ita quod oppositum ejus, scilicet esse sursum, vel non esse deorsum, non possit inesse nisi violenter, quia ista inclinatio non habet principium intrinsecum necessitans ad illud ad quod ipsa est, ita quod oppositum ejus non possit inesse nisi violenter ; inclinatur enim ad habendum gratiam summam, et tamen potest quietari in minima. Ratio est, quia non habet principium intrinsecum determinans eam ad aliquem gradum determinatum.

Sed cum dicis (c) quod voluntas libera erit recta, si consonet voluntati naturali, dico quod non semper, sed tantum, quando cum hoc consonat voluntati superiori, scilicet voluntati divinae, quando vult quod Deus vult eam velle ; quandoque autem Deus vult voluntatem libere velle, quod vult appetitum naturalem appetere velle ; quandoque autem non, sed vult voluntatem liberam velle esse consonam voluntati suae, et dissonam appetitur naturali; et ideo Deatitudo recte appetitur libere, quia Deus vult naturalem appetitum hoc appetere, et voluntatem liberam esse sibi consonam. Vult autem Deus voluntatem non odire mortem in casu, et tamen vult appetitum naturalem esse ad oppositum mortis, et tunc non vult voluntatem liberam sequi eum, sed voluntatem suam, quae est regula superior. Ita est hic, quia ipse ex voluntate sua, quae est regula suprema, praefixit cuilibet voluntati creatae, ut ipsa non plus velht, quam voluntas divina sibi contulit, et vult eam velle.

Ad aliud dico (d) quod licet non habeat ista anima summam inclinationem ad summam gratiam, quantum est ex parte fundamenti inclinationis, tamen habet inclinationem ad summam gratiam, qua posset summe conjungi objecto, et ita licet posset quietari per quamcumque gratiam, sicut et quaecumque anima, non tamen summe quietaretur sine summa gratia, quia nec summe conjungeretur objecto, in quo est perfecta quies, nisi haberet summam gratiam.

Ad tertium (e), respondeo quod si concedatur antecedens, quod tamen videtur dubium, et contra auctoritatem Augustini 3. de lib. arb. potest negari consequentia.

Et cum quaeritur causa, quare Deus fecit summam gratiam, et non summam naturam ? Respondeo, quod summa natura creata si esset, non haberet influentiam in alias naturas, sicut nec modo superior species in universo necessario influit in inferiorem ; summum autem in gratia influit secundum esse gratiae in inferiora ; et ideo dicitur ma jor necessitas, ut ponatur aliquod habens gratiam summam, quam aliqua summa natura.

Si tamen sicut Deus supplet influentiam naturae superioris, si qua es- set, in inferiorem, quia influit immediste in omnia, ita posset immediate supplere ufiuentiam summti gratt, quia ipse influit gratiam in omnes. Posset poni alia ratio, quia ibi in quocumque opere naturae manifestatur summe potentia et sapientia divina, quia producit ea de nihilo ; et haec sunt quae pertinent ad Hierarchiam totius universi, quantum ad esse naturae. Sed misericordia et justitia quae pertinent ad Hierarchiam naturarum intellectualium, quantum ad esse morale, non summe manfestatur in quocumque opere gratiae, imo videtur quod summa misericordia non manifestatur, nisi sine meritis summa gratia et gloria daretur.

SCHOLIUM.

Resolvit tertiam quaestionem per tria dicta. Primum, possibile est summam fruitionem seu gloriam conferri animae Christi effective ab alio, quia est receptiva omnis accidentis convenientis sibi, et non determinat sibi certum gradum hujus accidentis, scilicet fruitionis. Secundum, voluntas Christi cum summa gratia non eliceret summam fruitionem, quia voluntas perfectior, scilicet Angelica, cum eadem gratia eliceret majorem fruitionem, quia perfectior causa perfectiorem potest producere effectum; et sic actus supernaturales non necessario commensurantur perfectioni causae partialis supernaturalis, sed etiam majoritas eorum provenit ab excessu concausae naturalis, elevatae tamen per aliam concausam supernaturalem; ita praeter Scotum et omnes Scotistas, Richard. Durand. Cajet. Palud. et Major citati in titulo hujus quaestionis. Tertium, de facto fruitio Christi est summa elicitive, quia habet summam gratiam, quam nullus Angelus habet, per quam elicit majorem fruitionem, quam ulla alia voluntas; an vero habuerit summamn fruitionem de possibili, Docter non resolvit, sed secundum dictum ejus hic quaest. 2. in commendando Christo melius esse excedere, quam deficere, tenendum est quod sic, quia summa fruitio de possibili videtur esse unum factibile juxta resolutionem quaest. 1.

Ad tertiam quaestionem (f) dico quod animam posse summe frui, potest intelligi dupliciter, vel formaliter vel effective, hoc est, vel quod summa fruitio informet istam voluntatem, a quocumque causetur ; vel quod ipsa voluntas eliciat summam fruitionem, et sit causa activa respectu ejus. Primo modo possibile est summam fruitionem creabilem conferri animae Christi, quia ipsa est receptiva cujuslibet accidentis convenientis sibi, et in summo, quia non determinat sibi certum gradum istius, sicut fuit probatum in prima quaestione de gratia, et fruitio est quoddam accidens absolutum, possibile creari a primo causante immediate sine actione voluntatis crcatae.

Secundo modo videtur probabile, quod cum illa voluntas non possit tantam vim activam habere, quantam voluntas creata alia potest habere, ut Angelica, non potest ita perfecte elicere fruitionem, sicut alia voluntas potest. Licet enim possit summam gratiam habere, quae ut causa partialis respectu fruitionis aque causaret fruitionem in ipsa et Angelo, si haberet eam, tamen alia causa partialis erit inaequalis, ut voluntas : altera autem causa partiali deficiente, deficiet effectus, licet reliqua causa partialis sit aequalis. Modo tamen de facto est maxima elicitive, quia licet non sit voluntas ejus ita perfecte activa, sicut voluntas Angeli, tamen ipsa cum summa gratia, ut alia causa partiali activa, potest in perfectiorem fruitionem, quam voluntas Angeli cum minori gratia, quia excedentia gratiae excedit in ea efficientiam voluntatis Angeli.

SCHOLIUM.

Ad quartam quaestionem, respondetur posse summam fruitionem a Deo dari animae Christi non habenti summam gratiam, quia haec est causa efficiens fruitionis, quam Deus supplere potest. An vero sine summa gratia posset anima Christi elicere summam fruitionem, respondet negative, si teneatur quod est connexio essentialis inter voluntatem et gratiam in ordine ad eliciendum fruitionem. Si tamen dicatur Deum posse supplere concursum gratiae, volIuntate eliciente, sicut cum gratia eliceret (quod esse possibile puto, quia voluntatem informari a sua concausa elevante, est per accidens,) resolvendum est dubium affirmative.

Ad quartam quaestionem dico, quod sine summa gratia posset Deus conferre summam fruitionem creabilem huic animae, sicut procedit argumentum ad oppositum, quia gratia respectu fruitionis habet tantum rationem causae efficientis secundae, et ita sine ea potest fieri.

Utrum tamen voluntas ista sine gratia possit tantum agere, quantum est ex parte sui ad summam fruitionem, quantum cum gratia, dubium est. Supposito enim quod objectum fruibile sit praesens intellectui, et voluntas sine omni habitu, praesente tali objecto, possit actum fruendi elicere, ita quod gratia non requiratur, nisi ad ahquam perfectionem fruitionis eliciendae, sicut aliqua causa partialis dans aliquam perfectionem effectui, non tamen dans voluntati aliquam causalitatem propriam sibi (imo voluntas causalitatem suam quantum ad potentiam propinquam, sive remotam habet ex se), tunc aut ponitur necessaria connexio causarum secundarum, ut quod aliqua causa principalis non possit causare determinatum effec- tum, sine causa secunda determinata, sicut quod pater non possit agere ad esse filu ut pater, absque hoc quod mater ageret, ut causa secunda; vel ponitur quod Deus possit supplere causalitatem cujuscumque causae secundae, non supplendo causalitatem alterius causae, et tunc posset supplere causalitatem matris, et relinquere patri causalitatem sibi competentem, ut vere esset pater filii, licet nulla esset ejus mater.

Si primum istorum teneatur, tunc dicendum est, quod ad fruitionem tantam, quanta posset elici a voluntate cum summa gratia, non potest voluntas agere sine summa gratia, licet posset illam recipere sine ea. Si autem secundum teneatur, tunc dicendum est, quod Deus posset supplere actionem summae gratiae, ut voluntas sine illa posset secundum causalitatem suam agere ad summam fruitionem, Deo supplente actionem gratiae, ut causae secundae. Tamen de potentia ordinata non posset voluntas Christi frui active, sive elicitive summe, sine summa gratia, quia ordinatum est, ut causa prima, quae nata est habere aliquam causam secundam, non possit in effectum summum larum causarum, sine tali actione causae secundae. Similiter ordinatum est, ut nulla voluntas summe perficiatur actu secundo summo, etiam ut recipiens, nisi habeat summum actum primum, et ita nec possibile est de potentia ordinata, quod summe fruatur sine summa gratia.

SCHOLIDM.

Solvit satis clare argumenta quaestionis tertiae hujus dist. et docet unionem hwpost. nullo modo active concurrere ad fruitionem, sed hanc secundum potentiam ordinariam elici a gratia habituali. Solvit etiam argumenta quaestione quarta, docens de potentia absoluta ad fruitionem, et meritum non requiri gratiam, bene tamen de potentia ordinata, de quo 1. dist. 17. quaest. 2

Ad argumenta istarum duarum quaestionum dico, quod prima duo concludunt, quad non potest summne frui elicitive, et hoc prout actio n debetur causis secundis, Deo non supplente actionem alicujus causae secundae.

Argumentum in oppositum concludit, quod potest summe frui formmaliter, quod concedo, tamen illud argumentum deficit in hoc quod videtur probare, quod fruitio sit a gratia, ut a causa totali, quod est falsum ; unde licet illa naturaliter se habeat ad fruitionem, non tamen voluntas, quae est alia causa partialis, sed potius lbere. Ipsa tamen voluntas in patria semper cooperabitur secundum ultimum potentiae suae active gratiae secundum ultimum ejus.

(g) Et si objiciatur contra distinctionem positam ad istam tertiam quaestionem, quia tunc anima Christi ex ista unione posset frui absque gratia, cujus oppositum dictum est dist. 2. hujus.

Respondeo et dico, quod Deus posset immediate causare fruitionem in quacumque anima, et illa formaliter frueretur sine gratia habituali; non tamen posset aliqua anima active se habere ad fruitionem secundum ordinem causarum jJam positum, nisi ipsa haberet gratiam ut causam secundam. Non ergo ex vi unionis posset competere animae Christi fruitio magis quam alteri animae, quia non ex vi unionis competeret sibi elicititve secundum ordinem praefixum causarum secundarum, sed tantum si Deus suppleret actionem gratiae, quae nata esset esse causa secunda respectu voluntatis in producendo istum effectum, et ita posset supplere in alia voluntate. Posset etiam illa frui formaliter, licet Deus immediate causaret fruitionem in ea ; sed hoc non esset ex vi unionis, quia ita immediate posset causare fruitionem in alia ; non ergo istud contradicit dictis alibi; neque etiam illa fruitio, si tantum esset in voluntate, ut in subjecto, causata a Deo immmediate, esset laudabilis, quia non esset in potestate voluntatis fruentis, quia non est in potestate causae secundae uti prima, sed e converso, et ideo tam in via quam in patria, ponitur aliqua forma creata, ut voluntas possit uti illa forma in operando, et sit in potestate ejus ut sic laudabilter operetur.

(h) Ad argumenta quartae quaestionis. Ad primum dico, quod gratia requiritur ad meritum, quia meritum formalter requirit, ut actus libere et active elciatur a voluntate, et ita habeat eum in potestate sua ; et ita etiam gratia requiritur ad fruitionem, ut eliciendam active a voluntate; sed ad habendum formaliter a Deo hunc actum, qui dicitur meritum, sive illum, qui dicitur fruitio, non requiritur necessario gratia, quia gratia non est ratio recipiendi talem formam, sed ipsamet voluntas; sed hoc de potentia dico absoluta.

Ad secundum dico, quod conclu- dit de fruitione elicitive habenda, non formaliter, quia ad summum effectum causandum secundum ordinem causarum nunc praefixum, requiritur utramque causam partialem esse summe perfectam ; non sic ad hoc, ut passum recipiat summam formam, quae sine perfectione priori ipsius passi, vel sine aliqua causa secunda partiah, potest in passum immediate causari a Deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4