Table of Contents
Ordinatio
Liber 1
Prologus
Pars 1
Pars 2
Pars 3
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 3 (Depreciated; to be deleted) : Utrum theologia sit de omnibus ipsorum ad primum eius subiectum
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum theologia in se sit scientia, et utrum subalternans vel subalternata
Pars 5
Quaestio 2 (Depreciated; to be deleted) : Utrum ex ordine ad praxim ut ad finem dicatur per se scientia practica
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum obiectum fruitionis per se sit finis ultimus
Quaestio 2 : Utrum finis ultimus habeat tantum unam rationem fruibilis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum frui sit aliquis actus elicitus a voluntate, vel passio recepta in voluntate
Quaestio 2 : Utrum fine apprehenso per intellectum necesse sit voluntatem frui eo
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Deo conveniat frui
Quaestio 2 : Utrum viator fruatur
Quaestio 3 : Utrum peccator fruatur
Quaestio 4 : Utrum bruta fruantur
Quaestio 5 : Utrum omnia fruantur
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in entibus sit aliquid exsistens actu infinitum
Quaestio 2 : Utrum aliquod infinitum esse sit per se notum
Quaestio 3 : Utrum sit tantum unus Deus
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae esse pluralitatem personarum
Quaestio 2 : Utrum sint tantum tres personae in essentia divina
Quaestio 3 : Utrum cum essentia divina possit stare in aliquo ipsum esse productum
Quaestio 4 : Utrum in essentia divina sint tantum duae productiones intrinsecae
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit naturaliter cognoscibilis ab intellectu viatoris
Quaestio 2 : Utrum Deus sit primum cognitum a nobis naturaliter pro statu isto
Quaestio 3 : Utrum Deus sit primum obiectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum in qualibet creatura sit vestigium Trinitatis
Pars 3
Quaestio 4 : Utrum in mente sit distincte imago Trinitatis
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus generat alium Deum'
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus'
Distinctio 5
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum essentia divina generet vel generatur
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum Filius generetur de substantia Patris
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum Deus Pater genuit Deum Filium voluntate
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum potentia generandi in Patre sit aliquid absolutum vel proprietas Patris
Quaestio 2 : Utrum possint esse plures Filii in divinis
Distinctio 8
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum Deus sit summe simplex
Quaestio 2 : Utrum aliqua creatura sit simplex
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum generatio Filii in divinis sit aeterna
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus producitur per actum et modum voluntatis
Distinctio 11
Quaestio 1 : Utrum Spiritus Sanctus procedat a Patre et Filio
Distinctio 12
Quaestio 2 : Utrum Pater et Filius spirent uniformiter Spiritum Sanctum
Distinctio 13
Distinctiones 14, 15, et 16
Quaestio 1 : Utrum quaelibet persona mittat quamlibet
Distinctio 17
Pars 1
Pars 2
Distinctio 19
Quaestio 1 : Utrum personae divinae sint aequales secundum magnitudinem
Quaestio 2 : Utrum quaelibet persona sit in alia
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum tres personae sint aequales in potentia
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum haec sit veta 'solus Pater est Deus'
Distinctio 22
Distinctio 23
Distinctio 24
Quaestio 1 : Utrum in divinis sit proprie numerus
Distinctio 25
Quaestio 1 : Utrum persona in divinis dicat substantiam vel relationem
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum personae constituantur in esse personali per relationes originis
Distinctio 27
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum 'ingenitum' sit proprietas ipsius Patris
Quaestio 2 : Utrum innascibilitas sit proprietas constitutiva primae personae in divinis
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum principium dicatur univoce de principiis ad intra et ad extra in Deo
Distinctio 30
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum identitas, similitudo et aequalitas sint relationes reales in Deo
Distinctio 32
Distinctiones 33 et 34
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum in Deo sint relationes aeternae ad omnia scibilia ut quiditative cognita
Distinctio 36
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum Dei omnipotentia necessaria inferat eius immensitatem
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum scientia Dei respectu factibilium sit practica
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum praedestinatus possit damnari
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum Deum esse omnipotentem possit probari naturali ratione
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum prima ratio impossibilitatis rei fiendae sit ex parte Dei vel rei factibilis
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum Deus possit aliter facere res quam ab ipso ordinatum est eas fieri
Distinctio 45
Quaestio 1 : Utrum Deus ab aeterno voluit alia a se
Distinctio 46
Quaestio 1 : Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur
Distinctio 47
Quaestio 1 : Utrum permissio divina sit aliquis actus voluntatis divinae
Distinctio 48
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata sit bona moraliter quandocumque conformatur voluntati increatae
Liber 2
Distinctio 1
Quaestio 1 : Utrum primaria causalitas respectu causabilium de necessitate sit in tribus personis
Quaestio 2 : Utrum Deus possit aliquid creare
Quaestio 3 : Utrum sit possibile Deum producere aliquid 'aliud a se' sine principia
Quaestio 4 : Utrum creatio angeli sit idem angelo
Quaestio 5 : Utrum relatio creaturae ad Deum sit eadem fundamento
Quaestio 6 : Utrum angelus et anima differant specie
Distinctio 2
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in exsistentia actuali angeli sit aliqua successio formaliter
Quaestio 3 : Utrum omnium aeviternorum sit unum aevum
Quaestio 4 : Utrum operatio angeli mensuretur aevo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus sit in loco
Quaestio 2 : Utrum angelus requirat determinatum locum
Quaestio 3 : Utrum angelus posset simul esse in duobus locis
Quaestio 4 : Utrum duo angeli possunt simul esse in eodem loco
Quaestio 5 : Utrum angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo
Quaestio 6 : Utrum angelus possit movere se
Quaestio 7 : Utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio 8 : Utrum angelus possit moveri ab extrema in extremum non pertranseundo medium
Distinctio 3
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum substantia materialis ex se sive ex natura sua sit individua vel singularis
Quaestio 2 : Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua
Quaestio 4 : Utrum substantia materialis per quantitatem sit individua vel singularis
Quaestio 5 : Utrum substantia materialis sit haec et individua per materiam
Quaestio 7 : Utrum sit possibile plures angelos esse in eadem specie
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum angelus posset se cognoscere per essentiam suam
Quaestio 2 : Utrum angelus habeat notitiam naturalem distinctam essentiae divinae
Distinctiones 4-5
Quaestiones 1 et 2 : Utrum inter creationem et beatitudinem angeli boni fuerit aliqua mora
Distinctio 6
Quaestio 1 : Utrum angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei
Quaestio 2 : Utrum primum peccatum angeli fuerit formaliter superbia
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum malus angelus necessario velit male
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum angelus possit assumere corpus in quo exerceat opera vitae
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum angelus superior possit illuminare inferiorem
Quaestio 2 : Utrum unus angelus possit intellectualiter loqui alteri
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum omnes angeli mittantur
Distinctio 11
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum lux gignat lumen tamquam propriam speciem sensibilem sui
Distinctio 14
Quaestio 1 : Utrum corpus caeleste sit essentia simplex
Quaestio 2 : Utrum aliquod sit caelum mobile, aliud a caelo stellato
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum gratia sit in essentia animae vel in potentia
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum gratia sit virtus
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum liberum arbitrium hominis sine gratia possit cavere omne peccatum mortale
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum iustitiam originalem in Adam necesse sit ponere aliquod donum supernaturale
Distinctiones 30-32
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum peccato originali debeatur sola carentia visionis divinae pro poena
Distinctiones 34-37
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum intentio sit solus actus voluntatis
Distinctio 39
Quaestiones 1-2 : Utrum synderesis sit in voluntate
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum omnis actus sit bonus ex fine
Distinctio 41
Quaestio 1 : Utrum aliquis actus noster possit esse indifferens
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum peccata capitalia distinguantur
Distinctio 43
Quaestio 1 : Utrum voluntas creata possit peccare ex malitia
Distinctio 44
Quaestio 1 : Utrum potentia peccandi sit a Deo
Liber 3
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile fuerit humanam naturam uniri Verbo in unitate suppositi
Quaestio 2 : Utrum tres personae possent assumere eandem naturam numero
Quaestio 3 : Utrum una persona possit assumere plures naturas
Pars 2
Distinctio 2
Quaestio 2 : Utrum Verbum primo et immediate assumpsit totam naturam humanam
Quaestio 3 : Utrum incarnationem praecessit corporis organizatio et animatio
Distinctio 3
Praeambulum
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit concepta in peccato originali
Quaestio 2 : Quare et quomodo corpus Christi non contraxit sicut alia corpora peccatum originale
Distinctio 4
Quaestio 1 : Utrum beata Virgo fuerit vere Mater Dei et hominis
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum natura divina assumpsit naturam humanam vel assumere potuit
Quaestio 2 : Utrum persona creata fuerit assumpta vel potuit assumi
Distinctio 6
Praeambulum
Quaestio 1 : Utrum in Christo sit aliquod esse aliud ab esse increato
Quaestio 2 : Utrum Christus sit aliqua duo
Quaestio 3 : Quae illarum trium opinionum, quas recitat Magister, sit tenenda
Distinctio 7
Quaestio 1 : Utrum ista sit vera 'Deus est homo'
Quaestio 2 : Utrum Deus factus sit homo
Quaestio 3 : Utrum Christus praedestinatus sit esse Filius Dei
Distinctio 8
Quaestio 1 : Utrum in Christo sint duae filiationes reales
Distinctio 9
Quaestio 1 : Utrum Christo debeatur latria vel honor latriae solummodo secundum naturam divinam
Distinctio 10
Quaestio 1 : Utrum Christus sit filius Dei adoptivus
Distinctio 11
Praeambulum
Quaestio 1 : Utrum Christus sit creatura
Quaestio 2 : Utrum Christus, secundum quod homo, sit creatura
Quaestio 3 : Utrum Christus incepit esse
Distinctio 12
Quaestio 1 : Utrum natura humana in Christo potuit peccare
Distinctio 13
Quaestio 1 : Utrum animae Christi potuit conferri summa gratia quae potuit conferri creaturae
Quaestio 2 : Utrum animae Christi fuerit collata summa gratia quae potuit creaturae conferri
Quaestio 4 : Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia
Distinctio 14
Quaestio 2 : Utrum possibile sit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo quae videt Verbum
Quaestio 3 : Utrum anima Christi novit omnia in genere proprio
Quaestio 4 : Utrum Christus perfectissime novit omnia in genere proprio
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum in anima Christi secundum portionem superiorem fuerit verus dolor
Distinctio 16
Quaestio 1 : Utrum Christus habuit necessitatem moriendi
Quaestio 2 : Utrum in potestate animae Christi fuerit non mori ex violentia passionis
Distinctio 17
Quaestio 1 : Utrum in Christo fuerunt duae voluntates
Distinctio 18
Quaestio 1 : Utrum Christus meruerit in primo instanti suae conceptionis
Distinctio 19
Distinctio 20
Quaestio 1 : Utrum necesse fuerit genus humanum reparari per passionem Christi
Distinctio 21
Quaestio 1 : Utrum corpus Christi fuisset putrefactum, si resurrectio non fuisset accelerata
Distinctio 22
Quaestio 1 : Utrum Christus fuerit homo in triduo
Distinctio 26
Quaestio 1 : Utrum spes sit virtus theologica distincta a fide et caritate
Distinctio 27
Quaestio 1 : Utrum sit aliqua virtus theologica inclinans ad diligendum Deum super omnia
Distinctio 28
Quaestio 1 : Utrum eodem habitu sit diligendus proximus quo diligitur Deus
Distinctio 29
Quaestio 1 : Utrum quilibet teneatur maxime diligere se post Deum
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum necesse sit diligere inimicum ex caritate
Distinctio 31
Quaestio 1 : Utrum caritas remaneat in patria ita quod non evacuetur
Distinctio 32
Quaestio 1 : Utrum Deus diligat omnia ex caritate aequaliter
Distinctio 33
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint in voluntate sicut in subiecto
Distinctio 34
Quaestio 1 : Utrum virtutes, dona, beatitudines et fructus sint idem habitus inter se
Distinctio 35
Quaestio 1 : Utrum sapientia, scientia, intellectus et consilium sint habitus intellectuales
Distinctio 36
Quaestio 1 : Utrum virtutes morales sint connexae
Distinctio 37
Quaestio 1 : Utrum omnia praecepta decalogi sint de lege naturae
Distinctio 38
Quaestio 1 : Utrum omne mendacium sit peccatum
Distinctio 39
Quaestio 1 : Utrum omne periurium sit peccatum mortale
Distinctio 40
Quaestio 1 : Utrum Lex Nova sit gravior Lege Vetere
Liber 4
Distinctio 1
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum creatura possit habere aliquam actionem respectu termini creationis
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum haec sit ratio definitiva sacramenti quam ponit Magister: «Sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma»
Quaestio 2 : Utrum tempore cuiuscumque Legis a Deo datae debuerit institui aliquod sacramentum
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum sit possibile aliquod sacramentum quantumcumque perfectum habere causalitatem activam respectu gratiae conferendae
Quaestio 2 : Utrum possibile sit in aliquo sacramento esse aliquam virtutem supernaturalem
Pars 4 Incidentalis
Quaestio 1 : Utrum in circumcisione ex vi eius conferatur gratia
Quaestio 2 : Utrum tempore legis naturae fuerit aliquod sacramentum correspondens circumcisioni
Distinctio 2
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Novae Legis habeat efficaciam a Christi passione
Quaestio 2 : Utrum baptizatus baptismo Ioannis necessaria tenebatur baptizari baptismo Christi
Distinctio 3
Quaestio 1 : Utrum ilia sit propria definitio baptismi quam ponit Magister: «Baptismus est tinctio, id est ablutio, corporis exterior, facta sub forma verborum praescripta»
Quaestio 2 : Utrum haec sit praecisa forma baptismi: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti»
Quaestio 3 : Utrum sola aqua naturalis pura sit materia conveniens baptismi
Quaestio 4 : Utrum institutio baptismi evacuet circumcisionem
Distinctio 4
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum parvuli sint baptizandi
Quaestio 2 : Utrum parvuli baptizati recipiant effectum baptismi
Quaestio 3 : Utrum parvulus exsistens in utero possit baptizari
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum adultus consentiens potest recipere effectum baptismi
Quaestio 2 : Utrum adultus fictus recipiat effectum baptismi
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum iam iustificati teneantur ad susceptionem baptismi
Pars 4
Quaestio 1 : Utrum omnes baptizati recipiant aequaliter effectum baptismi
Quaestio 2 : Quid faciendum est de parvulo exposito
Quaestio 3 : Utrum parvuli Iudaeorum et infidelium sint invitis parentibus baptizandi
Distinctio 5
Quaestio 1 : Utrum malitia ministri impediat conferri baptismum
Quaestio 2 : Utrum recipiens baptismum scienter a malo ministro mortaliter peccet
Quaestio 3 : Utrum aliquis debeat ministrare sacramentum baptismale quando praesumitur baptizationem vergere in periculum vitae corporalis eius qui suscipit
Distinctio Sexta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum solus sacerdos possit baptizare
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum unitas baptismi necessario requirat ut ab uno ministro conferatur
Quaestio 2 : Utrum unitas baptismi requirat simul esse ablutionem et prolationem verborum
Quaestio 3 : Utrum unitas baptismi requirat baptizantem esse distinctum personaliter a baptizato
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum in ministro baptizante requiratur intentio debita ad baptizandum
Quaestio 2 : Qualis intentio requiratur in ministro baptizante
Pars 4
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum baptismus possit iterari
Quaestio 2 : Quae sit poena iterantium baptisma
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in baptismo imprimatur character
Quaestio 2 : Utrum character sit aliqua forma absoluta
Quaestio 3 : Utrum character sit in essentia animae an in aliqua eius potentia
Distinctio Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum confirmationis sit necessarium ad salutem
Quaestio 2 : Utrum sacramentum confirmationis sit dignius baptimo
Quaestio 3 : Utrum sacramentum confirmationis possit iterari
Quaestio 4 : Utrum sit aliqua poena iterantium sacramentum confirmationis
Distinctio Octava
Quaestio 1 : Utrum eucharistia sit sacramentum Novae Legis
Quaestio 2 : Utrum ilia sit forma eucharistiae quae ponitur in canone missae
Quaestio 3 : Utrum sacramentum eucharistiae convenienter fuit institutum post cenam eu utrum possit recipi a nonieiunis
Distinctio Nona
Quaestio 1 : Utrum exsistens in mortali peccato peccet mortaliter percipiendo sacramentum eucharistiae
Distinctio Decima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum possibile sit corpus Christi sub specie panis et vini realiter contineri
Quaestio 2 : Utrum idem corpus possit esse localiter simul in diversis locis
Quaestio 3 : Utrum corpus Christi possit simul esse localiter in caelo et in eucharistia
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpori Christi naturaliter exsistenti et eidem sacramentaliter exsistenti necessario insint eaedem partes et proprietates
Quaestio 2 : Utrum quaelibet actio immanens quae est in Christo naturaliter exsistente, eadem insit sibi ut in eucharistia sacramentaliter exsistenti
Quaestio 3 : Utrum corpori Christi ut in eucharistia exsistenti possit inesse aliquis motus corporalis
Pars 3
Quaestio 1 : Utrum Christus in eucharistia exsistens possit per aliquam virtutem naturalem transmutare aliquid aliud a se
Quaestio 2 : Utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre exsistentiam corporis Christi in eucharistia
Quaestio 3 : Utrum aliquis sensus possit corpus Christi sentire ut est in eucharistia
Distinctio Undecima
Pars 1
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum sit possibilis transubstantiatio
Quaestio 2 : Utrum sit possibile quodlibet ens converti in quodcumque
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum panis convertatur in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum panis in conversione in corpus Christi annihiletur
Quaestio 3 : Quibus propositionibus conversio panis in corpus Christi possit vere exprimi
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum panis triticeus cum aqua elementari coagulatus sit materia conveniens conversionis in corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum solum vinum expressum de uva sit conveniens materia conversionis in sanguinem
Distinctio Duodecima
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in eucharistia sit aliquod accidens sme subiecto
Quaestio 2 : Utrum in eucharistia quodcumque accidens remanens sit sine subiecto
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum accidentia in eucharistia possint habere quamcumque actionem quam poterant habere in subiecto
Pars 3
Articulus Primus
Quaestio 1 : Utrum omnis transmutatio, quae potest causari ab agente creato circa accidentia in eucharistia manente, necessario requirat eandem quantitatem manere
Quaestio 2 : Utrum possibile sit circa eucharistiam fieri transmutationem corruptivam accidentium
Articulus Secundus
Quaestio 1 : Utrum in aliqua transmutatione, facta circa eucharistiam, necesse sit aliquam substantiam actione divina redire
Distinctio Decima Tertia
Quaestio 1 : Utrum sola actione divina possit confici corpus Christi
Quaestio 2 : Utrum quilibet sacerdos, proferens verba consecrationis cum intentione debita et circa materiam convenientem, possit conficere eucharistiam
Distinctio Decima Quarta
Quaestio 1 : Utrum poenitentia necessario requiratur ad deletionem peccati mortalis post baptismum commissi
Quaestio 2 : Utrum actus poenitendi requisitus ad deletionem peccati mortalis sit actus alicuius virtutis
Quaestio 3 : Utrum poenitentia-virtus sit tantum unius poenae inflictiva
Quaestio 4 : Utrum per sacramentum poenitentiae deleatur culpa
Distinctio Decima Quinta
Quaestio 1 : Utrum cuilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria
Quaestio 2 : Utrum quicumque iniuste abstulerit vel detinet rem alienam teneatur illam restituere ita quod non possit vere poenitere absque tali restitutione
Quaestio 3 : Utrum damnificans alium in bonis personae, puta corporis vel animae, teneatur restituere ad hoc quod possit vere poenitere
Quaestio 4 : Utrum damnificans aliquem in bono famae teneatur ad restitutionem ita quod poenitere vere non possit nisi farnam restituat
Distinctio Decima Sexta
Quaestio 1 : Utrum ista tria 'contritio, confessio et satisfactio' sint partes poenitentiae
Quaestio 2 : Utrum remissio vel expulsio culpae et infusio gratiae sint una simplex mutatio
Distinctio Decima Septima
Quaestio 1 : Utrum necessarium sit ad salutem peccatori confiteri omnia peccata sua sacerdoti
Distinctiones Decima Octava et Decima Nona
Quaestio 1 : Utrum potestas clavium tantummodo se extendat ad poenam temporalem
Quaestio 2 : Utrum cuilibet sacerdoti in susceptione Ordinis conferantur claves regni caelorum
Distinctio Vigesima
Quaestio 1 : Utrum poenitentia in extremis valeat ad salutem
Distinctio Vigesima Prima
Quaestio 1 : utrum post hanc vitam possit aliquod peccatum dimitti
Quaestio 2 : Utrum confessor in quocumque casu teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio Vigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum peccata per poenitentiam dimissa in recidivante redeant eadem numero
Distinctio Vigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum extrema unctio sit sacramentum Novae Legis
Distinctio Vigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum in Ecclesia sint septem Ordines eo modo quo Ordo vel Ordinatio ponitur sacramentum
Distinctio Vigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum poena canonica impediat a susceptione et collatione Ordinum
Quaestio 2 : Utrum sexus muliebris aut aetas puerilis impediat susceptionem Ordinum
Distinctio Vigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum matrimonium fuerit immediate a Deo institutum
Distinctio Vigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum convenienter definiatur matrimonium «viri mulierisque coniunctio maritalis inter legitimas personas vitam indissolubilem retinens»
Quaestio 2 : Utrum consensus expressus verbis sit causa efficiens matrimonii
Distinctio Vigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum solus consensus de praesenti expressus verbis causet matrimonium
Distinctio Vigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum consensus in altero vel utroque contrahentium coactus sufficiat ad contrahendum verum matrimonium
Distinctio Trigesima
Quaestio 1 : Utrum ad contractum matrimonii requiratur consensus sequens apprehensionem non erroneam
Quaestio 2 : Utrum inter Mariam et Ioseph fuit verum matrimonium
Distinctio Trigesima Prima
Quaestio 1 : Utrum sint tria bona matrimonii, quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et sacramentum
Distinctio Trigesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum in matrimonio sit simpliciter necessarium reddere debitum coniugale alteri petenti
Distinctio Trigesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum fuerit licita aliquando bigamia
Quaestio 2 : Utrum 'bigamus ante baptismum' possit post baptismum ad sacros Ordines promoveri
Quaestio 3 : Utrum in Lege Mosaica fuerit licitum repudiare uxorem
Distinctio Trigesima Quarta
Quaestio 1 : Utrum impotentia ad actum carnalem impediat matrimonium simpliciter
Distinctio Trigesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum adulterium cum aliquo, vivente viro primo, impediat matrimonium cum eadem post mortem illius viri
Distinctio Trigesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum servitus impediat matrimonium
Quaestio 2 : Utrum aetas puerilis possit impedire matrimonium
Distinctio Trigesima Septima
Quaestio 1 : Utrum sacramentum Ordinis impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Octava
Quaestio 1 : Utrum votum continentiae impediat matrimonium
Distinctio Trigesima Nona
Quaestio 1 : Utrum disparitas cultus impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima
Quaestio 1 : Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Prima
Quaestio 1 : Utrum affinitas impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Secunda
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis impediat matrimonium
Distinctio Quadragesima Tertia
Quaestio 1 : Utrum resurrectio generalis hominum sit futura
Quaestio 2 : Utrum possit esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram
Quaestio 3 : Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis
Quaestio 4 : Utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio 5 : Utrum resurrectio futura sit in instanti
Distinctio Quadragesima Quarta
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum in quolibet homine resurget totum quod fuit de veritate naturae humanae in eo
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum ignis infernalis cruciet malignos spiritus
Quaestio 2 : Utrum homines damnati post iudicium cruciabuntur igne infernali
Distinctio Quadragesima Quinta
Quaestio 1 : Utrum anima separata possit intelligere quiditates sibi ante separationem habitualiter notas
Quaestio 2 : Utrum anima separata possit acquirere cognitionem alicuius prius ignoti
Quaestio 3 : Utrum anima separata possit recordari praeteritorum quae ipsa novit coniuncta
Quaestio 4 : Utrum beati cognoscant orationes quas eis offerimus
Distinctio Quadragesima Sexta
Quaestio 1 : Utrum in Deo sit iustitia
Quaestio 2 : Utrum in Deo sit misericordia
Quaestio 3 : Utrum in Deo distinguatur iustitia a misericordia
Quaestio 4 : Utrum in punitione malorum concurrat ex parte Dei punientis iustitia cum misericordia
Distinctio Quadragesima Septima
Quaestio 1 : Utrum universale iudicium sit futurum
Quaestio 2 : Utrum mundus sit purgandus per ignem
Distinctio Quadragesima Octava
Quaestio 1 : Utrum Christus in forma humana iudicabit
Quaestio 2 : Utrum in iudicio vel post cessabit motus corporum caelestium
Distinctio Quadragesima Nona
Pars 1
Quaestio 1 : Utrum beatitudo consistit per se in operatione
Quaestio 2 : Utrum beatitudo immediatius perficiat essentiam quam potentiam ipsius beati
Quaestio 3 : Utrum beatitudo per se consistit in pluribus operationibus simul
Quaestio 4 : Utrum beatitudo per se consistit in actu intellectus vel voluntatis
Quaestio 5 : Utrum beatitudo simpliciter consistit in actu voluntatis qui est fruitio
Quaestio 6 : Utrum ad essentiam beatitudinis pertineat securitas perpetua
Pars 2
Quaestio 1 : Utrum corpus hominis beati post resurrectionem erit impassibile
Quaestio 2
Quaestio 2test
Utrum possibile sit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo quae videt Verbum
QUESTIO II. Utrum possibile fuerit intellectum anima Christi videre omnia in Verbo, qua Verbum videt?
Divus Thomas 23. p. quaest. 10. art. 2. et hic quaest. 2. art. 2. Divus Bonaventura art. 2. quzast. 3. Richardus art. 2. quast. 3. Durand. quaest. 2. Mayron. quaest. 1. Capreol. quest. 2. Suarez 3. part. tom. 1. disp. 26. sect. 2.3. Vasquez 3 part. d. 50. 51. Vide Scotum 7. Metaph. quaest. 14. 15.
Secundo quaero, utrum possibile fuerit intellectum animae Christi videre omnia in Verbo, quae Verbum videt? OQuod non, quia tunc posset videre infinita; consequens est falsum, quia infinita non conungit pertransire 2. Metaph.
Praeterea, illuminationes bonorum Angelorum fiunt ordinate, sicut patet per Dionysium de Angelica Hierarchia; sicut ergo superior Angelus prius illuminatur quam inferior, ita prius illuminatur quam ista anima, quae est infima, et potest istam illuminare, sicut superior Beatus inferiorem; ergo ista potest aliquid de novo videre in Verbo, sicut et Angelus illuminans, quia illuminatus non prius videt in Verbo, quam illuminans. Confirmatur ratio, quia ista anima, quantum ad illuminationem, aliquem ordinem tenet inter spiritus illuminatos; non autem illuminat Angelos, quia non habet virtutem activam respectu illorum, cum sit inferioris naturae ; ergo illuminatur ab eis; ergo propositum.
Contra, Magister in littera, cap. 2. Omnia videt, quae Verbum videt.
SCHOLIUM
Ad primam quaestionem hujus distinctionis respondet per duo dicta. Primum, verisimilius intellectus Christi habuit visionem perfectissimam Verbi. Suadetur ex dictis quaest. 1. dist. praeced. ubi probatum est voluntatem ejus habuisse summam gratiam, et ex Isidoro. Secundum, potest Deus immediate sine ulla concausa secunda efficere visionem talem in intellectu Christi. Probatur primo, quia nulla forma creata facit essentiam divinam praesentem, si non vult, nec absentem, si vult, praeter ipsam visionem. Secundo, forma praecedens visionem non est necessaria ad recipiendum eam, alias quietaretur intellectus ante visionem ; ergo ad coefficiendum ; sed omnem causam talem supplere potest Deus. Tertio, magis sequeretur intellectum naturaliter elicere visionem Dei, ponendo lumen essentialiter requisitum ad eam, quam si oppositum dicatur. Has duas rationes fuse tractat Doctor. Non loquitur de facto, et si loqueretur, nihil diceret contra Clement. Ad nostram, de Hmretic. ut dicam quarto, dist. 49. quaest. 11. Schol. ult. Vide Scotum quodl. 15. 8 De secundo princip.
In prima (a) quaestione sunt duo articuli. Primus est, an possit perfici visione perfectissima Verbi; secundus, an primo et immediate absque alia forma prius perficiente.
Quantum ad primum articulum, dico quod sic, propter eamdem rationem, propter quam dióst. quaest. 1. dixi voluntatem ejus posse habere summam charitatem, et ita verisimile est esse de facto. Quod confirmatur per illud Isidori lib. 1 de Summo bono, cap. 3. Trinttas sibi soli nota est, et homini assumpto, quod non potest intelligi, nisi de notitia in termino, vel simpliciter, vel possibili creaturae.
Quantum ad secundum articuIum, potest dici quod inquantum intellectus habet rationem receptivi respectu visionis, non est aliqua forma necessario prius recepta ad hoc, ut visio recipiatur in intellectu, quia per illam formam non aliter esset objectum praesens, quam posset esse sine ea ; objecto autem codem modo praesente intellectui, potest intellectus eodem modo recipere visionem objecti. Prima propositio probatur, quia illa allia forma posita non est objectum praesens, nisi absolute voluntarie se repraesentet, quia illa forma non potest esse necessaria ratio, qua objectum sit praesens ut visum, quia si vult videtur, si non vult non videtur. llla ettam non posita potest objectum voluntarie se repraesentare intellectui, et hoc actu causando visionem mn intellectu; ergo, etc.
Praeterea, si aliqua forma esset necessario in intellectu prior ipsa visione, dicatur A, aut ergo A se haberet ad visionem in ratione causae efficientis; aut in ratione causae materialis, ut proprium receptivum, sicut superficies in substantia se habet ad colorem, quia est propria ratio susceptiva coloris. Si autem A primo modo se haberet, ergo sine A posset visio inesse intellectui; quidquid enim potest Deus per causam efficientem mediam, potest etiam immediate, et hoc in quocumque quod est receptivum illius.
Secundo modo non potest poni A necessarium in proposito; tum quia tunc intellectus, ut est aliquid animae, esset beatus in A, quia receptivum multarum formarum immediate quietatur, quando habet perfectissimam formam, cujus est capax ; hic est hujusmodi, quia intellectus ex se non potest alias recipere nisi per istam, et ita intellectus, ut est aliquid animae, quietaretur naturaliter prius, quam sibi inesset visio Verbi, quod est impossibile. Secundo, quia absolutum, quod est ratio recipiendi aliquam formam, si per se est, per se potest recipere, sicut superficies per se existens potest per se recipere colorem; ergo ipsum 4, si est absolutum, et aliud a visione, et ratio recipiendi visionem, si per se esset, per se posset recipere visionem, et ita A per se existens posset beatificari visione, et per consequens etiam modo immediate beatificaretur; et etiam sequitur quod intellectus non beatificaretur modo nisi per accidens, sicut substantia quantum ad potentiam passivam ejus quietaretur per accidens, per colorem possibilem inesse superficiei.
Quod si dicatur (b, totum, scilicet intellectum informatum 4A, per se beatificari visione, contra, unius actus per se est una potentia per se, et unum per se receptivum ; ergo istius visionis, quae est unus actus per se, non est totum per accidens per se potentia ; alterum ergo praecise est propria ratio et immediata recipiendi; et ita sequitur propositum, ut duae primae rationes concludunt.
Itaque potest dici, (c) quod intellectus animae Christi potest passive recipere visionem Verbi primo et immediate, et hoc ita quod non perficiatur prius aliquo lamine tanquam forma absoluta alia a visione; tum quia ipsa visio est lumen perfectum ; tum quia in intellectione naturali lumen praecedens visionem requiritur propter imperfectionem objecti, quod vel non est de se actu intelligibile, sed per mntellectum agentem, qui est lumen, fit actu intelligibile, quod est potentia intelligibile ; vel si actu est intellicibile, non est per se sufficiens ad movendum ;intellectum ad acctum secundum. Neutrum . istorum est in proposito, quia essentia divina est lux summa ex se et de se mtelligibilis, et de se perfectissime motiva ntellectus ; ergo nullum lumen requiritur cooperativum sibi. Quanto enim objectum magis habet de se rationem et perfectionem luminis, quod posset cooperari sibi, tanto minus coexigit ipsum; ergo objectum omnino perfecte habens in se lumen natum cooperari objecto, omnino non coexigit lumen.
Similiter ad recipiendum ipsam visionem non requiritur habitus aliquis prior ipsa visione, quia habitus non disponit potentiam ad recipiendum actum, imo actus est natus prius recipi quam habitus; tamen habitus acquisitus in nobis habet hanc perfectionem, quia est immanens in anima transeunte actu, ut sic mntellectus, qui non potest habere perfectam notitiam plurium objectorum simul, quia non in actu, habeat saltem notitiam eorum permanentem, sicut potest, et ita in habitu; sed si aliquis actus esset ex natura sua ita permanens in actu, sicut ponitur habitus respectu illius, non oporteret ponere habitum, quia actus talis haberet perfectionem actus primi et secundi; sed visio beata ex natura sua est forma ita permanens mn intellectu, sicut habitus, qui ponitur prior; uterque enim permanet semper ex praesentia perpetua objecti beatifici, et neuter posset aliter permanere.
Et si objiciatur (d) contra istud, quia tunc posset intellectus ex puris naturalibus videre Verbum, quia sine lumine gloria et sine habitu praecedente visionem ; respondeo et dico quod conclusio videtur aliquo modo sequi, ponendo lumen vel habitum praecedentem visionem, ita quod sit necessaria, vel sufficiens ratio respectu visionis. Si enim caecus miraculose illuminatur, tamen illumminatus naturaliter videt, quia habet formam creatam, qua naturahter potest uti ad operationem illam. Ita si detur intellectui supernaturaliter aliquis habitus, quo dato tanquam per formam sufficientem, intellectus potest videre Deum, et cum ipse habitus sit aliquid creatum, et naturaliter perficiens intellectum, sequeretur quod per aliquam formam creatam possibile esset naturaliter videre Deum ; sed non sequitur negando talem dispositionem vel lumen praecedens, (sive dicatur lumen, sive habitus, non curo), quia in quocumque instanti priori naturaliter ipsa visione, nulla est causa naturaliter prior ipsa visione; usque enim ad illud instans naturae, quo intellectus videt, non habet intellectus, unde posset in istam visionem, sed tantum praecedit naturaliter ipse intellectus in se, et objectum, quod potest elicere ipsam visionem, quia non est motivum naturaliter proportionatum huic passo, nec natum naturaliter movere ipsum.
Tunc ad formam argumenti dico quod non sequitur, nisi quod intellectus animae Christi posset naturaliter in visionem ; sed non sequítur quod visio posset sibi inesse ex naturalibus suis, vel quod possit ibi inesse ex aliqua causa naturali, quia non potest sibi inesse, nisi a Verbo immediate causante istam visionem, quia quando causat illam, immediate et supernaturaliter causat.
SCHOLIUM.
Ponit dubium, utrum, Deo supplente vicem luminis gloriae, intellectus active concurreret ad visionem ; et respondet sicut ad simile dubium de voluntate, an sine gratia, Deo supplente ejus vicem, efficeret fruitionem, dist. praeced. q. 4. ubi dixi quod sic, quamvis Doctor nihil asserat absolute, sed sub distinctione.
Si autem quaeratur, utrum sine tali habitu vel lumine, quod dicatur A, possit intellectus creatus non tantum passive se habere ad talem visionem, sed etiam active ad eliciendum tantam cvisionem, eet hoc aeque perfectam, sicut cum A?
Hic supponendo unum quod intellectus possit se habere active respectu visionis Verbi, sicut et active se habet respectu intellectionis naturalis, inquantum scilicet eadem potentia beatificatur, quae est principium mntellectionis naturalis, et ita inquantum habens eamdem rationem operandi circa utrumque objectum, tunc potest dici sicut ad ^. q. dist. praeced. dictum est, quod si est necessaria connexio causarum, etc. Sed quantum ad receptionem, de qua est quaestio modo proposita, non videtur simpliciter necessarium concedere A prius perficere intellectum quam visionem ; sed si intellectus potest recipere duas perfectiones ordinatas, scilicet A ut actum primum, et visionem ut actum secundum, congruum est ut illis perfectionibus ordinate perficiatur, sed utraque absolute posset inesse sine alia.
Ad primum (e) argumentum dico quod dictum Augustini potest exponi per illud 2. Physic. abstrahentium non est mendacium ; abstrahens enim non intelhigit rem aliter quam est, licet intelligat rem alter esse quam est ; ita quod alietas in abstractione determinat suam intellectionem, sive dicit modum intelligendi, non autem determinat objectum, nec dicit modum objecti. Ita in proposito prima propositio Augustini, qui intelligit rem aliter quam est, fallitur, non est vera, prout ly aliter determinat non objectum, sed ipsum esse imphicitum, quia tunc esset sensus, quod quid intelligit rem aliter esse quam est, quod facit abstrahens, fallitur; sed prout ly aliter determinat objectum, sic est vera, et sequitur conclusio, quod idem objectum secundum omnino eamdem rationem unus non intelligit plus quam ahus, ita quod ly plus determinet objectum ; et hoc sufficit ad propositum suum. Ex hoc enim sequitur quod intelligentiae non procedunt in infinitum, sed quod sit aliqua intelligentia suprema, quia si objectum ex parte sui infinitum non potest alter intelhgi, et ipsi intelligibili secundum intelligibilitatem suam potest aliqua intelligentia adaequari, pari ratione primo intelligibil potest aliqua intelligentia adaequari ; igitur est aliqua intelligentia suprema.
SCHOLIUM.
Intellectum creatum posse videre objectum sub ratione infiniti, quia alioquin non satiaretur. Vide Doctorem de hoc, primo dist. 1. quaest. 1. ult. Nec hinc sequitur visionem creatam et increatam esse ejusdem rationis, quia ad hoc non sufficit unitas objecti ; nec Deum comprehendi ab intellectu creato, quia nequit intelligi ab eo quantum intelligibilis est. Conclusio haec est Henrici quodlib. 12. quaest. 1.
Ad secundum (f), licet aliqui negent objectum sub ratione infiniti videri ab aliquo intellectu creato, e hoc absolute, licet concedant infinitatem videri non formaliter, sed tantum concomitanter ; ego tamen concedo, sicut tactum fuit r. dist. primi, quod nihil nisi sub ratione mnfiniti formaliter potest quietare intellectum, ita quod si non inquantum infinitum formaliter apprehenderetur, sed infinitas tantum concomitaretur, non plus quietaret potentiam apprehensivam, quam aliud intelligibile (accidit enim sibi infinitas, ut comparatur ad potentiam illam); sicut non plus quietaret visum triangulus ut albus quam ut niger, si triangulus solum inquantum triangulus comparetur ad potentiam illam, et non apprehendatur per se illud concomitans. Similiter essentia non quietat, nisi ut est essentia visa existens in tribus suppositis; hoc autem non conventt sibi, nisi ratione infinitatis ; ergo, etc.
Et tunc (g) ad illas duas probationes in contrarium. Ad primam dico, quod etsi objectum distinctum specie concludat distinctionem actus specie, non quidem formaliter, quia objectum non est forma alicujus actus, sed causalter, quia causa essenialiter prior necessario requisita inquantum distincta, concludit distinctionem in causato ; non tamen unitas objecti specifica concludit unitatem actus specifice, quia idem objectum est objectum omnis intellectus beati, et etiam omnis voluntatis beatae, nec tamen volitio est ejusdem speciei cum intellectione ; possunt enim isti actus formaliter distingui, licet non habeant objecta formaliter dis- tincta, et possunt etiam distingui causaliter allunde quam ab objectis, quia ab ipsis potentiis tanquam a causis suis essentialibus ; etita dato, quod ab objecto indistincto secundum speciem haberent indistinctionem, tamen ab alha causa partiah distinguerentur specie.
Nec Philosophus (h) secundo de Anima, dicit quod actus habent utilitatem ab unitate objecti, sed distinctionem, et hoc nisi esset aliquod objectum ita adaequatum actui, quod excederet nec posset excedi, sicut est respectu actus sul forte; sic non est in proposito. Exemplum hujus est in motu et termino, quia distinctio termini motus concludit distinctionem in motu, prout motus est forma fluens, si illa forma sit ejusdem rationis cum forma terminante motum ; sed idem non oportet unitatem termini motus concludere unitatem motus, quia ubi omnino idem potest acquiri diversis motibus secundum speciem, ut motu circulari et motu recto, qui sunt incomparabiles secundum Philosophum 7. Physic.
Ad secundam probationem dico, quod Augustinus de civit. lib. 12. cap. 18. dicit quod quidquid scientta comprehenditur, scientis cognitione finitur, quod non est intelligendum, quod absolute finiatur, quia tunc Deus non comprehenderet se, sed finitur cognoscenti, quia respectu ejus se habet, ac si esset finitum ; videtur enim solus ille intellectus comprehendere aliquod intelligibile, cujus tanta est perfectio in intellectualitate, quanta est perfectio vel intelligibilitas intelligibilis, et ideo ibi est commensuratio et adaequatio ; et propter hoc neutrum est respectu alterius excedens, et ita utrumque quasi finitum est alteri, quia simpliciler adaequatum, sicut propter aqualtatem personarum divinarum posset dici una persona finita alteri, quia non excedens eam, et tamen simpliciter non est finita. Quia ergo nullus intellectus creatus potest habere tantam intellectualitatem, neque in actu primo, neque in actu secundo, quanta est intelligibilitas Dei, ut objecti, mmo in infinitum excedit, ideo nullus talis intellectus creatus, etsi videat quodcumque visibile ex parte Dei, potest ipsum comprehendere, quia non est commensuratio hinc inde.
Ad tertium dico, quod lumen requiritur, sed non aliud lumen ab ipso objecto, quando objectum supplet sufficienter vicem luminis; quod enim in intellectione naturah lumen sit aliud ab objecto, hoc est ex immperfectione objecti. Unde in talibus similibus ex pluralitate in imperfectis, non tenet similitudo ad concludendum in perfectis, quia quae sunt dispersa in inferioribus, quandoque sunt unita in superioribus, et maxime im supremo.
Ad quartum potest responderi per idem, quia similitudo non tenet de actu naturali et supernaturali. Potest tamen (k) alter dici, videlicet quod actus perfectissimus cognitionis potest elici a potentia sine habitu praecedente ; potest enim intellectus perfectissime cognoscere quidditates et terminos ante omnem actum intellectus complexum, et eos componere ad invicem, et ex rationibus eorum concludere veritatem complexionis principii. quia secun- dum Philosophum primo Peosteriorum. principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus ; ergo perfectissime assentitur principio ex terminis ejus ante omnem habitum genitum, licet talem assensum sequatur habitus ille, et habitus est aliquo modo necessarius ad perfectionem naturae nostrae, quia in nobis non posset manere notitia principii aliquo modo, cessante illo actu, nisi maneret ille habitus principii, et ita post intellectionem principn esset aliquis adeo in potentia essentiali ad intellectionem, sicut prius. Similiter potest dici de scientia conclusionis, quae est ex principus intellectis et conclusione illata ex eis per syllogismum perfectum, qui ex se est evidens, per illam definitionem syllogismi perfecti primo Priorum ; qui scilicet nullius eget ut appareat necessitas ejus, hoc est, ut sit evidenter necessarius ex notitia principiorum, et evidentia illationis, necessario assentitur conclusiont, ita quod primum circa ipsam conclusionem est ipsum scire, et ex hoc sequitur scientia, quae est habitus conclusionis, et ita non praesupponitur actui perfecto, sed sequitur.
SCHOLIUM.
Ad secundam quaest. Prima sententia D. Thom. 1. part. quaest. 12. art. 8. et 3. part. quaest. 10. art. 2. est, animam Christi non videre omnia, quae Verbum videt, alioquin comprehenderet Verbum, videt tamen omnia existentia seu cognoscibilia scientia visionis in Verbo. Hanc rationem refutat Doctor. Primo, quia cognoscens Deum de facto infinitum intensive, non comprehendit eum, ut dictum est; ergo multo minus cognoscens infinitum extensive proveniens ab eo. Secundo, cognoscens unum effectum in Verbo, non comprehendit Verbum, ut est causa illius. Tertio, contra exemplum D. Thom cognoscens conclusionem non ideo perfectius cognoscit principium. Quarto, ex Philosopho. Has rationes late tractant Philip. Faber hic dist. 14. c. 1. et 2. et Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Ad secundam quaestionem (l) dicitur, quod non potuit videre omnia, quae videt Verbum, quia quanto causa perfectius videtur, tanto plures effectus possunt videri in ea, et e converso, sicut patet de principio et conclusione, quia quanto principium perfectius videtur, tanto plures conclusiones videntur in eo; ergo potens videre omnes effectus in causa prima, potest comprehendere ipsam ; nullus intellectus creatus potest secundum ; ergo nec primum.
Distinguitur ergo de scientia Det, quia quaedam est simplicis notitiae, quae est respectu possibilium et actualium, et quaedam est scientia visionis, quae est tantum respectu habentium existentiam in aliqua parte temporis ; omnia cognita scientia visionis ponitur anima Christi cognoscere in Verbo, non autem omnia cognita scientia simplicis notitiae.
Contra rationem (m) hujus positionis arguitur sic : Si ipsi 4 conveniant P et C ordinate, ita quod B sit tota ratio respectu C, si intelligens P non comprehendit 4, multo magis intelligens C non comprehendit 4. Exemplum de subjecto, definitione et passione ; si intelligens definitionem non comprehendit subjectum, neque mntelligens passionem comprehendit illud ; vel pro medio accipiatur passio prior, et pro tertio passio remotior, quae inest per rationem passionis prioris, patet ibi propositio ; sed respectu Dei esse infinitum intensive, et esse in quo infinita possibilia quomodocumque relucent, se habent ordinate, ita quod quia est infinitus intensive, ideo infinita possibilia relucent in eo, et ita in infinita possibilia potest, sed non e converso ; sed cognoscens ipsum sub ratione infinilatis intensivae, non propter hoc comprehendit ipsum ex dictis ?n queest. praeced. ergo multo magis cognoscens infinita possibilia, quae relucent in eo, sive ejus infinitos effectus, non comprehendit eum.
Praeterea, (n) cognoscens unum effectum in Verbo, non comprehendit llum, nec Verbum, ut est causa illius ; ergo quotcumque effectus cognoscat, nullum eorum comprehendet, nec Verbum ut est causa alicujus eorum ; igitur multo magis nec simpliciter comprehendet causam, si omnes effectus ejus cognoscat.
Praeterea (o) illud exemplum de conclusione et principio accipit falsum ; causa enim inquantum causa, nullam perfectionem accipit a causato, quia naturahter est prior eo; ergo cognitio principii, ut est causa cognitionis conclusionis, nullo modo perficitur per cognitionem conclusionis.
Confirmatur ratio (p), accipiatur aliquod principium ut notum in aliquo gradu, et quaero, utrum per ipsum potest aliqua conclusio cognosci, ita quod maneat cognitio principit in intellectu praecise non aucta, aut non. Si sic, habetur propositum, quia cognoscens conclusionem ex principio, non perfectius cognoscit principium, et sicut de una conclusione, ita de quibuscumque inclusis in ipso principio. Si non, ergo istud principium, ut in hoc gradu cognitum, non est principrum, quia respectu nullius conclusionis, quod est falsum ; item, tunc esset circulus inter illa.
Istud etiam confirmatur per Philosophum primo Posteriorum, ubi vult quod oportet maxime cognoscere de subjecto quid est, et ratio est, quia in ratione et quidditate subjecti virtualiter includitur tota ratio scientiae, nec per ipsam demonstrationem acquiritur aliquo modo de subjecto quid est imo totaliter praesupponitur, sed tantum per demonstrationem acquiritur cognitio passionum inhaerentium sibi; et ita erit de conclusione respectu principii, quod cognitio principii totaliter praesupponitur demonstrationi, et in nullo perfectior acquiritur per demonstrationem.
Ad argumentum ergo(q)potest dici, quod in ipso est fallacia consequenis; licet enim perfectius cognoscens causam possit plura cognoscere, quando est causa perfectius repraesentans causata, non tamen e converso, quia potest stare cognitio principi in se non aucta, conclusionibus pluribus ex ipso elicitis, et ita de causa et effectibus pluribus cognitis.
Contra distinctionem illam (r), qua solvitur quaestio de dupliei scientia visionis et simplicis notitiae, arguo, quia intellectus animae Christi posset cognoscere in Verbo aliquod possibile futurum, nunquam fiendum ; ergo non praecise ponitur ei terminus in cognitione eorum, quae Deus novit scientia visionis. Assumptum probatur, quia etiam verisimile est alias animas visuras in Verbo, ipsum posse creare aliquid, quod non creat etiam distincte, et ita multo magis haec anima poterit videre aliquod possibile in Verbo.
Praeterea (s), possibile est ut videat in Verbo aliquod possibile, et qua ratione unum, et aliud ; ergo ad vitandum minfinitatem, oportet alium terminum praefigere, quam includendo actualia et excludendo possibilia.
SCHOLIUM.
Secunda sententia Henrici et D. Bonavent. animam Christi posse videre omnia in Verbo habitualiter, non actualiter. Prima pars impunatur primo, quia non est dabilis unus habi- tus repraesentans infinita, ex dictis 2. d. 3. q. 10. Si dicas quod potest habere respectum ad infinita, contra secundo, ergo sic poterit infinita cognoscere actualiter. Tertio, causae respectius ad intinita simul arguit infinitatem intrinsecam. Quarto, habitus potest habere unum actum adaequatum, vel plures adaequatos; ergo primum membrum destruit secundum.
Aliter respondetur (a) ad quaestionem distinguendo, quod intellectus animae Christi potuit in Verbo videre omnia habitualiter, non autem actualiter. Secundum membrum probatur, quia virtus infinita non potest in plura quam mn infinita objecta ; si ergo virtus finita posset in infinita, virtus finita aequaretur virtuti infinitae, quod est inconveniens; ergo, etc.
Praeterea, virtus finita distinctius videt duo quam tria, et tria quam quatuor, et sic ascendendo minus distincte videt mille quam centum; ergo in infinitum plura, in infinitum indistinctius videt quam pauciora ; sed in infinitum indistinctius aliquo gradu finito videre, est non videre; ergo, etc.
Praeterea, infinitas extensiva praesupponit imnfinitatem intensivam secundum Averroem de GSubstantia orbis, et 12. Metaphysicae ; sed anima Christi non potuit habere infinitatem intensivam, cum sit creatura et quoddam finitum ; ergo nec intensivam ad infinita objecta.
Contra istud (b), etprimo contra primam partem positionis de habitu, si intelligatur quod unus habitus sit ratio intelligendi infinita objecta, hoc videtur impossibile, et hoc sub suis propriis rationibus, quia tunc sequeretur talem habitum esse intensive infinitum, sicut probatum est lib. 2. dist. 3. de ilo habitu, quem almqui ponunt in Angelis repraesentativum, quantum est de se, infinitorum objectorum.
Quia si dicas super istum habitum tantum fundari infinitos respectus ad infinita objecta, et hoc posset fieri sine infinitate fundamenti. Contra hoc arguitur, quia tunc secundum hoc, secundum membrum contradiceret primo ; per hoc enim ponitur fundare infinitos respectus, ut non sequatur aliqua mnfinitas fundamenti in se; ergo a simili, non est inconveniens, quod aliquis actus sit infinitorum actualiter per infinitos respectus ad mnfinita, et tamen quod actus non sit in se infinitus.
Illud etiam de (c) respectibus non conciudit, quia aliqui respectus possunt fundari super idem, et aliqui non ; si enim essent infinitae albedines, super istam naturam albedinis fundarentur infinitae simihitudines, quia unitas ipsa naturae, quae est proxima ratio fundandti similitudimem, quantum est de se, posset esse in infinitis ; sed relationes alicujus posterioris essentialiter non possunt esse infinitae ad aliquod prius essentialiter, maxime quando Mla prioritas est perfectionis, puta efficientiae vel finalitatis, quia quanto aliquid simul potest esse talis causa plurium, tanto est perfectius, et ita si potest esse simul infinitorum, potest simul esse infinitum ; tales autem sunt respectus habitus ad objectum, ut primo cognitum, quia objectum est ratio quare habitus habet primo esse.
Praeterea (d), quod secundum membrum contradicat primo probo, dquia omnis habitus unus in uno in- tellectu potest habere actum adaequatum, vel actus adaequatos illi habitui vel intellectui in quo est, quia omnis causa totalis finita potest intelligi habere effectum adaequatum vel effectus adaequatos ; iste effectus unus adaequatus, si ponatur, erit unus omnium objectorum, vel effectus plures si ponantur, quia habitus ponitur esse omnium in actu primo, et ita actus secundus erit etiam omnium ; vel ergo iste habitus est infinitus, quod est propositum ex una parte ; vel actus unus, qui esset infinitorum, vel plures qui essent respectu infinitorum objectorum, non esset infinitus vel infiniti, quod est propositum ex alia parte ; non enim ex totali causa finita potest procedere effectus adaequatus infinitus vel effectus adaequati infiniti.
SCHOLIUM.
Ponit modum sustinentem animam Christi videre omnia in Verbo, quae ipsum Verbum videt. Probatur, quia si duo ejusdem rationis eidem inesse possunt, et infinita talia inesse non repugnat. Secundo, infinitas potentialis ad omnia scienda non repugnat animae crea- tae ; ergo nec actualis. Tertio, ex Damasceno. Quarto, quod perfectius est debetur Christo, nisi ostendatur implicatio. Quinto, alioquin actus beatus interrumperetur. lfanc tenet Durand. hic quaest. 2. Rubion. quaest. 2. et alii.
Tertio modo (e) potest dici, quod Anima Christi actualiter videt omnia in Verbo, quae videt Verbum ; quod declaratur, quia quicumque intellectus est receptivus notitiae cujuscumque objecti, quia esttotius entis, et per consequens ad quodcunque intelligibile habet desiderium naturale, et si quodcumque cognosceret, in hoc perficeretur naturaliter; et sicut dico de notitia illa, ita de visione in Verbo, quia illa est perfectissima notitia possibilis haberi de objecto ; quilibet ergo intellectus est receptivus cujuslibet visionis in Verbo, et hoc loquendo divisim ; ergo et conjunctim quilibet intellectus est receptivus simul visionum in Verbo respectu omnium objectorum. Probatio consequentiae, cuicumque potest quodlibet inesse, si ei possunt simul duo inesse, quia non opponuntur, et infinita talia simul possunt eidem inesse, quia nulla est ratio impossibilitatis vel incompossibilitatis ; quodcumque enim illorum potest per se inesse, et quodcumque cum quocumque potest simul inesse, quia non opponuntur, et quotcumque simul pos sunt inesse, quia ex pluralitate inhaerentium non sSsequitur nova impossibilitas ; et sic sequitur propositum. Sicut enim visio in Verbo respectu cujusque objecti potest inesse animae Christi, ita et visiones duorum objectorum simul, quia non repugnant, aliter non posset se videre beatam, et aliquid aliud in Verbo, et ita cum semper videat se beatam in Verbo, nunquam posset aliquid aliud videre in Verbo; nec quaecumque multitudo ponit novam impossibilitatem, patet, nec novam oppositionem, quia st esset oppositio, illa esset alicujus ad aliquod.
Nec ista infinitas est incompossibilis intellectui creato, probo, quia receptivum secundum propriam rationem receptivi, non est in se perfectius, si sit in actu;isecundum suas potentias, quam si sit in potentia respectu actus. Quod apparet, quia ipsi actus sunt extra rationem receptivi, et patet in exemplo de materia et forma ; ergo intellectus non concluditur esse perfectior, si est in actu secundum omnes suas potentias passivas, quam quando est in potentia ad illos actus ; sed intellectus est simul in potentia ad infinitas visiones, patet enim quod est in potentia ad quemcumque actum ex natura sua, et simul in potentia ad omnes ; ergo sti esset in actu secundum omnes istos actus, non sequeretur tunc major infinitas, quam modo.
Quod si dicas, (f) quod non est capax omnium simul, falsum est, quia simul est in potentia ad omnes ; ergo simul potest habere omnes in actu, cum non sit oppositio illorum actuum, nec requiratur in receptivo aliquid sibi repugnans.
Praeterea, sicut dicetur in sequenti quaestione, si anima Christi novit omnia singularia in proprio genere, hoc est, per species proprias, et ita infinitas, quia singularia possunt esse infinita ; non plus autem repuenat intellectui "infinitas visionum quam specierum intelligibilium, quia etsi visiones sint aliquo modo perfectiores speciebus, non tamen requirunt aliam rationem receptivi.
Confirmatur ista positio (g), et quod etiam hoc sit defacto per illud Augustini 75. de Trinit. cap. 125. fortassis non erunt ibi cogitationes volubiles, quod licet sit dubium de Beatis, videtur tamen probabile de ista anima tanquam beatssima, quod in ea non erunt tales cogitationes; ergo quaecumque novit habitualiter, potest noscere actualiter. Hoc confirmatur per Damascenum lib. 2. cap. 30. dicentem, quod ista animma habuit praescientiam futurorum. Haec autem scientia non videtur habitualis, quia futura contingentia non sunt nata cognosci, sive in se, sive in Verbo, nisi intuitive.
Praeterea, (h) actus secundus est perfectior actu primo, et ita esset perfectior, si cognosceret se omnia videre, quam si habitualiter cognosceret; ergo oportet ostendere inpossibilitatem hujus ad hoc, quod perfectio ista desit isti animae ; si ergo rationes adductae ad hoc probandum sunt solubiles, videtur quod oppositum tanquam probabilius sit tenendum.
Praeterea (1), actus gloriae non videtur interruptus, et ideo non quandoque circa unum, et quandoque circa aliud ; ergo simul omnia, et ita actualiter.
SCHOLITLM.
Assignat duos modos explicandi dictam sententiam, quod anima actu videat omnia in Verbo. Primus, id fieri per unam visionem tendentem in Verbum, ut in primum objectum, et in omnia alia ut in secundaria, per varios respectus. Secundus, quod videat per proprias singulorum visiones, tenendo primum modum; illa visio non esset infinita, quia non comprehensiva primi objecti, ut dictum est n. 10. et 11. Secundus modus videtur contra Patres et Philosophos ; movet dubium an intellectus eliceret visionem unam vel plures, qua vel quibus videret infinita, et videtur velle quod non.
Potest dici quod conclusio ista posset poni duobus modis : Uno modo quod anima Christi haberet unam visionem respectu Verbi, ut primi objecti, etomnium objectorum relucentium in Verbo, ut secundariorum objectorum, ad quae objecta secundaria haberet respectus distinctos ; nec sequeretur infinitas actus fundantis respectus hujusmodi, qui non essent nisi in potentia ; et isto modo nulla ponitur infinitas in actu, quia objectum non habet esse in actu. Alio modo posset poni, quod respectu cujuscumque objecti est propria visio, ita quod essent simul infinitae visiones receptae in actu a Verbo causante, et juxta istam viam secundam oportet ponere aliqua infinita, quod videtur contradicere multis auctoritatibus Philosophorum et Sanctorum.
Si primus modus (k) ponitur, non propter hoc sequitur visionem illam esse formaliter infinitam, sicut est visio divina ; ipsa enim non esset comprehensiva primi objecti, neque objectorum secundariorum, nec necessario ex perfectione sua esset objectorum secundariorum, sed posset esse idem actus, dato quod esset tantum primi objecti ; sed visio divina ex perfectione sua est necessario sui et aliorum.
Sed dato, quod posset recipere unam visionem respectu infinitorum, vel infinitas visiones, dubium est, an respectu illius unius vel illarum plurium, si sint, possit habere iste intellectus creatus rationem elicitivi. Videtur quod sic, quia intellectus elicit intellectionem, ut est prior naturalter intellectione; sed per hoc, quod aliqua intellectio est elicita, nihil perfectionis aufertur sibi pertinentis ad ipsum, ut est prior naturahter intellectione ; igitur nec per unam intellectionem elicitam aufertur sibi potentia eliciendi aliam. Confirmatur, quia quamcumque ista- rum infinitarum posset elicere, si tunc aliam non eliceret; sed t inc licet aliam eliceret, aeque perf.ctus manet in se inquantum est alterius elicitivus ; ergo potest aliam elicere.
Oppositum videtur, quia quaecumque virtus activa finita potest habere aliquem effectum adaequatum intensive et extensive plures, ita quod plures ilis non potest simul causare ; igitur nullus intellectus creatus potest ehcere visiones infinitas.
Et tunc ad primam rationem de prioritate principi ehcitivi ad effectum esset dicendum, quod aliquid prius potest habere aliqua posteriora, ultra quae non potest simul, et ita licet nihil sibi tollatur in se, ut est prius, per hoc quod causat unum posterius, non tamen potest simul quodcumque causare.
SCHOLIUM.
Ponit modum, qui videtur proprius, scilicet animam Christi habitualiter videre omnia in Verbo, non actualiter; sed aliter explicat habitualiter, quam DD. secundae sent. positae n. 13. et explicat quomodo Verbum est speculum voluntarium, libere repraesentans omnia, non simul, animae Christi, sed quaedam, non omnia, cuicumque alii animae. Quod non possit simul omnia videre, probatur ex dictis contra secundam sent. quodque haec sit sententia Doctoris, patet, quia 4. dist. 1. q. 1. in probatione secundae propositionis ait, quod intellectio finita non potest esse plurium disparatarum ; et in 1. dist. 6. et 2. dist. f. quaest. 6. docet objecta esse distinctiva et identificativa notitiarum, quod falsum esset, si una posset esse diversorum objectorum, et 1. dist. 8. q. 2. ait genus et differentiam facere conceptus formaliter distinctos, et idem habet quodlib. 13. Praeterea, quia istum modum ponit ultimo loco, et sic Philip. Faber, Pitig. hic et alii Scotistae Doctorem intelligunt, quia tamen sententiam illam, quod anima Christi omnia actualiter videt, non impugnat ex professo, videtur quod reputat eam non improbabilem.
Sed si ista (l) via tertia non placet, neque quod mnfinita videat elicitive, neque simul recipiendo visiones, scilicet infinitas infinitorum, vel unam visionem mnfinitorum, potest dici quod videt omnia habitualiter, non tamen actualiter, exponendo distinctionem hoc modo, quod per aliquem actum videt Verbum, et per illum actum omnia relucentia in Verbo sunt sibi praesentia actu primo, et per hoc habitualiier sibi nota, quia, generaliter loquendo, illud dicitur habitualiter notum, cujus est actus primus sufficienter ostensivus ; non est ergo aliquis unus habitus in anima ula, qui unica sua ratione ostendat infinita ; sed actus quo videtur Verbum primo, est actus primus praesens, quo sibi relucent omnia, quae lucent in Verbo, et hoc, quia Verbum est sibi manifestativum, ut speculum voluntarium -repraesentans omnia.
Secundum, (m) scilicet quod non actualiter, declaratur, quia experimur quod attentio circa plura objecta est minus perfecta, et ideo videtur quod impossibile sit poteniam finitam perfecta attentione videre infinita simul.
Praeterea, si actualiter videret infinita, perfectio illius animae in infinitum excederet perfectionem alterius animae, quod videtur inconveniens ; et per hoc adduci potest illud Avicennae 6. Naturalium part. 4. cap. 2. quod in sapientia Creatoris non est occultatio, nisi secundum receptacula, quia licet Verbum ut voluntarie ostendens omnia, sit praesens voluntarie illi animae, ipsa tamen non potest simul omnia recipere, sed quodlibet singillatim, et ita potest videre quodcumque de numero mnfinitorum, ad quod se convertit.
Et si objiciatur, quod ita potest quilibet Beatus videre quodlibet in Verbo non simul, dico quod Verbum cuilibet alii Beato est speculum -rrepraesentans determinata, ultra quae non potest velle ordinate videre alia ; sed huic est speculum repraesentans omnia, et ideo ipsa potest ordinate velle videre omnia quotcumque infinitorum, ad quae est in potentia propinqua ad videndum, sicut si essent sibi praesentia per proprium habitum, vel per aliquem actum primum cognitivum, qui posset dici habitus.
Ad argumenta principalia. Ad primum patet, quomodo posset nosse infinita. Ad secundum, etsi illa illuminationes sint ordinatae, non tamen secundum ordinem naturarum, sed gratiarum, et ideo primo huic animae, et ab hac illuminantur Angeli.
Ad confirmationem hujus rationis, dico, quod anima quantum ad illam actionem, qua creatura dicitur illuminare creaturam, potest illuminare Angelum, sicut e converso, quia in patria animae Beatorum habebunt eumdem modum loquendi, quem Angeli ; et ideo si alicui anmae reveletur prius aliqua veritas in Verbo quam Angelo, poterit illuminare Angelum de illa veritate, sicut Angelus posset illuminare animam, si prius esset revelata Angelo.
Ad illud de causa et effectibus et proportione causae ad effectus, et principii ad conclusiones, patet ex improbatione illius opinionis.
Ad illa pro (n) secunda opinione, quae probant, quod non possit videre infinita. Ad primum, cum dicitur, quod virtus infinita non plus posset quam vudere infinita, licet sit verum extensive, non tamen est verum intensive; posset enim perfectius videre illa, quam aliqua virtus finita, quia actus ejus esset intensior secundum perfectionem et virtutem majorem potentiae.
Ad aliud, cum dicitur quod in infinitum mndistinctius videret infinita, potest dici quod videre indistinctius respectu plurium, non necessario est ex parte intellectus, ut receptivus, sed solum ut elcitvus; posset enim recipere visiones aeque distinctas plurium, sicut paucorum, et ita, si ratio valeret, concluderet solum quod intellectus non possit esse elicitivus respectu infinitarum visionum. sSed potest dici quod nec hoc concludit, quia etsi de facto intellectus noster indistinctius intelligat plura quam pauca, hoc tamen non necessario convenit sibi de ratione sua, qua intellectus est prior actu elicito, sed ex aliquo concomitante, quod non est necesse ponere in intellectu Christi.
Ad tertium, infinitas extensiva ad aliqua, ut ad formas recipiendas, non concludit infinitam entitatem receptivi, sicut patet de materia, si esset receptiva infinitarum formarum, imo magris concludit imperfectionem ; sed infinitas extensiva ad aliqua, ut ad effectus simul causabiles, concludit infinitatem intensivam, eo quod talis pluralitas concludit majorem perfectionem in eo quod ad plura se extendit, non ita de receptivo. Si tamen intellectus ponitur elicitivus infinitorum, dico quod nec ila infinitas extensiva concludit infinitatem intensivam intellectus, sed objecti, quia objectum est causa principalis activa respectu illarum visionum, et non intellectus.
On this page