Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum anima Christi novit omnia in genere proprio

QUAESTIO III.

Utrum anima Christi noverit omnia in genere proprio.

Alensis 3. p. q. 13. memb. i D. Thom. 3. p.q. 11. art. 6. et hic q. 3. D. Bonavent. art. 2. q. . Richard. art. 3. et 4. per totum. Capreol. q. Durand. q. 3. Mars. 3 q. 10. art. 2. Suar. p. tom. 41. d. 271. sect. 1. et 2. Vasq. 3. p. d. 54. Vide Scot. de 1. princ. c. 4. concl. 9.

Tertio quaeritur, utrum anima Christi noverit omnia in genere proprio? Et arguitur quod non. Luc. 2. Jesus proficiebat aetate et sapientia, coram Deo et hominibus. Quod si exponatur quod profecit secundum apparentiam, contra hoc est Ambrosius 4. de Spiritu sancto; et ponitur in littera, ubi ipse concludit fuisse in Christo aliquem alium sensum quam divinum, quia secundum aliquem sensum profecit, non autem secundum divinum ; sed haec probatio nihil valeret, si deberet intelligi solum de profectu secundum apparentiam, quia etiam secundum intellectum divinum posset plus ostendere sapientia.

Praeterea, ad Hebr. 5. Didicit ecr his, quae passus est, obedientiam.

Praeterea, fuit viator, igitur habuit cognitionem competentem viatori ; illa autem, secundum quod determinat Philosophus r. Met. et 2. Poster. in fine, est ex multis acibus et experientis ; ergo, etc.

Praeterea, fuit rationalis ; igitur potuit in actum competentem ratio- nali, ut rationale ; talis est discurrere a notis ad ignota ; et ita per notittam talium notorum discurrendo, potuit discere aliquid novum.

Contra, nullam ignorantiam hae buit, secundum Magistrum, quia non expediebat nobis Christum assumere defectum illum.

Praeterea, Angeli noverunt omnia in genere proprio ; ergo multo magis anima ista, quae (ut superius dictum est) fuit perfecta summa perfectione supernaturali, et pari ratione summa perfectione naturali.

SCHOLIUM.

Sententia Divi Thomae animam Christi in scientia infusa non potuisse proficere, quia habuit species infusas, quibus novit omnia; potuisse tamen proficere in scientia acquisita, quia habuit intellectum agentem, sicut nos. Impugnatur primo, quia secundum D. Thom. duo accidentia ejusdem speciei non possunt esse in eodem; sed infusa et acquisita videntur esse hujusmodi, ex Augustino et Ambrosio. Secundo, saltem duae perfectae notitiae ejusdemobjecti, secundum eamdem rationem, non possunt esse simul. Tertio, juxta rationem Divi Thomae Beatus posset acquirere scientiam. Ex ratione secunda Scoti, et aliis hic tractatis, videtur negare scientiam per se infusam datam animae Christi; quod tenent Durandus hic quaest. 3. et 4. Alm. Gabr. hic, et Richardus art. 3. quaest. 1. et 2. Alensis 3. part. quaest. 13. memb. 1. et 2. et D. Bonavent. videntur idem dicere, quia admittentes infusam, tantum loquuntur de infusa per accidens. Medina tamen 3. part. quaest. 9. art. 6. ex suo capite censurat hoc ut temerarium.

Hic distinguitur (a) de cognitione infusa et acquisita ; et quantum ad primam, novit omnia per aliqua infusa, puta per species intelligibiles a Deo infusas, et quoad hoc non potuit proficere, sed quantum ad cognitionem acquisitam potuit pro- licere. Quod probatur, quia habut intellectum agentem et possibilem, sicut et nos, quorum operatio propria est abstrahere hujusmodi species intelligibiles, et illas recipere ; igitur in hoc poterant illae potentiae in Christo proficere; species autem intelligibilis vel est scientia objecti, vel est principium necessarium sciendi.

Contra conclusionem arguitur ex dictis opinantis, quia secundum eum duo accidentia eiusdem speciei non possunt esse simul in eodem ; sed cognitio infusa et acquisita rei in proprio genere sunt ejusdem speciei.

Et si dicatur (b) quod possunt distingui specie, sicut matutina et vespertina, contra, illae cognitiones, si secundum propriam rationem objecti, ut scilicet est praesens in se et in Verbo, sint duae cognitiones, vespertina scilicet et matutina, acquisita et infusa dicuntur habere idem objectum, et solum differunt penes causas efficientes, sicut homo creatus et genitus naturaliter ; sed talis distinctio causarum non distinguit cognitionem formaliter, secundum Augustinum ad Deo gratias ; et Ambrosius de Incarnatione : Disparitas ortus non facit distinclionem naturae, ut patet de Adam et nobis.

Praeterea, (c) contra conclusionem in se, etsi duae cognitiones ejusdem speciei possunt simul esse in eodem, non tamen duae perfectae ejusdem objecti, et secundum eamdem rationem, quia aut utraque illarum cognoscit objectum perfecte quantum est cognoscibile, et tunc altera superfluit, aut non, et tunc neutra est perfecta.

Contra rationem, quia tunc Bea tus cum habeat intellectum agentem et possibilem, poterit tunc acquirere scientiam, et potentia augmentativa, et aliae potentiae, quae erunt in Beatis ejusdem rationis cum nostris, poterunt habere actus suos, et ita Adam beatus modo potest augeri, sicut et Adam in statu innocentiae potuit augmentari.

Ex his instantis et consimmilibus, patet quod haec propositio est falsa: Potentie perfectae in quocumque possunt in actus suos, hoc enim solum est verum de imperfecto, quod est in potentia ad terminos actionum illarum potentiarum ; sed si ab alhquo agente praeveniente illas potentias, inducti sunt termini, ad quos possunt esse actiones istarum potentiarum, non potuerunt agere ad illos terminos, non propter imperfectionem sul, .sed propter positionem termini ab alio; nec propter hoc sunt negandae esse in natura, quia sunt simpliciter perfectiones naturae, sive illa habeat terminos perfectionis ab illis, sive aliunde.

Si poneretur hic alia opinio, scilicet quod haec anima nowit omnia in habitu, modo quo ponitur habitus in Angelo, ut sufficiens ratio ad cognoscendum omnia habitualiter, ita improbatur haec opinio de anima Christi, sicut improbata est de Angelis in secundo.

SCHOLIUM.

Adducit divisionem scientiae in abstractivam et intuitivam ; de qua agit 1. d. 1. q. 2. et 2. d3. q. 9. 10. et 11. et 4. d. 10. q. 8. et quoad abstractivam resolvit quaestionem per duo dicta. Primum, anima Christi novit omnia universalia, seu quidditates habitualiter per species infusas, cognitionegabstractiva. Secundum, non novit abstractive omnia singularia per il las species quidditatum, nec omnia per species proprias, quia essent infinitae, bene tamen aliqua per proprias species infusas, potest etiam quaecumque cognoscere si existant per species ab eis acquirendas ; de quo 2. d.3. quaest. 9.

Ad quaestionem (d) potest dici quod duplex est cognitio, scihcet abstractiva et intuitiva, quae probata fuit in secundo libro; et utraque cognitione potest cognosci tam natura, ut praecedit singularitatem, quam singulare, ut hoc. De cognitione abstractiva, quae scilicet est obpjecti, sive singularis, sive universalis, potest dici quod illa anima novit omnia universalia sive quidditates habitualiter per species infusas, quia cum illa notitia sit perfectionis in intellectu creato, eo quod sit passivus respectu cujuscumque objecti intelhgibihs, (quia non habet in se perfectionem omnium mmntelligibilium, et carere perfectione sibi possibili respectu alicujus objecti sit imperfectionis in intellectu), videtur probabile attribuere huic intellectui perfectionem respectu omnis intelligibilis, qualis attribuitur Angelis, cum nec illa repugnet intellectui creato, nec sit imperfectio in eo, nec etiam incompossibilis cognitioni in Verbo, quae ponitur competere huic animae, quia secundum Augustinum 4. super Genes. simul stant cognitio in Verbo, et cognitio in proprio genere.

Sed hoc modo (e), scilicet abstractive et habitualiter, vel non novit omnia singularia sub proprus rationibus, puta si non habet species infusas, nisi quidditatum, quia illae non sunt rationes cognoscendi singularia sub proprus rationibus; sicul enim universale non dhicit totam entitatem singularium, sic nec cognoscibilitatem, et ita quod est propria ratio cognoscendi universale, non est propria ratio cognoscendi proprie et distincte singulare. Vel si ponitur cognoscere habitualiter et abstractive singularia, quantum sunt cognoscibilia ab intellectu creato, concedendum est cujuslibet singularis propriam esse speciem in mntellectu ilo, et ita plures species ejusdem specier, et etiam infinitas species infinitorum singularium possibilium.

Quia si alicui (f) non videtur attribuenda huic animae confusa cognitio singularium possibilium, nec distincta infinitorum, sive per species infinitas sive finitas, potest dici quod haec anima novit habitualiter et abstractive aliqua singularia per proprias species infusas, et aliqua non novit habituahter ; potest tamen noscere ila habitualiter, si illa fiant in existentia reali eo modo, quo dictum fuit secundo libro, quod Angelus potest acquirere notitiam aliquorum objectorum per actionem illorum in intellectu suo; nec tamen oportet ponere animam illam noscere actualiter quidditates, nec sin- gularia, quia notitia actualis in genere proprio est secumdum virtutem naturalem ipsius intellectus in se ; non autem potest intellectus finitus ad quaecumque objecta simul distincte percipienda converti virtute natural.

SCHOLIUM.

Quoad cognitionem intuitivam : primum dictum, anima Christi non novit omnia intuitive in genere proprio et habitualiter in Verbo. Secundum, non novit omnia intuitive actualiter in genere proprio, quia non erant ei praesentia et existentia, nec perspecies infusas fit intuitio. Tertium, non novit omnia notitia intuitiva imperfecta, qualis est opinio de futuro, vel memoria de praeterito, quia haec non habetur nisi de iis. de quibus habita est intuitiva perfecta. Quartum, anima Christi profecit scientia acquisita et experimentali, juxta id Luc. 2. Jesus proficiebat sapientia et aetate. Profecit etiam secundum cognitionem abstractivam actualem.

Loquendo (g) tamen de cognitione intuitiva, quae est de natura, vel de singulari, ut concernit actualem eexistentiam, dico quod illa est vel -perfecta, qualis est de objecto ut praesentialiter existens; vel imperfecta, qualis est opinio de futuro, -vel memoria de praeterito. Primo qodo non novit omnia in genere proprio et habituahter in Verbo, quia objectum illo modo non est cognoscibile, nisi ut praesens in se vel in aliquo, in quo habeat esse perfectius quam in se; sed cognoscere isto modo non est cognoscere in genere proprio; non enim esset nata sic cognosci sessio Petri, nisi esset praesens in se; et, ideo cum multa objecta non fuerint, nec esse potuerint praesentia ilhi intellectui secundum existentiam actualem illorum, non potuit habere notitiam intuitivam.

Et si dicatur (h) quod potuit hanc habere per species infusas, hoc falsum est, tum quia species infusa repraesentat objectum, ut abstrahit ab actuali existentia, quia eodem modo repraesentat, sive objectum existat, sive non existat, et per consequens non est ratio cognoscendi existens ut existens ; tum, quia veritates cognoscibiles cognitione intuitiva de existentibus, ut existentia sunt, scilicet veritates contingentes, non possunt cognosci per species quascumque minnatas, quia ex cognitione terminorum non potest cognosci veritas complexorum contingentium de illis terminis, quia illarum complexionum veritas non includitur in terminis, sicut in speciebus et terminis earum includitur veritas necessaria complexionalis scientialis. Oportet igitur propter veritates contingentes, quae sunt de existentibus, ut existentia sunt, cognoscendas, habere aliqua objecta in se praesentia, ut possint in se mntuitive cognosci et videri; ct hoc non potest fieri in proprio genere, nisi ipsis rebus in se secundum suam existentiam praesentibus, et ita illa cognitio intuitiva in cenere proprio actualis vel habitua- lis, non potest dari illi animae de omnibus; et quoad hoc necesse es dicere quod profecit, sicut et alia anima, quia alia et alia objecta, alio et alio modo cognovit. Sumiliter quantum ad intuitivam imperfectam, quae relinquitur ex ista perfecta, quia de talibus pluribus perfecte intuitive cognitis derelictae sunt plures memoriae, quibus cognoscuntur illa objecta quantum ad conditiones existentiae, non ut praesentia, sed ut praeterita, ad hoc dico, quod etiam sic non novit omnia in genere proprio.

Et si objicitur (1) quod ex re praesente non relinquitur nisi species intelligibilis in intellectu, et in parte sensitiva species imaginabilis, ut in virtute phantastica, hoc falsum est, quia de re praesente non tantum relinquitur species sensibilis in phantasia, sed aliqua in potentia memorativa, et illae potentiae cognoscunt objectum sub alia et alia ratione; nam una cognoscit objectum secundum se absolute, apprehendendo quidditatem ejus; alia apprehendit objectum, ut in praeterito apprenhensum, ita quod apprehensio praeterita est immediatum objectum, et objectum immediatum mlius apprehensionis praeteritae est objectum mediatum recordationis. Ita etiam (k) praesente aliquo sensibili sensui, potest virtute illius causari in mintellectu duplex cognitio, una abstractiva, qua intellectus agens abstrahit speciem quidditatis, ut quidditas est, a specie in phantasmate, quae repraesentat objectum absolute, non ut existit hic et nunc vel tunc; et alia potest esse in intellectu co- gnitio intuitiva, quae cooperatur intellectui, et ab hac potest derelinqui habituahs cognitio intuitiva importata in memoria intellectiva, quae sit non quidditatis absolute, sicut fuit in alia, sed cogniti ut existens, quando in praeterito apprehendebatur, ut praeterut. Hoc modo Christus per experientiam didicisse dicitur multa, hoc est per cognitiones intuitivas, d est, illorum cognitorum quantum ad existentiam et per memorias derelictas ab eis.

Ad argumenta (l), patet, ad primum per hoc, quod textus Evangeli non est exponendus, ut tantum profecit secundum apparentiam, quia secundum Augustinum 83. q. 9. contra Appollinaristas, Evangelistae narrant historias, et ideo verba eorum vera sunt, ut exprimuntur, non sic de aliis sermonibus tropicis Scripturae sacrae. Et hoc etiam declarat auctoritas Ambrosu, et Apostoli ad Hebraeos, quia vere in eo aliquis sensus profecit, non quod aliquorum cognitionem abstractivam habitualem acquisivit, sed mtuitivam, tam actualem quam habitualem.

Ad illud (m) r. Met. et2. Poster. dico quod illa cognitio, quantum ad aliquid, est necessitatis in nobis, et aliquo modo non ; quoad cognitionem intuitivam semper est necessitatis, et quoad hoc competebat Christo, quia fuit nobiscum viator. Quantum autem ad cognitionem abstractivam, non semper est necessarius ile processus, quia haec potest haberi per species, non tantum abstractas, sed infusas, quibus habuit eam Christus, et ideo quoad hoc non fuit modus ille ne- cessarius in Christo sicut in nobis.

Ad quartum (n), dico quod discursus non semper facit acquirere cognitionem de conclusione, ad quam discurritur, sed vel sic, vel illa cognitione facit praehabita uti, et ita dico in proposito quod Christus potuit discurrere ad conclusiones, quarum prius habuit cognitionem abstractivam, vel potuit addiscere conclusionem scientificam, licet praehabeat omnem notitiam quidditativam terminorum, quae dicitur scientia, secundum Aristotelem 8. Physic. et 2. de Anima, hcet proprie non sit habitus conclusionis.

Et si objicitur contra primum membrum, scilicet de cognitione abstractiva singularium secundum proprias rationes singularium, sive omnium secundum illam viam, sive aliquorum secundum tertiam, quomodo poterat competere Christo, et non nobis, cum simus ejusdem specier cum eo.

Respondeo, ista negatio non est in nobis, quia repugnet intellectui nostro; cognoscemus enim singularia sub propriis rationibus in patria eodem intellectu, quem modo habemus; sed pro statu isto intellectus noster nihil cognoscit, nisi quod potest gignere phantasma, quia non immutatur immediate nisi a phantasmate vel a phantasiabili; entitas autem singularis non est propria ratio gignendi phantasma, sed tantum entitas naturae praecedens illam entitatem singularem. Ipsa autem entitas singularis non est nata movere immediate aliquam potentiam cognitivam nisi intellectum; et quod nostrum nunc non moveat, est propter connexionem ejus ad phantasiam; in patria vero non est talis connexio, ideo ibi hoc, ut hoc mntelligetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3