Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum Christus perfectissime novit omnia in genere proprio
Alens. 3. p. q. 13. m. i. 5. D. Thom. 3. p.g. 11. art. 1. 4.et 6. ubi Cajet. Richard. hic art. 4. q. 4. Suar. 3. p. tom. 1. d. 29. Vasq. 3. p. d. 92.cap. 4.
Quarto quaeritur (a) sine argumentis, utrum anima Christi noverit omnia perfectissime in genere proprio? Respondeo quod potest intelligi de cognitione actuali, vel habituali.
Primum dictum hujus litterae : anima Christi perfectissime novit habitualiter, quia sicut habuit perfectissimam gratiam, ex dist. 13. quaest. 1. ita et perfectissimas species. Secundum, non potest intelligere perfectissime actualiter abstractive, quatenus ipsa est concausa partialis. quia intellectus Angeli est perfectior. Tertium. possibile est cam producere actualem abstractivam notitiam perfectiorem Angelica, ratione excessus in speciebus. Quartum, non potuit intuitive perfectius Angelo intelligere res in proprio genere, nisi Deus suppleret excessum intelectus Angeli. Quintum, potuit perfectissime intelligere intuitive in Verbo, sicut et videt Verbum perfectissime.
De habituali dico (b) quod perfectissime novit, quia sicut positum est dist. 13. istam animam posse habere summam gratiam posst bilem creaturae, ita probabile est quod habeat species intelligibiles perfectissimas, per quas intelligit perfectissime res cognitione abstractiva habitualiter.
Si autem quaeratur de actuali, tunc distinguendum est de abstractiva et intuitiva; quantum ad abstractivam non potest perfectissime noscere ex ea parte, qua intellectus est causa partialis respectu intellectionis, quia intellecius suus non est perfectissimus intellectus creatus, et quanto ista causa partialis est imperfectior, tanto intellectio est imperfectior. Illa enim elicitur secundum virtutem intellectus et objecti praesentis sine miraculo speciali; si tamen species infusa alicujus obJecti in anima Christi ponitur, tanto perfectior specie infusa cuicumque mntellectui, quanto intellectualitas animae Christi detficit ab intellectualitate alterius intellectus, tunc totum istud, scilicet intellectus animae Christi cum illa specie infusa, potest aequari toti il, scilicet intellectui alterius cum sua specie; et si totalis causa aequatur totali, licet utraque partialis sit divisim inaequalis utrique partiali, potest sequi effectus aequalis.
De intuitiva autem, cum ibi obJectum non ut in specie agat, sed ut in se praesens, et ut in se praesens est idem, et eodem modo cum quocumque operetur, sequitur quod intellectus, cujus intellectualitas est imperfectior, habebit illum actum imperfectiorem; sed de intuitiva in Verbo potest dici intellectus ille perfectissime videre, sicut et videt Verbum.
On this page