Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum necesse fuerit genus humanum reparari per passionem Christi
Alensis. 3. p. q. 1. m. 3. 3. 4. et q. 11. m. 3. D. Thom. 3. p. q. 1. a. 2. et q. 46. a. 1.et 3. et hic q. 1. a. 4. D. Bonav. a.1. q. 1.et6. hichard. a. 1. q. 2. et Dur. q. 1. Gab. q. 1. Major q. 2. Suar. 3. p. tom. 1. d. 4. s. 1.2. 3.Vasq. 3. p. d. 1.cap. 3. Vega 2. in Trid can.
Circa istam vigesimam distinctionem, in qua Magister agit de convenientia et modo passionis, quaeritur unum: Utrum scilicet necesse fuerit genus humanum reparari per passionem Christi ? Quod non, quia si nobilius ens lapsum non necesse est reparari per passionem Christi, nec minus nobile; sed Angelus qui est nobilior homine, lapsus est, et non est necesse ipsum reparari passione Christi, nec alia ; igitur nec hominen.
Respondetur ad hoc dupliciter. Primo, quia non tota natura Angelorum cecidit, sicut hominum, et ideo ne tota species hominum periret, necesse fuit hominem reparari, et non Angelum.
Contra, si quilibet Angelus est alterius speciet ab alio, sicut dicunt sic respondentes, ftunc tot sunt species quot imndividua, et quaelibet species est nobilior specie humana secundum se ; cum igitur multi Angeli ceciderunt, majus inconveniens est tot species non reparari, sed perire in aeternum, quam unam speciem infimam, cujusmodi est tota species humana respectu cujuscumque Angeli, et maxime respectu tot cadentium.
Confirmatur, quia si essent duo coelh, et alterum annihilaretur, et essent multae muscae, et annihilarentur, dicere quod necesse est speciem muscarum reparari, et non caelum, frivolum videtur, cum caelum sit multo nobilus ; sic hic de reparatione Angelorum cadentium et hominum.
Ideo aliter respondetur, quod quia homo alterius tentatione cecdit, scilicet diaboli, Angeli non, sed propria voluntate solum, ideo debuit homo reparari, et non Angeli. Unde Anselmus r. Cur Deus homo, c. 21. Sicut Angeli ceciderunt nullo alio nocente, ita nullo alio adjuvante surgere debent.
Contra: Factum est praelium magnum in caelo, etc. Apoc. 12. ergo videtur quod sicut draco pugnavit cum Mlichaele, sic eum tentavit. Praeterea, videtur quod draco, id est, Lucifer, peccando tentavit alios sibi consentientes.
Praeterea, ad principale, quilibet actus Christi sufficiens fuit ad redimendum genus humanum ; igitur non fuit necesse redimi hominem per passionem. Antecedens probatur, quia actus est laudabilior passione, quia laus consistit in actu ; modo illa passio Christi non habet, quod sit sufficiens meritorie, nisrin relatione ad personam Verbi; eo autem modo, et actus ejus elicitus in relatione ad Verbum fuisset sufficienter meritorius.
Praeterea, 2. Ethic. c. 5. Passionibus nec laudamur, nec vituperamur ; igitur videtur quod passio non sit meritoria, sed actio.
Praeterea, Anselmus 2. Cur Deus homo, cap. 14. approbat dictum discipul sui, quod minima loesio illius personae fuit pejor, quam peccatum omnium hominum sit malum; sed quanto poena satisfactoria, dummodo esset sufficiens, posset esse minor laesio ilius personae, tanto convenientior esset; igitur non necesse, nec decens fuit hominem redimi morte Christi, cum minor poena suffecisset.
Praeterea, per passionem Christi non potuerunt redimi occidentes Christum ; igitur nec genus humanum. Antecedens probatur, quia tantum malum erat actio illorum privans vitam Christi, quantum bonum erat vita Christi, et tunc tanta erat inimicitia occidentis, quanta erat amicitia Christi reconciliantis; igitur vita quam posuit moriendo, non sufficit ad redimendum peccatum occidentium, quia meritum debet excedere culpam et reatum, si sit satisfactio.
Contra, Anselmus 2. Cur Deus homo. cap. 15. Ecce vides quomodo rationabilis necessitas exigat ex hominibus perfictendum esse civitatem supernam, nec hoc fieri posse, nisi per remissionem peccatorum, quam nullus homo habere potest nisi per hominem, qui idem ipse homo sit et Deus, atque morte sua Deo homines peccatores reconciliet; expresse enim videtur dicere, quod necesse erat hominem redimi per mortem Christi. Idem potest haberi ibidem cap. 3.et 16.
Ponitur sententia Anselmi continens quatuor dicta. Primum, necessarium fuit hominem redimi, alioquin frustra fuit a Deo factus. Secundum, hoc faciendum erat per satisfactionem, nec aliter fieri potuit, quia injustus est non reddens Deo quod debet, et talis nunquam admittitur ad beatitudinem. Tertium non potuit satisfactio ista fieri a puro homine, quia non potest dare aliquid majus eo pro quo peccatum facere non debuerat, quia pro nullo creato peccare debuit et tantum potest dare creatum. lIdem probat aliis duabus rationibus. Quartum, necessarium fuit satisfactionem fieri per mortem Christi, quia non potuit per purum hominem fieri ex tertio dicto, et oportuit vincere per asperitatem suavitatem peccati, quo homo se subjecit diabolo; et quia nihil est asperius morte, ideo Christum mori necesse fuit.
Ad istam quaestionem, quae est mere Theologica, propter quam solum videtur Anselmus fecisse totum librum Cur Deus homo, et ibi videtur eam solvisse, primo videndum est secundum Anselmum, quod necessarium fuit hominem redimi. Secundo, quod non potuit redimi sine satisfactione. Tertio, quod facienda erat satisfactio a Deo hominc. Quarto, quod convenientior modus fuit hic, scilicet per passionem Christi.
Primum ostendo secundum eum, quia Deus et natura nihil faciunt frustra ; sed frustra fieret creatura rationalis, nisi posset summum bonum propter se amare, et ei per cognitionem et amorem propter se inhaerere ; aut ergo Deus deducit hominem ad hunc finem. aut non. S1 non, frustra igitur factus fuisset ; si sic, cum jam lapsus fuerit per peccatum, necesse est ipsum reparari. Hoc cap. 1. 2. Cur Deus homo, et ideo in 4. cap: concludit: Er his est facile cognoscere, quod aut hoc perficiet Deus de natura humana, quod incepit, aut in vanum fecit tam sublimem naturam.
Secundum probat sic, cap. 24. et 25. primi libri, Cur Deus homo: Injustus est omnis, qui non reddit Deo quod debet, quia injustus est etiam homo si non reddat homini, quod debet ; sed nullus injustus admittitur ad beatitudinem aeternam ; igitur qui non solvit Deo quod debet, non salvabitur; sed omnis peccator abstulit a Deo honorem sibi debitum ; igitur quousque satisfecerit, est debitor et injustus; ergo.
Si dicatur contra hoc, quod non oportet hominem esse mjustum, licet non satisfecerit, quia potest excusari per mmpotentiam; potest etiam remitti offensa per summam misericordiam Dei remittentis sine satisfactione ; ipse excludit utramque responsionem. Primo primam, dicens quod impotentia excusaret, si in ipsam non sponte se dejecisset homo peccando; quia igitur sic se in impotentiam projecit, ideo ipsa impotentia est peccatum, quia debet eam non habere; debet enim posse reddere honorem Deo, quem abstulit, et ideo si per peccatum facit se impotentem ad reddendum, non excusatur, sed vituperatur. Et pont exemplum, si Dominus praecipiat servo facere aliquod bonum opus, et praecipiat sibi, ne se praecipitet in foveam sibi monstratam, de qua non poterit surgere ; si servus sponte projiciat se in foveam, contemnens mandatum Donmunti sur, ut sic non posset perficere opus sibi praeceptum a Domino, non excusatur ex impotentia, quia ipsam impotentiam ipse fecit sibi. Sic in proposito, impotentiam satisfaciendi fecit sibi homo per peccatum, ideo ex mpotentia non excusatur, sed est ei peccatum et injustitia; nullus autem injustus admittitur ad beatitudinem, quare oportet satisfacere, ut fiat justus.
Secundam excludit sic, cum dicitur quod remittitur per misericordiam, quaero, aut remittitur debitum, ut non teneatur ad reddendum Deo honorem, quem peccando abstulit, et hoc propter impotentiam reddendi, quia non potest reddere; aut dimittit poenam pro peccatis dando beatitudinem. Si primum detur, illud non est aliud dicere, nisi quod Deus dimittt debitum, quia homo reddere non potest; talem autem misericordiam attribuere Deo derisio est. 51 autem remittat poenam, et facit hominem beatum, tunc beatificat hominem propter peccatum, quia scilicet habet impotentiam reddendi et satisfaciendi, quam debet non habere, quod est habere peccatum.
Tertium, scilicet quod illa satisfactio, quae debeatur, non potuit fieri ab homimne puro, probatur 22. cap. lib. x. Nullus satisfacit pro peccato hominis, nisi reddat aliquid majus eo, pro quo peccatum facere non debuerat ; sed pro omni eo, quod est citra Deum, vel esse potest, non debuit peccasse; igitur non potuit satisfacere, nisi redderet Deo aliquid majus omni creatura facta et possibili fieri ; sed majus omni creatura simul sumpta, sicut arguit ibi, non potest reddere purus homo; igitur oportet Deum satisfacere pro peccato.
Praeterea ad idem, si homo peccator reddat Deo solum illud quod debet, si esset innocens, et nunquam peccasset, non est satisfactio pro peccato ; sed omnia quae potest homo facere, scilicet Deum honorare, cor Deo humiliter offerre, misericordiam in dando, et dimittendo, et obediendo, et quidquid videtur posse, totum debet Deo, etiamsi non peccasset ; igitur hoc exhibendo Deo non satisfacit pro peccato ; igitur requiritur aliquid majus omnibus his offerri Deo ad hoc, quod satisfactio valeat, quod non potest fieri a puro homine.
Praeterea, cap. 23. et 24. lib. 1. arguit ad idem sic: Homo non potest satisfacere Deo pro peccato, nisi reddat Deo totum quod abstuht; sed abstulit Deo quidquid de natura humana Deus facere proposuerat; proposuerat autem de omnibus justis facere numerum electorum, ad quem numerum perficiendum homo factus est; sed nullatenus potuit hoc reddere homo peccator, quia peccator peccatorem justificare nequit. Nec decuit, quod aliquis innocens non descendens ex Adam redimeret nos per mortem, nisi Deus, quia tunc non fuisset homo restitutus ad pristinam dignitatem, ut soh Deo serviret, sed fuisset obligatus il homini, quasi tantum pro redemptione, quantum Deo pro creatione, et ita posset reputare ipsum Deum pro reparatione, sicut verum Deum pro creatione ; et praeter hoc ille purus homo quantumcumque inno- cens, non potuit satisfecisse, sicut probant argumenta in tertio articulo ; igitur oportuit esse Deum hominem, quia nullus potuit nisi Deus, nec debuit nisi homo. De ista materia loquitur, cap penullt. secundi libri, in simili de Angelo. OQuartum, scilicet quod oportuit Christum satisfacere per mortem, Iicet non esset debitor mortis, probat 2. capitulo secundi libri, sic: Ratio docuit, sicut patet in tertio articulo, quod oportebat illum, qui satisfacere debebat pro homine, habere aliquid majus omni eo quod est sub Deo, quod sponte et non ex debito deberet homo, ut sicut sponte homo peccaverat per suavitatem se subjiciendo diabolo, ita vincat per asperitate m ipsum diabolum ; nihil autem asperius aut difficilius aut majus sub Deo potest homo ad honorem Dei sponte et non ex debito pati quam mortem ; igitur Christus homo, qui major erat omnibus sub Deo, per mortem, quam non debuit pati, satisfacere debuit.
AHoc idem patet cap. 14. 2. lb. scilicet quod mors sufficit pro omnibus, ubi approbat responsionem discipuli, dicens ipsum recte existimare in hoc quod dicit se malle infinitos mundos, si essent, redigi in nihilum, quam offendere Deum, et potius deberet se velle magis omnia peccata, quae sunt et fuerunt, permittere cadere super se, quam hominem Christum occidere; et concludit sic Anselmus: Videmus ergo quod violationi vitae corporalis hujus hominis, nulla immensitas vel multitudo peccatorum ertra personam Dei comparari valet. Haec Anselmus. Quia igitur fuit tam nobilis vita ejus, mors ojus fuit multum accepta Deo, ut per illam satisfacere posset. Haec veraciter, ut potur, ex dictis ejus collegi.
sententiam Anselmi, quatenus ait necessarium fuisse redimi hominem per passionem Christi, quod etiam videtur hichard. Vict. lib. de Incar. cap. 8. et favet Chrysost. homil. 10. in Joan. et alii Patres, impugnat Doctor. Primo ex Augustino. Secuudo, non fuit alia necessitas mortis Christi, nisi consequentiae, quia scilicet Deus voluit, sed libere voluit ; ergo. Tertio, non aliter fuit necessarium Christum mori, nisi ut praedestinati salvarentur, sed ipsa hominum praedestinatio fuit libera Deo; ergo et solvit rationes Anselmi singillatim. Haec sententia est communis DD. et Patrum, Augustini supra, et lib. de agone Christi, cap. 11. Leonis serm. de Nat. cap. 3. Gregor. 17. Mor. cap. 18. et lib. 24. cap. 2. Hug. Vict. 1. de sacr. part. S. cap. 10. et Patres qui videntur favere Anselmo, loquuntur de necessitate immutabilitatis, de qua forte, (inquit Doctor) ipse Anselmus exponi potest.
In istis dictis Anselmi videntur aliqua dubia. Primo enim ipsa conclusio in se videtur dubia, cum velit quod redemptio non possit esse nisi per mortem Christi, et per aliquid sponte oblatum excedens omnem creaturam. Primo probo quod aliter potuit homo redimi, quam per mortem Christi. Augustinus 13. de Trinit. cap. 10. Alius modus redimendi hominem Deo non derfuit, ejus enim potestati cuncta subjacent ; non ergo fuit necessitas in conclusione.
Praeterea, non est aliqua necessitas, quod Christus homo redimat hominem per mortem, nisi necessitas consequentiae, scilicet posito quod ordinaverit sic illum redimere; sicut si curro, moveor, haec est ne- cessitas consequentiae, sed antecedens est simpliciter contingens, et similiter consequens, scilicet me currere et me moveri. Similiter Christum pati mortem, fuit contingens, sicut contingens fuit ipsum praevideri passurum ; nulla est ergo necessitas nisi consequentiae, scilicet si praevisus fuit pati, patietur, sed tam antecedens quam consequens fuit contingens.
Praeterea, nulla est necessitas ge nus humanum reparari ; igitur nec Christum pati. Consequentia de se patet. Antecedens probatur, quia si sic, hoc non est nisi quia homines praedestinati sunt ad gloriam, et lapsi non possunt intrare nisi per satisfactionem ; sed modo ita est, quod praedestinatio hominis conĂ¼ingens est et non necessaria ; sicut enim Deus ab aeterno contingenter praedestinavit hominem, et non necessario, quia nihil necessario operatur respectu aliquorum extra se, ordinando Hla ad bonum, sic potuit non praedestinasse ; nec est inconveniens hominem frustrari a beatitudine, nisi praesupposita praedestinaiuone hominis, igitur nulla fuit absolute redemptionis ejus necessitas, sicut nec praedestinationis ejus.
Contraea, quaedicuntur in secundo articulo, an homo possit reconciliari sine satisfactione, tangetur in quarto, tractatu de Paenitentia ; sed dato quod satisfactio requiratur, non tamen requiritur necessario, quod satisfaciens sit Deus, nec hoc probatur. Et quando in tertio articillo dicitur, quod non satisfacit quis Deo, nisi offerat Deo aliquid majus formaliter, quam pro quo peccare non debuit, quod est majus tota creatura, credo, salva reverentia sua, quod hoc non est verum. Non enim oportuit satisfactionem pro peccato primi hominis excedere totam creaturam formaliter in magnitudine et perfectione ; suffecisset enim obtulisse Deo majus bonum, quam fuerit malum illius hominis peccantis. Unde si Adam per gratiam datam et charitatem habuisset unum vel multos actus dihgendi Deum propter se, ex majori conatu libert arbitrii, quam fuit conatus in peccando, talis dilectio suffecisset pro peccato suo remittendo, et fuisset satisfactum. Et tunc propositio illa est falsa, quod debuit offerre Deo aliquid majus omni eo pro quo peccare non debuerat. Sed sicut pro amore creaturae, ut objecti diligibilis, non debuit peccare, ita satisfaciendo debuit offerre Deo aliquid majus attingendo per actum objective, quam sit creatura, scilicet amorem attingentem Deum propter se, et ille amor objective, ut terminatur in Deum, excedit amorem creaturae, sicut Deus creaturam. Unde sicut peccavit per amorem ignobilioris objecti in infinitum, ita debuit satisfacere per amorem nobilioris in infinitum, et hoc suffecisset saltem de possibili.
Dico igitur, quod amor, quem offerre debet satisfaciendo, debet excedere amorem cujuscumque creaturae, quod verum est, et diligere magis objectum nobilius satisfaciendo, quam dilexerit ignobilius peccando; tamen ille actus, quo convertor ad Deum per amorem, in sua formali ratione non est major omni creatura, nec etiam amor Christi creatus, quo dilexit Deum, fuit talis; unde ipse vult omnino infinitatem habere, ubi non est ex formali ratione rei.
Posset, si Deus ita vellet, purus homo sanctus et innocens satisfacere pro genere humano sufficienter, et secundum justitiam. Est contra Anselmum supra, Bonavent. hic a. 1. quaest. 3. et Richard. art. 1. quaest. 5. Probatur primo, quia posset Deus acceptare ad eum finem actus bonos unius Angeli. Secundo, posset purus homo habere summam gratiam, sicut habuit anima Christi. Tertio, non videtur repugnantia, quin quilibet pro se posset satisfacere, ergo et pro omnibus, si Deus vellet. Alias rationes habet Doctor 4. dist. 15. quaest. 1. art. 1. convenit D. Thom. 3. part. quaest. 1. art. 2 ad 2. ubi Cajet. et 1. 2. quaest.114. a. 3. et est communis DD. Sed D. Thom. cum suis putat hujusmodi satisfactionem non posse secundum aequalitatem justitiae, Doctor vult quod sic. Si vero loquamur de rigore justitiae, sic nec ipse Christus satisfacere potuit secundum Doctorem.
Contra illud, quod dicit in quarto articulo, quod nullus nisi homo debuit satisfacere, hoc non videtur absolute necessarium, quia unus qui non est debitor, potest satisfacere pro alio, sicut pro alio orare. Unde sicut Christus homo innocens, non debitor, satisfecit, sic si placuisset Deo, potuit unus bonus Angelus satisfecisse, offerendo aliquid placitum Deo pro nobis, quod ipse acceptasset pro omnibus peccatis, quia tantum valet omne creatum oblatum, pro quanto Deus acceptat illud, et non plus, sicut supra dictum est. Praeterea, unus purus homo potuisset satisfacere pro omnibus, si fuisset conceptus sine peccato, sicut otuisset fieri de possibili, operatione Spiritus sancti et matris, sicut fuit Christus, et Deus dedisset sibi summam gratiam quam potuisset re- cipere, sicut dedit Christo sine meritis praecedentibus ex liberalitate sua, talis enim potuisset mereri deletionem peccati, sicut et beatitudinem. Et cum dicit, quod tunc obligaremur ei tantum, quantum Deo, falsum est, imo simpliciter Deo, quia totum quod ille haberet, esset a Deo; obligaremur tamen multum sibi, sicut obligamur Beatae Virgini et aliis Sanctis, qui meruerunt pro nobis, semper tamen finaliter et summe Deo tanquam ei a quo aliorum bona procedunt.
Praeterea, videtur, (de possibili dico) quod quilibet potest satisfacere pro se, quia si data fuisset cuilibet homini prima gratia sine meritis, sicut modo, licet quilibet sit filius irae, cuilibet tamen dat primam gratiam sine meritis propriis, et tunc meretur beatitudinem; igitur potuit etiam meruisse deletionem culpae.
Omnia quae fecit Christus in redemptione, fuisse libera, et eatenus tantum pecessaria, quatenus immutabiliter volita a Deo, qui aliis multis modis potuit genus humanum salvare. Patet ex allatis num. 7. Vide ibi Schol.
Tunc ad quaestionem dico, quod omnia hujusmodi, quae facta sunt a Christo circa redemptionem nostram, non fuerunt necessaria, nisi praesupposita ordinatione divina, quae sic ordinavit fieri, et tunc tantum necessitate consequentiae necessarium fuit Christum pati, sed tamen totum fuit contingens simpliciter et antecedens et consequens. Unde credendum est, quod ille homo passus est propter justitiam; vidit enim mala Judaeorum, quae fecerant, et quomodo inordinata affectione et distorta afficiebantur ad legem suam, nec permittebant homines curari in Sabbato, et tamen extrahebant ovem vel bovem de puteo in Sabbato, et multa alia. Christus igitur volens eos ab errore illo revocare, per opera et sermones, maluit mori quam tacere, quia tunc erat veritas dicenda Judaeis, et ideo pro justitia mortuus est, tamen de facto sua gratia passionem suam ordinavit et obtulit Patri pro nobis, et ideo multum tenemur ei. Ex quo enim aliter potuisset homo redimi, et tamen ex sua libera voluntate sic redemit, multum ei tenemur, et amplius quam si sic necessario, et non alter potuissemus fuisse redempti; ideo ad alliciendum nos ad amorem suum, ut credo, hoc praecipue fecit, et quia voluit hominem amplius teneri Deo, sicut si aliquis genuisset primo hominem, et postea instruxisset eum in disciplina et sanctitate, amplius obligaretur ei, quam si tantum genuisset eum, et alius instruxisset, et haec est congruitas, non necessitas.
Si autem volumus salvare Anselmum, dicamus quod omnes rationes suae procedunt praesupposita ordinatione divina, quae sic ordinavit hominem redimi, et sic videtur procedere, ita quod Deus ex praeordinatione, non voluit acceptare pro redemptione hominum, nisi mortem Filii sui, nulla tamen necessitas absoluta fuit. Unde in Psal. 129. Copiosa apud eum redemptio.
Ad primum principale secundum Apostolum ad Hebr. 2. Nusquam Angelus apprehendit, sed semen Abrahae ; tunc dieo quod argumentum illud est bonum sicut morale, contra illos qui ponunt Angelos singulos in singulis speciebus, sed hoc credo falsum, ideo non cecidit aliqua species Angelica tota, licet forte de qualibet specie ceciderit aliquis, tuncteneo illam responsionem, quod quia tota species humana cecidit, ideo magis debuit reparari.
Alia etiam responsio ibi data sumitur ab Anselmo ; ideo potest etiam valere, quia homo peccavit suggestione diaboli, quae fuit alterius rationis, et suggestione uxoris, et forte non ita efficaciter fecit Angelus malus, quia licet aliqua tentatio fuit aliis ruina Luciferi, tamen non ita efficax sicut hominis a diabolo.
(a) Ad secundum concedo absolute, quod per bonum vefle potuit satisfecisse, sed tamen aliter voluit. Et cum dicis quod actus sunt laudabiliores passionibus, dico, quod verum est loquendo de actu virtutis, quae distinguitur contra passionem, quae non accidit ex virtute, et sic loquitur Philosophus; tamen passiones poenales, et maxime mors, quando est ex actu virtutis accepta et imperata, est laudabilior quam actus virtutis circa delectabile separatim. Unde actus virtutis circa tristabile est magis meritorius, quam actus virtutis circa delectabile, et passiones voluntariae concomitantes actum virtutis simul acceptae sunt magis meritoriae quam actus tantum, unde Salvator de Paulo dixit : Ostendam ei, quanta oporteat eum pati ; non dixit quanta oportuit eum agere. Quod ergo Christus voluit sic pati, processit ex amore intenso finis et nostri, quo dilexit nos propter Deum.
Ad aliud, cum dicitur. quod mi- nima laesio istius personae fuit majus malum quam omnia peccata, hoc probat propositum, scilicet quod aliter potuisset redimere quam per mortem. Dico tamen, quod lasio illa, sicut et vita et illusio, valuisset tantum, pro quanto fuisset accepta.
Ad aliud dico, quod peccatum occidentium Christum potuit redimi, tamen Anselmus dicit 15. cap. 2. quod non potuerunt eum scienter occidisse, hoc tamen non credo, sed credo quod licet scivissent eum Deum per unionem, adhuc potuissent eum occidisse; et si hoc fecissent, adhuc eorum peccatum fuisset remediabile per passionem Chriti, quia plus dilexit Deus illam passionem acceptando quam odisset eorum malum. Unde non potuerunt habere actum tam difformem in malitia, sicut fuit bonus bonitate morali actus voluntatis, quo Christus voluit pati, quia actus ille habuit bonitatem non solum ex potentia volitiva, sed ex summa charitate qua voluit mori, et aliquo modo ex illa persona; sed actus aliorum malus non habuit tantam malitiam ex habitu praecedente deordinato. Ft quod Apostolus dicit: Quod si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifirissent, loquitur non de Judaeis, sed de principibus mundi, scilicet de daemonibus, quia si scivissent eum esse verum Deum, non instigassent homines ad ejus mortem ; et hoc propter bonum secutum ex morte, scilicet redemptionem hominis, quod bonum nolebant accidere, unde primo, quando ignoraverunt hoc, instigaverunt Judaeos ad mortem, postquam vero sciverun ipsum esse verum Deum, persuaserunt contrarium. Unde uxor Pllati misit ad eum, dicens: Nihil tibi et justo illi, multa enim passa sum ista nocte in visu propter eum. Bene tamen voluissent ipsum mori sine redemptione humani generis, si fieri potuisset.
On this page