Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum corpus Christi fuisset putrefactum, si resurrectio non fuisset accelerata
Alens. 3. p. q. 20. m. 1. D. Thom. 3. p. q. 51. art. 3. Richard. híc. art. 2. queest. 1. 2. Henric. quodl. 12. q. 12. Durand. híc. quaest. 2. Rubion q. 2. art. 1. Suar. 3. p. q. 51. art. 3.
Circa istam vigesimam primam distinctionem, in qua Magister agit de statu Christi in morte, et de consequentibus corpus Christi post separationem animae, quaeritur unum : Utrum scilicet corpus Christi fuisset putrefactum, si resurrectio non fuisset accelerata? Quod sic: Natura non incipit motum, quem terminare non potest, 2. Met. et 6. Phys. in fine ; terminus autem corruptionis mixti viventis est putrefactio secundum Philosophum 4. Met. sed natura incipit illam in separatione animae a corpore ; illa enim separatio est inchoatio ad putrefactionem et resolutionem in elementa, sicut patet in aliis hominibus ; ergo videtur quod corpus fuisset putrefactum, si resurrectio non fuisset accelerata.
Praeterea, Christus assumpsit passiones naturae humanae viventis, secundum Damascenum c. 66. Totum hominem et omnia quae sunt hominis assumpsit, preeter peccatum, scilicet esuriem, sitim, laborem, dolorem, lacrymas, corruptionem morlis, agoniam, timorem, et talia quae universaliter insunt homini ; omnia enim assumpsit, ut omnia sanctificaret. Haec ille; igitur per eamdem rationem assumpsit passiones na- turae mortuae, quae naturaliter omnibus insunt; talis passio est putrefactio et resolutio, ergo.
Sententia Henrici duo dicit. Primum, corpus Christi fuisset corruptum secundum causas inferiores, harum tamen actionem corruptivam in ipsum Deus ab aeterno voluit impedire. Secundum, corpus Christi fuit praeservatum antiquo miraculo quo fuit unitum Verbo, non novo superaddito. Primum approbat Doctor; secundum impugnat. Primo, quia unio ad Verbum non fecit corpus vivum incorruptibile; ergo nec mortuum. Secundo, activo et passivo debite approximatis, novo miraculo impeditur actio. Tertio, ex unione sanguinis non impediretur naturalis alteratio ad generationem carnis, nisi novo miraculo; ergo idem in processu corruptivo, ex unione non impediuntur actiones corruptivas, nisi novo miraculo Quarto, divinitas ex unione non impedivit fluxum corporis per sudores et labores, sine novo miraculo; ergo nec resolutionem corporis mortui.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest. 12. quod aliquid est futurum quoad causas naturales, si non prohiberentur, sed dimitterentur suae causalitati, quod tamen non est futurum, nec evenire poterit propter causam superiorem prohibentem causas naturales inferiores suam causalitatem exercere. Et ideo simpliciter illud dicendum est esse futurum, quod est futurum secundum causam superiorem vincentem , non autem quod esset futurum secundum causas inferiores, si suae causalitati relinquerentur. Exemplum de hoc ponitur Zsaiae 38. de Ezechia, cui Isaias nuntiavit mortem, et mortuus fuisset naturaliter secundum causas inferiores ; sed tamen Deus ab aeterno vidit orationem suam et devotionem et lacrymas, ideo prohibuit causalitatem causarum inferiorum, et ultra terminum naturalem addidit sibi quindecim annos, ut patet ubi supra. Sic dicunt in proposito, et totum bene usque huc, quod corpus Christi in morte fuisset putrefactum, quantum est ex parte causarum inferiorum naturalium, si non fuissent prohibitae, quia habuit causam intrinsecam resolutionis, scilicet calorem et humorem, et extrinsecam sicut alia corpora, scilicet calorem, frigus et alia, quarum causalitatem prohibuit Deus, et prohibuisset, etiamsi corpus ilud non fuisset vivificatum, usque ad generalem resurrectionem.
Et quia illud dicendum est esse simpliciter futurum, quod futurum est secundum causas superiores, vincentes causalitatem inferiorum causarum quantum mn eis esset, ideo simpliciter dicendum est, quod illud corpus nunquam fuisset putrefactum; et secundum illam viam tenendum est, et vere, quod etiam illa sunt simpliciter possibilia, quae sunt possibilia secundum causam superiorem, non autem quae secundum unferiorem, nisi secundum quid ; usque huc bene dictum est.
Sed ultra, quomodo fuisset corpus illud praeservatum a corruptione et resolutione in elementa ? Dicit quod per miraculum, non quidem novum. sed antiquum, quo scilicet illud corpus Christi fuit unitum primo Verbo indissolubiliter, secundum Damascenum lib. 3. cap. 3. vel 49. secundum aliam quotationem.
Contra, probo (a) quod hoc fuit novo miraculo, quia naturaliter activo approximato naturaliter passivo, non mnpeditis per causam supernaturalem imnpedientem, activum naturaliter agit in passivum, et passivum naturaliter patitur; et si impediatur ejus actio per causam supernaturalem, hoc erit per miraculum novum, sicut patet de igne trium puerorum in Daniele ; sed corpus Christi in morte fuit naturaliter passibile et resolubile, quia non fuit gloriosum, constat ; nec illa unguenta, scilicet myrrhae et aloes, prohibuissent semper resolutionem, quin aliquando alteratio fuisset inchoata et terminata, licet non ia cito, sicut si non fuisset corpus illud unctum, et habuisset sibi approximatum activum naturale intrinsecum et extrinsecum non impeditum per aliam causam naturalem ; igitur si corpus illud non fuisset aliquando resolutum, hoc fuisset novo miraculo.
Contra (b), Verbum antiquo miraculo, quo primo sibi univit corpus illud, non impedivit passionem corporis sui animati, quia stante illo miraculo, corpus illud patitur clavationem, lanceationem et mortem, imo si impedivisset illius passibilitatem, ex quo corpus erat passibile, hoc fuisset necessario novo miraculo, ex quo per antiquum non fuit prohibitum ; ergo eodem modo si prohibuisset, sicut prohibuit resolutiunem corporis sui ex quo fuit resolubile, hoc fuit novo miraculo, non antiquo.
Praeterea (c), duplex est processus naturae ; unus, quo ab imperfecto tendit et proficit in perfectum, et haec est via generationis; alius, quo a perfecto deficit et tendit in imperfectum, et haec est via corrupionis. In primo processu, patet quod in seminaliter generatis natura incipit a semine, et alterando inducit sanguinem, et ultra per alterationes ducit sanguinem in carnem et ossa, et haec in organizationem et figuram convenientem animae. Si ergo Verbum univisset sibi naturam, ita quod natura habuisset cursum suum, scilicet quod primo univisset sibi sanguinem, et mediante sanguine successive carnem, et mediante carne carnem organizatam ; si sic fecisset, tunc non impedivisset cursum naturae successivum, nisi per novum miraculum, aliud ab illo quo primo univit sibi sanguinem, quia illo stante potuit natura habere cursum suum, ideo si cursus impediretur, hoc esset necessario novo miraculo. Eodem modo oportet dicere de processu naturali defectivo, quia non obstante primo miraculo, quo corpus fuit unitum Verbo, fuisset corpus naturaliter putrefactum, nisi alio miraculo fuisset praeservatum.
Praeterea (d), divinitas in carne viva non prohibuisset fluxum carnis per sudores et labores, non obstante prima unione, nisi fecisset novum miraculum ; igitur ncc resolutionem corporis mortui, nisi novo miraculo.
Nec dictum Damasceni facit pro eo, non enim loquitur de unione corporis ad suppositum, sed de unione duarum naturarum in sup- posito, quod expresse patet per verba sua ;.dicit enim sic in translatione Lincolniensis : InconvertibiLliter et inalterabiliter unitae sibi invicem naturae, neque natura divina ereunte a propria simplicitate, neque utique humana vertente in divinttatis naturam. lla igitur adverbia inalterabiliter et inconvertibilhter non referuntur ad corpus et suppositum, sed ad istas duas naturas, quia vult quod neutra versa est in aliam, sed manserunt distinctae in supposito. Si enim referantur ad indepositionem naturae a supposito, ita quod nunquam dimiserit quod assumpsit, et hoc per antiquum miraculum, tunc antiquo miraculo semper conservasset unionem partium naturae humanae, scilicet animae cum corpore ; et si unquam fuerunt separata sicut fuerunt, tunc oportet dicere quod novo miraculo fuit mortuus, ex quo enim antiquo miraculo, si non supervenisset aliud, semper fuissent partes inter se unitae, sicut fuerunt in Verbo, sequitur ex quo fuerunt separatae, quod hoc fuit novo miraculo.
Tunc dico cum (e) eo in primo, non autem in secundo, sed novo miraculo fuit corpus praeservatum a putrefactione, ita quod alia volitione secundum rationem voluit corpus uniri Verbo, et alia corpus praeservari a resolutione, impediendo actiones causarum naturalium ; et non ponitur aliud pro miraculo, nisi alia volitio secundum aliam et aliam rationem respectu diversorum objectorum, et secundum illam viam plus valet ratio Beati Petri, qua probavit corpus ejus non esse putrefac- tum, quia ita cito acceleravit resurrectionem.
(f) Quantum autem ad depositionem pro verbo Damasceni, dico quod Christus nunquam aliquam principalium partium deposuit, sed semper utraque fuit sibi unita, in morte tamen, licet partes manerent unitae Verbo, non tamen inter se; et secundum hoc potest dici deposuisse quod assumpsit, quia assumpsit totam naturam unitam et integratam ex partibus, et in morte talis natura non sic fuit unita et integrata ex partibus, sicut erat quando fuit assumpta.
(g) Ad primum principale dico quod major est vera, si natura non prohiberetur a fortiori agente, sed Deus voluit inchoare motum illum per separationem animae, quia consonabat effectui redemptionis ; non autem voluit illum terminari per putrefactionem corporis, quia talis putrefactio nullo modo nobis fuisset proficua, quia non meritoria.
Per idem ad secundum, quia assumpsit passiones naturae viventis, quia illis nobis meruit ; sed non naturae mortuae, cujusmodi est putrefactio, non quin posset putrefieri, si non prohiberetur per novum miraculum ; sed hoc prohibetur propter commodum nostrum, quia putrefactio nihil nobis valuisset, nec fuit decens, imo fuisset causa erroris et incredulitatis resurrectionis ejus.
Ad illud Psalmi mn oppositum : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem : Verum est de facto, quia sicut voluntate aeterna voluit corpus illud uniri Verbo, quod fuit miraculum, ita etiam voluit quod illud corpus inanimatum non pu- trefieret, etiamsi resurrectio fuisset prolongata, et etiam ne in illo triduo inchoaretur. Bene enim fuisset ibi aliqua inchoatio reso utionis, non obstantibus illis unguentis, nisi fuisset novum miraculum. Ad Damascenum eodem modo dicendum est.
On this page