Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Spiritus sanctus producatur per modum voluntatis
Alensis 1. part. quest. 43. m. 3. art. 2. D. Thom. 1. part. qust. 41, art. 2. ad 3. Henric. quodlib. 6. qust. 1. et quodl. 5. quest. 4. Richard. hic art. 1. qust. 1. D. Bonavent. art. 1. quest. 1. Occham quest. 2. Durandus qust. 1. Greg. qucest. 1. art. 2. Capriol. dist. 6. quest. 1. art. 1. Vasquez 1. part. dist. 161. Scotus fuse quodlib. 16. Mayron hic Baccon. dist. 11. qust. 1.
Circa istam distinctionem decimam, quaero unum scilicet: Utrum Spiritus sanctus producatur per modum voluntatis? Quod non, quia natura est vis insita rebus ex similibus similia procreans, secundum illam communem descriptionem naturae : Spiritus sanctus est similis producenti; igitur producitur per naturam, et ita non per voluntatem.
Item Averroes 8. Physicorum, commenlo 46. vult quod unius nature est tantum unus modus communicandi; igitur si divina natura communicatur per modum nature, non communicabitur per actum vel modum voluntatis.
Preterea, voluntas est potentia activa in oreaturis, non igitur factiva; et ita a simili in Deo voluntas, si est potentia operativa, non videtur esse potentia productiva. Probatio consequentiae, quia sicut in creaturis se habent activa et factiva, ita in Deo productiva et operativa. Sicut enim in creaturis activa habet actum immanentem et objectum praesuppositum, factiva habet objectum productum et actum transeuntem; ita in divinis actus operativae immanet, actus productivae non immanet; operativa etiam praesupponit objectum, productiva autem non praesupponit terminum.
Item, nihil producitur actu voluntatis, nisi praecognitum ex 15. de Trinit. cap. 27. ergo si Spiritus sanctus sic producatur, erit precognitus antequam producatur; et tunc a Patre et Filio cognosceretur cognitione non intuitiva, quia cognitio, quae est ejus inquantum (cognitione intuitiva, quia nulla alia videtur in Deo ponenda, cum omnis alia sit imperfecta, sed cognitio, quae est ejus inquantum, etc.) cognoscitur antequam producatur, non videtur esse intuitiva, quia cognitio intuitiva, non est rei, nisi ut est in se praesens et existens; ergo, etc. inconveniens autem est Spiritum sanctum a Patre et Filio cognosci non intuitive, quia cognitio non intuitiva est imperfecta.
Contra Augustinus 5. de Trinit. cap. 14. "Spiritus sanctus exit a Patre et Filio, non quomodo natus, sed quomodo datus", exire per modum dati vel doni, convenit producto per modum voluntatis, cujus est ex libertate sua dare vel donare.
Ad quaestionem dico (a), quod sic, quia in Deo est voluntas, sicut apparuit dist. 2. et etiam ex quaestione de attributis dist. 8. Patet etiam ex hoo, quod Deus ex natura sua est beatus, beatitudo non est sine voluntate vel actu voluntatis ; est etiam in eo voluntas sub ratione principii productivi, quia principia productiva, ex quo de se non dicunt imperfectionem reducuntur ad aliud unum perfectum, vel ad aliqua perfecta in tanta paucitate ad quantam reduci possunt; non possunt autem omnia reduci ad unicum principium productivum vel activum, quia illud unicum haberet modum determinatum agendi alterius istorum, scilicet naturae vel voluntatis, quia inter modos istos producendi, non est aliquis modus medius. Igitur non possunt hic reduci ad majorem paucitatem quam ad dualitatem, scilicet principii productivi per modum naturae et per modum voluntatis, et cum illa ad quae tanquam ad perfecta, stat tota reductio principiorum, sint simpliciter perfecta, ambo ista principia sub ratione propria sua ponentur in Deo, ut est primum producens.
Et ex his ultra probo (b) conclusionem principalem. In quocumque est principium aliquod, quod ex ratione sua est princi- pium productivum, illud erit in eo principium producendi, si est in eo sine imperfectione, et non intelligatur praehabere aliquod productum sibi simpliciter adequatum. In Deo autem,u t probatum est, est formaliter voluntas ex natura rei, et hoc sub ratione principii productivi liberi respectu amoris, et patet, quod est ibi sine imperfectione; igitur erit in Deo principium producendi amorem, et hoc secundum proportionem perfectionis suae in comparatione ad objectum praesentatum, ita quod sicut voluntas creata est principium producendi amorem creatum tantum, quanto amore ipsa potest amare objectum, qui dicitur amor a' aequatus, ita illa voluntas est principium producendi tantum amorem, quanto ipsa nata est amare objectum infinitum, nata est autem amare objectum infinitum infinito amore; ergo nata est esse principium producendi amorem infinitum. Nihil est autem infinitum nisi sit ipsa essentia divina; ergo ille amor est essentia divina. Ille autem amor productus non est natus esse formaliter inhaerens, quia nihil est tale in divinis;. igitur est per se subsistens et non idem subsistens cum producente, quia nihil producit se, primo de Trinitate, cap. 1. igitur est personaliter distinctum. Hanc personam dico Spiritum sanctum, quia Filius non sic producitur, ut patet dist. 6. sed per actum naturae sive intellectus.
(a) Hic tamen sunt tria dubia. Primum, quomodo voluntas potest esse principium communicandi naturam, cum ita non sit in creaturis? Secundo, quomodo voluntas potest esse principium necessario producendi, et quae necessitas requiritur in ista productione ? Tertio, si productio sit necessaria, quomodo non est per modum naturae, sed distincta contra illam, et libera ?
Uno modo appellaturnatura ipsa essentia divina, in qua tres personae divinae consistunt, et dicitur natura sic pure essentialiter. Secundo modo dicitur natura princi- pium activum naturale, et natura sic dicta est vis productiva similis ex simili, et sic potentia generandi activa in Patre est natura; et sic est essentiale contractum ad notionale, quia est ipsa natura divina dicta primo modo. Natura enim, quae est ipsa essentia divina, ut est sub proprietate Paterna determinata ad actum generandi, est potentia generandi active in solo Patre existens; et istos duos modos naturae tangit Hilarius quinto de Trinitate cap. 17. dicens de Filio, qU0d ex virtute nature in eadem natura nativitate subsistit. Tertio modo dicitur natura quaelibet vis naturaliter existens in natura primo modo dicta, quae scilicet vis etsi sit libera, tamen hoc modo potest dici natura,et sic voluntas in Deo dicitur natura, quia scilicet est naturalis potentia existens in natura divina naturaliter.
Quarto modo dicitur natura incommutabilis necessitas circa aliquem actum, ut natura isto quarto modo dicta non sit nisi conditio et modus circa actum elicitum.
Ex his ad propositum dicitur (b), quod nec intellectus nec voluntas, ratione qua sunt simpliciter intellectus et voluntas, sunt principia elicitiva actuum notionalium, per quos producitur simile in forma naturali ipsi producenti, quia tunc in quocumque essent, essent prin cipia productiva vel elicitiva actuum similium, quibus produceretur simile in forma, quod falsum est in creaturis. Sunt enim solummodo (c) ibi principia elicitiva actuum naturalium, ut sunt in natura divina notionalium, et ut sic, per illam habent in se naturalitatem quamdam ad productiones notionales. Secundum hoc enim diximus in quaestione quadam de emanationibus in generali, quod intellectus et voluntas ut sunt simpliciter, et intellectus et voluntas, modo scilicet intellectuali et voluntario agentes, tantum sunt principia elicitiva actuum essentialium, qui sunt intelligere et velle, licet hoc sit passive ex parte intellectus et active ex parte voluntatis. Ut autem sunt natura et principia activa natura elicientia actus, sunt principia activa elicitiva actuum notionalium, qui sunt generare et spirare; et hoc necessitate naturalitatis, quia impossibile est Deum per principia, quae sunt natura in ipso, hujusmodi actus non elicere.
Ad cujus declarationem (d) sciendum, quod hujusmodi naturalitatem habent a natura divina in qua sunt intellectus et voluntas, sed aliter et aliter, quoniam intellectus divinus habet ipsam coincidendo in rationem naturae, quae est ratio principalis elicitiva actus notionalis, et hoc juxta secundum modum naturae praedictum, ut omnino naturalitas ista sit praevia, et ratio intellectus sit concomitans vel quasi concomitans, propter quod non nisi modo nature et naturali impetu, actum suum notionalem eliciat, ut magis proprie dicatur : Pater generare natura intellectuali quam naturali intellectu, ut intellectus potius intelligatur quasi determinare naturam, quam e converso; et secundum hoc, ratio qua productum natura eliciente dicitur Filius est prima, et ratio qua dicitur Verbum, est respectu illius quasi secunda. Voluntas (e) autem habet naturalitatem ipsam, non ut coincidendo in ratione naturae secundo modo dictae, sed habendo annexam sibi quamdam vim naturae primo modo dicte, ex hoc quod fundatur in illa, ut naturalitas ista in voluntate nullo modo sit praeveniens ejus libertatem, nec elicitiva actus ejus notionalis penes secundum modum nature; hoc enim esset omnino contra ipsam libertatem, scd potius ut sit consecutiva et annexa libertati; et hoc non, ut aliquid quo voluntas suum actum notionalem eliciat principiative, sed ut aliquid quo assistente voluntati, voluntas ipsa ex vi quam habet ex eo quod est voluntas et libera, potest elicere actum suum notionalem, quem sine llo assistente, omnino elicere non posset.
Quantum ad secundum (a) dubium dicitur, quod triplex est actio voluntatis. Prima, quae est elicita a voluntate, ut est voluntas simpliciter absque omni naturalitate et necessitate, ut est illa, quae procedit a libertatis arbitrio, sive in Deo sive in creatura intellectuali, et in nobis tendit solummodo in bonum amatum, quod est citra summum bonum. Secunda, quae est elicita e voluntate, ut est simpliciter voluntas, et hoc cum sola naturalitate necessitatis immutabilis annexa illi actioni, ut est illa quae procedit a libertatis arbitrio, et tendit in summum bonum amatum et aperte visum. Tertia, quae est elicita a voluntate, non ut est voluntas simpliciter, sed ut est natura naturalitate sibi annexa dicto modo tertio, ut est illa quae procedit a voluntatis libertate in solo Deo, et tendit non solum in bonum summum amatum et visum, sed etiam in ipsum amorem procedentem quo incentive amatur, licet diversimode tendat in utrumque: et hoc secundum aliam et aliam necessitatem immutabilitatis annexam ipsi actioni; inquantum enim actio ordinatur in amatum summum ab ipsa sola voluntate, ratione qua est libera, procedit necessitas immutabilitatis in actione ejus secunda et in actione ejus tertia; inquantum vero actio ordinatur in amorem productum tendentem in amatum terminativum voluntatis, sic ab illa naturalitate annexa voluntati, procedit necessitas immutabilitatis, circa solum actum notionalem elicitum a voluntate, vel potius ab ipsa libertate voluntatis, ut ei talis naturalitas est annexa.
Contra dicta primo (b), quantum ad hoc quod ponit de illa assistentia naturae ipsi voluntati, ut voluntas vi illius assistentie, possit communicare naturam.
Quero quid est ista assistentia ? Videtur quod non sit necessaria ad istam communicationem, quia habito supposito perfecto agente et conveniente actioni, et principio quo agendi perfecto, non videtur esse aliquid aliud necessarium ad agendum; sed, per te, sola voluntas est principium quo respectu actus notionalis, et constat quod suppositum agens est perfectum et oonveniens actioni; igitur non videtur illa coassistentia esse necessaria ad talem actionem.
Praeterea, quando aliqua sic se habent, quod secundum prius et posterius concurrunt ad aliquam actionem, illud quod est prius principalius concurrit ad illam actionem, sed essentia quae est natura, prout accipiunt naturam primo modo, in qua tres personae divine consistunt, est prior voluntate; igitur si natura isto modo concurrat ad actionem ut assistens voluntati, necessario erit principalius in ista productione; igitur contradictionem includit, quod concurrat ut assistens concomitans voluntatem et non praeveniens, ut ipsi dicunt.
Preterea, quod ponitur unica necessitas in volitione, scilicet libertatis, et duplex in spiratione, scilicet libertatis et naturalitatis, videtur esse contra ipsum et contra veritatem, quia ipse ponit actus notionales fundari super essentiales vel in essentialibus, et omnes concedunt communiter quod actus essentiales aliquo modo praecedunt actus notionales. Non videtur autem, quod in fundato possit esse aliqua necessitas formaliter major quam in eo in quo fundatur, vel quod duplex necessitas sit in fundato, et unica in fundamento. Probo, quia tunc (per impossibile vel incompossibile) separata una necessitate ab altera, adhuc remanebit illud fundatum necessarium. Non autem remanebit illud in quo fundatur necessarium, quia non habuit nisi illam unicam necessitatem, quae circumscribitur a fundamento ; igitur posset, illa positione posita, necessitas esse in fundato, et non in illo in quo fundatur. Ex hoc ad propositum, quia si actus spirandi habet necessitatem ex libertate voluntatis, et praeter hoc, ex illa naturalitate annexa voluntati, et actus dilectionis simplicis non habet nisi tantum primam necessitatem ; ergo circumscripta tantum prima necessitate, circumscriberetur tota illa necessitas, quae erat in fundamento, et adhuc tamen remanebit alia necessitas in productione illa, scilicet illa quae est ex naturalitate.
Preterea, videtur (c) quod tota ista naturalitas non consequatur actum voluntatis, quia ista competit voluntati per ipsum, ex hoc quod fundatur in essentia divina; igitur cum prius sit ratio essentiae divinae ratione voluntatis, quidquid consequitur rationem essentie divine vel voluntatem ratione essentie, consequitur eam per prius quam illud quod sequitur voluntatem, ut voluntas est, et ita videtur quod naturalitas illa praecedat aliquo modo ipsam libertatem, et per consequens impediet ipsam libertatem.
Preterea, contra opinantem, quod argumentum esset illud quod ipse facit, si intellectus et voluntas essent principium communicandi naturam, unde tales potentiae;' igitur in creaturis essent tales potentiae principia communicandi naturam, si omnino esset alia ratio formalis intellectus et voluntatis in Deo et in creaturis.
Et similiter (d), quae est necessitas distinguendi inter voluntatem, quam ponit principium eliciendi actum et naturam ponit coassistere voluntati elicienti, si tantum est inter ista distinctio rationis, sicut videtur alibi sentire de distinctione attributorum in divinis ?
Aliter dico (a), quod voluntas potest esse principium communicandi naturam et non voluntas, ut communiter sumpta ad creatam et increatam, sed voluntas unde infinita est. Est enim infinitas proprius modus voluntatis divinae, sicut et cujuscu mque alterius perfectionis essentialis. Hoc patet ex ratione posita prius ad solutionem quaestionis ', quia voluntas est principium amoris sibi adequati, hoc est, tanti amoris, quanto ipsa nata est amare objectum, nata est autem amare objectum infinitum infinito amore. Igitur et est productiva infiniti amoris, quidquid est infinitum formaliter, est essentia divina; ergo ipsa voluntas est principium communicandi essentiam divinam amori producto.
Et si queras a me de coassistentia nature (a) aliquo modo, dico quod non oportet voluntati, ut est principium communicandi naturam, aliquo modo speciali assistendi ponere naturam coassistere, si natura possit esse principium communicandi naturam et non voluntas, nisi poneretur aliqua perfectio minor voluntatis quam naturae. Nulla est autem talis imperfectio, quia simpliciter ita est perfecta voluntas infinita, sicut natura infinita.
Contra istud arguitur triplciter, quod non competit alicui, sive quod repugnat alicui secundum rationem absolutam, nec sibi competit si est infinitum. Alia ratio, quasi probatio illius propositionis, infinitum non dat virtuti active rationem alterius virtutis active, sed dat sibi intensionem, et in se et in actione sua. Jungatur minor, rationi voluntatis, ut tale principium activum, non convenit, sive repugnat, sibi communicare naturam; ergo, etc.
Item tertio, unde voluntas habet infinitatem ? Si ex se, igitur ubique, quod est falsum in creatura. Si ab essentia, ergo voluntas infinita est, ut habens assistentiam nature sive essentie, quod dicit alia opinio.
Item arguo sic : Infinitas est de se ejusdem rationis in intellectu et voluntate ; ergo non est formalis ratio distinctarum productionum, que habent distingui ex principiis formalibus.
Ad primum, si pro medio accipiatur repugnantia, major est vera et minor falsa, nam ista ratio voluntatis transcendens, que abstrahit a finita et infinita, non est ratio repugnantie, sed limitatio superveniens illi. Si accipitur pro medio, non convenientia, dico quod principio activo infinito non competit ac/io nisi infinita talis, qualis transcendens competit transcendenti. Nunc autem, voluntati transcendenti convenit transcendenter sic velle, sic et producere velle ; igitur infinite voluntati competit producere infinitum velle, non per se, sed concomitanter. Infinitum velle est Deitas, finitum autem velle Angeli non est esse Angeli.
Ad minorem dico, quod communicare naturam non est actio transcendens voluntatis in communi, sed producere velle sibi proportionatum et objecto, ideo infinita voluntas infinitum producit, et ex consequenti naturam. Ad aliud patet dist. 8. q. 4. a quo, quia ab essentia fundamentaliter et ex se formaliter. Itaque concedo essentiam requiri ut fundamentum, etiam ut realiter idem; sed illud in suo signo nature in quo est formaliter infinitum, est principium qo precisum cum objecto, sicut operandi, sic producendi.
Ad tertium dico, quod duo in actu, scilicet libertas et infinitas, que est modus intrinsecus termini, habent duo alia correspondentia in termino qu0 sive principio quo; quaere in ultima collat. Paris. Unde non dico infinitatem esse formalem rationem respectu .spirandi, sed voluntatem infinitam, nec in hoc duo principia formalia, quia infinitum est modus intrinsecus.
Aliter potest dici, quod voluntas unde voluntas omnino simple, hoc est, on componibilis nature cujts est potentia, ec actui su0 ; m e hoc sequitur quod est producliva actus, quia competit sibi ut est voluntas, et ultra, actus est idem nature, et hoc wntm simpliciter onino, erg0 communicativa ature.
Ad secundum dubium (c) de necessitate, patet per idem, quia principium productivum perfectum potest dare producto omnem perfectionem, quae sibi non repugnat. Voluntas infinita est principium producendi perfectum; igitur potest dare producto suo perfectionem sibi competentem, non autem repugnat sibi necessitas, imo convenit necessario sibi, quia nullum infinitum potest esse possibile non necessarium; igitur istud principium, quod est voluntas infinita, erit sufficiens principium dandi necessitatem huic producto. Si autem est principium quo potest dari necessitas producto; igitur datur, quia nulli quod non est necessarium potest dari necessitas ex se; et ultra, si est principium quo datur necessitas producto, igitur et productioni; productum enim capit esse productione, non potest autem aliquid capere esse necessarium per productionem non necessariaI.
Istud argumentum quasi a po- steriori videtur concludere necessitatem productionis ex necessitate producti.
Sed quaeritur ratio (d) a priori sive causa quid sit, per quod voluntas ista dat necessitatem isti productioni?
Respondeo, quod nec voluntas infinita ex se sola dat necessitatem amori producto, comparando ipsam ad quodcumque objectum, nec solum objectum amatum quod est finis, comparatum ad quamcumque voluntatem dat necessitatem actui volendi vel productioni amoris. Primum probo, quia voluntas non est principium necessarium producendi aliquem amorem alicujus objecti, nisi sit necessarium principium amandi illud objectum, voluntas autem infinita non est necessarium principium amandi objectum finitum, quia tunc Deus necessario amaret quamlibet creaturam, imo et omne amabile; ergo nec est necessarium principium producendi amorem suum, comparando illud ad quodcumque objectum.
Secundum probatum est de frui, dist. 1. quod voluntas ex ratione voluntatis in communi non necessario tendit in finem.
Et si respondeas, quod voluntas (e) potest considerari ut voluntas vel ut natura, comparando ad finem, vel ad ea quae sunt ad finem; ut comparatur ad ea quae sunt ad finem, est voluntas; ut autem comparatur ad finem, est natura, et sic est mere necessitas.
Istud improbatur ex auctoritate et ratione; ratione, quia non sunt ejusdem potentiae activae op- positi modi agendi, et maxime isti, naturaliter et libere, qui primo distinguunt potentiam activam. Quia si voluntas comparatur ad finem per modum naturae, et ad entia ad finem per modum libertatis, ipsa non erit potentia activa una respectu istorum, et tunc nulla potentia erit, quae eligat ens ad finem propter finem. Nulla enim potentia eligit hoc propter illud, nisi velit utrumque extremum, sicut nulla potentia cognitiva cognoscit conclusionem propter principium, nisi eadem cognoscat principia et conclusiones, sicut arguit Philosophus 3. de Anima, de sensu communi. Auctoritas est Augustini in Ench. cap. 73. et ponitur a Magistro lib. 2. dist. 25. cap. 5. Neque enim culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati sic esse volumus, ut esse miseri non solum nolimus, sed nequaquam velle possimus. Vult igitur dicere, quod voluntas illa, qua volumus beatitudinem, est libera; sed nullum finem magis necessario respicit voluntas, quam beatitudinem in communi, igitur nullum finem necessario respicit. Item, ista ratio poneret Spiritum sanctum spirari non libere, sed per modum naturae, quia ejus principium esset voluntas, non ut libera, sed ut natura.
Itaque dico, quod necessitas hujus productionis amoris adaequati, sicut et necessitas dilectionis, qua formaliter habens voluntatem diligit, est ex infinitate voluntatis, et ex infinitate bonitatis objecti, quia neutrum sine altero sufficit ad necessitatem. Ista autem duo sufficiunt hoc modo, quia voluntas infinita non potest non esse recta, nec potest non esse in actu recto, quia tunc esset potentialis; igitur necessario est in actu recto. Non autem velle est praecise rectum, quia est ab illa voluntate recta solum, quasi nihil sit volendum ex se, sed tantum quia est volitum ab illa voluntate recta; essentia enim divina, que est primum objectum illius voluntatis, est ex se volenda, igitur voluntas illa de necessitate est in actu recto volendi illud objectum, quod est ex se recte vclendum, et sicut ex necessitate est principium volendi, ita ex necessitate est principium producendi amorem illius. Et tunc dico, quod nec sola voluntas infinita praecise non determinando objectum cujus sit, nec solum bonum infiuitum non determinando, quam voluntatem respiciat ut est objectum, est totalis causa necessario diligendi, nec etiam necessario producendi amorem adeequatum. Sed infinita voluntas habens tale objectum, quod est ex se recte amandum perfecte praesens, est ratio necessario tam volendi illud bonum quam spirandi amorem illius boni; et talis voluntas habens tale objectum praesens est principium communicandi naturam divinam, quia principium producenci amorem infinitum productum. Talis enim amor productus proportionatur tam potentiae quam objecto; non est autem ita, quando voluntas infinita respicit bonum amabile finitum, quia licet ibi actus sit infinitus quantum est ex parte voluntatis divinae, non tamen est infinitus quantum est ex parte objecti.
Sed utrum voluntas infinita sit principium infinitum, non tantum amandi bonum infinitum, sed finitum, et producendi amorem talis boni; et hoc vel eadem productione secundum rem qua producitur Spiritus sanctus, alia tamen secundum rationem, vel omnino alia vel nulla. De hoc alias, quia similem habet difficultatem cum productione verbi, utrum intellectus divinus sit principium producendi verbum essentie divinae, vel verbum alicujus alterius intelligibilis; et tunc vel productione eadem secundum rem, cum productione Verbi divini, alia tamen secundum rationem, vel alia tam secundum rem quam secundum rationem.
Ad argumenta principalia (b). Ad primum dico, quod illa definitio naturae probat, quod Spiritus sanctus non producitur, ut similis ex vi productionis suae; et verum est quod non est imago Patris sicut Filius, qui ex vi productionis suae procedit ut similis Patri.
Ad seoundum responsum est alias diffuse dist. 2. q. 4. in illa quaestione, qua quaerebatur, utrum possent plures esse productiones in divinis.
Ad tertium dicendum est sicut dictum est dist. 2. quest. de Productionibus, quod differentiae accidentales potentiae,scilicet activum et factivum non sunt differentie productivae potentiae. Generaliter enim tali principio producitur illud cujus est tale principium productivum, vel in eo in quo est, si natum est illud recipere, vel in alio vel in nullo. Si in nullo, quia nihil natum est recipere illud, tunc producitur per se subsistens, si potentia productiva sit perfecta respectu subsistentis. Ita est in proposito, voluntas qua producens producit, nec agit producendo in supposito in quo est, nec facit producendo in alio, sed producit terminum per se stantem, ut personam que in nullo recipitur subjective. Aliter est responsum d. 6. ubi dictum est quod productio non est intellectio formaliter, et quo- modo tunc intellectus potest esse principium, non tantum intelligendi, sed etiam dicendi.
Ad ultimum (c) dicendum est, quod necesse est ad actum amandi, sive ad actum amoris, amatum esse praecognitum. Hoc dicit B. Augustinus 15. de Trinitate, cap. 27. sed non oportet ipsam dilectionem esse praecognitam, puta, si offertur mihi aliquod bonum honestum, non oportet quod antequam possem habere illum actum amandi circa aliud, quod praecognoscam illum actum. Ita in proposito oportet essentiam divinam, cujus amor spiratur, esse praecognitam Patri et Filio, ad hoc ut spirent; sed non oportet in isto instanti originis concedere Spiritum sanctum, qui est amor spiratus, esse praecognitum Patri et Filio, licet in instanti eternitas sit tota Trinitas nota cuilibet personae in Trinitate, quia distinguendo inter instantia originis, non distinguitur inter durationem et durationem, sed tantum a quo quis sit.
Aliter posset dici (d), quod in illo priori signo originis antequam intelligatur Spiritus Sanctus spirari, Pater et Filius cognoscunt Spiritum sanctum ut intuitive, licet non ut existentem in se, quia cognoscunt essentiam divinam, que est ratio cognoscendi intuitive quodcumque objectum intelligibile. Sicut Trinitas cognovit creaturam etiam intuitive antequam producatur, quia essentia sua quam intuetur, est ratio perfectissime cognoscendi omnia alia, et per consequens est ratio cognoscendi intuitive qnodlibet cognoscibile, licet nullum existeret in se.
On this page