Quaestio 1
Quaestio 1
Alensis. 1. part. quest. 41. m. 1. D. Bonavent. hic art. 4. quaest. 1. 2. et 3. Richard. art. 1. quaest. 2. et 3. D. Thom. 1. p. qucst. 42. art. 4. et 4. Henr. quodl. 5. q. 1. Suarez. 1. p. tract, 3. lib. 4. cap. 10. et melius c. 15. Scotus etiam infr. dist. 31. et quodl. 6. art. 2. Vide eum 8. Metaph. quist. 1. Durand. Aic. Mayron. 1. d. 29.9. 1.
Circa istam distinctionem decimam nonam, quaero duo : Primo, utrum persone sint aequales, secundum magnitudimem. Quod non, quia in Predicamentis dicitur, quod Quantitati proprium est. secundum eam quod aliquid aequale vel inaequale dicatur ; quantitas non est in Deo secundum Augustinum 3. de Trinit. c. 1.. Deus est magnus sine quantitate et bonus sine qualitate, ergo, etc.
Item, nihil est ponendum in Deo quod dicit imperfectionem ; aequalitas est hujusmodi. Probatio, quia repugnat perfectioni in creaturis, quod patet per Augustinum 83. q. q. 41. Si. omnia inquit, essent aqua- lia non essent omnia, igitur perfectio universi non potest stare cum equalitate ; aequalitas igitur non est in omnibus melior suo opposito, igitur non erit perfectio simpliciter, igitur non erit in Deo tanquam essentiale vel commune tribus.
Docet primo ex Aristotele relationes tres scilicet. idem, zquale et simile, fundari super unum proxime, remote vero super substantiam, qualitatem et quantitatem. Secundo, triplicem hanc relationem generaliter sumptam competere omni enti. Tertio ait, sicut nullum eus in genere dicitur de Deo,ita nec passio entis in genere, sed sicut ens dicitur de eo, ita et passio entis converlibilis, et passionum disjunctarum, nobilior. Quarto, ait in personis divinis esse perfectam aequalitatem quantitatis, non molis, (quia sic est quasi passio entis in geuere) sed virtutis, quia hoc modo est extra genus. Ratio hujus est, quia hic est fundamentum remotum s:equalitatis, perfectissime, quia magnitudo infinita et fundamentum proximum, perfectissime, scilicet unitas summa, quia in aliis aequalibus magnitudo numeratur; hic autem manet sine sui divisione omnino una et cum sufficienti distinctione extremorum ad relationem realem. Quarit de differentia zxqualitatis ab identitate et similitudine in Deo, et solvetur dist. 31. ubi agetur an ista :qualitas sit relatio realis.
Hic primo videndum est de aequalitate proprie sumpta. Secundo de ipsa generaliter sumpta ; et tertio, qualis est aequalitas in. proposito ; et quarto ostendendum est, quod hoc modo in divinis personis sit vere et perfecte aequalitas.
De primo, (a) Philosophus 5. Metaph. cap. de Relatione, distin- : guit tres relationes fundatas super! unum, scilicet dem, simile et aequale. Et loquendo de istis stricte et; proprie appropriautur diversis generiis ut iden irs Substantiae, aequalitas Quanutati, et similitudo Qualitali, et ita forte possent alie relationes propria fundari super res aliorum generum, sicut proportionalitas super Relationem sive similitudinem duarum proportionum ; et hoc videtur Avicenna dicere saltem de his tribus relationibus communibus, quas expresse ponit Philosophus. Dico tamen quod fundamentum remotum istarum relationum est res illius generis, puta aequalitatis fundamentum est res de genere Quantitatis, similitudinis est res de genere Qualitatis, identitatis est res de genere Substantiae. Proximum tamen fundamentum vel ratio proxima fundandi est unitas talis rei, quia super rem talis generis, ut. diversa est, fundantur relationes disparate et non communes.
De secundo dico, quod quodcumque ens est in se quid et habet in se aliquem. gralum determinatum in entibus, et est forma vel habens formam. Et secundum hoc sicut potest tripliciter. considerari quodcumque ens, ita etiam super ipsum potest fundari. triplex relatio communiter sumpta, quia identitas super quodcumque ens inquantum est quid, et equalitas, vel inaequalitas. super quodcumque ens, inquantum habet magnitudinem aliquam perfectionis, qua dicitur quantitas virtulis, de qua dicit. Augustinus 6. de Trinit. cap. 1. quod in his : Quee non magna mole sunt, idem esi melius esse quod majus esse. Similitudo autem vel dissimilitudo potest fundari super quodcumque ens inquantuin est quale, et qualitas quaedam. De hoc modo Qualitatis. loquitur Philosophus 5. Metaph. cap. de Qualitate, quod unus modus Qualitatis est differentia substantize, id est, differentia essentialis ; et hoc modo, individua ejusdem speciei sunt essentialiter similia, inquantum habent eamdem differentiam specificam, qua est ut qualitas essentialis ipsorum. Et hoc modo communiter. et nonsiricte accipiendo istas relationes communes dicit Philosophus 10. Metaph. quod Omne ens omni enti comparatum, est idem vel diversum, ila quod omne ens omni enti comparatum est aequale vel inaequale. Sicut igitur fundamentum identitatis, exqualitatis et similitudinis hoc modo communiter sumptum, est ens in communi comparatum ad quodcumque ens in communi, ita et illae relationes sunt transcendentes licet non converlibiles, cum disjunctione tamen dividentes ens, sicut dividitur in necessarium et possibile.
De tertio dico quod sicut nullum genus nec aliquid. alicujus generis dicitur de Deo formaliter, ita nec passio alicujus generis, et per consequens nec aliqua. relationum communium, secundum quod. stricte sumuntur, ut scilicet sunt passiones generum determinatorum. Sed quia ens dicitur formaliter de Deo, et quaecumque passio convertibilis cum ente, et passionum non convertibilium, sed disjunctarum semper extremum nobilius ; ideo hoc modo illud extremum dicetur de Deo, quod vel dicit nobilitatem vel non repugnat nobilitati, sed. reliquum repugnat.
De quarto (dimittendo nunc de identitate et similitudine, de quibus: nunc non est quaestio) dico de aequas litate, quod ipsa est perfecte in personis divinis, et licet aequalitas alis quorum entium causatorum, posset sumi secundum quantitatem - continuam sive discretlam, et secundum continuam vel permanentem vel successivam ; ac per hoc posset quaeri utrum: in personis divinis esset aequalitas secundum numerum, si ibi esset perfectus numerus ; et an ibi esset. perfecta aequalitas secundum durationem vel secundum eelernilatem, quae correspondet quantitali successive in creaturis. Primum tamen non pertinet ad distinctionem istam, sed: ad: dist. 24. nec de hoc tangit hic aliquid Magister, quia non ponit ibi numerum positive, sed forte in illa distinctione tangetur. |
De secundo aliqualiter tangit Magister, et adducit Augustinum de fide ad Petrum, et probatum est dist. 9. De tertio est quaestio, scilicet de aequalitate secundum magnitudinem, et quod ista sit perfecta in divinis, probatur. tum ex fundamento remoto, scilicet magnitudine ; tum ex ratione proxima fundamenti, scilicet unitate. Primum. patet ex hoc, quod magnitudo virtutis non est perfecta nisi sit infinita, quia non repugnat sibi infinitas, et. nihil est perfectum cui non repugnat infinitas nisi sit infinitum ; omnis autem alia magnitudo virtutis finita est, sola ista est infinita, sicut patuit d/sf. 2. De secundo probatur propositum, quia in omnibus aliis aequalibus est diminufa unilas magnitudinis, secundum quam aequales dicuntur, quia illa magnitudo numeratur in ipsis aequalibus; hic autem est perfecta unitas magnitudinis, et tamen est cum hoc distinctio sufficiens relativorum, qua requiritur ad relationem realem.
Sed hic est unum dubium, quia cum magnitudo transeat in essentiam, non videtur quod relatio fü ndata super magnitudinem, sit alia a relatione fundata super essentiam, utest quid ; et ita non. videtur differre aequalitas ab. identitate, aut si equalitas et similitudo possent attendi in illis, qua» videntur quasi passiones essentiae, non attenduntur in eis nisi inquantum habent magnitudinem virtutis. Ista autem magnitudo non est aliud attributum a perfectione tali, quia dicit modum intrinsecum illius, sicut saepe supra dictum est ; ergo si similitudo sit secundum talem proprietatem, aequalitas secundum magnitudinem illius proprietatis, non differret a similitudine secundum istam proprietatem. Et ita videtur quod aequalitas "secundum quod aequalitas, non sit hie ponenda, quia neque ut distincta ab identitate, loquendo de aequalitate infinitae. essentiae, neque ut distincta a similitudine, loquendo de aequalitate, quae est in magnitudine perlectionum attributalium.
Est etiam aliud dubium, quia videntur ponende aequalitates personarum infinitae, si possent esse infinitae perfectiones attributales ; quae- libet enim habet magnitudinem suam tamquam modum intrinsecum sui secundum suam rationem propriam, ergo quot sunt perfectiones attributales, tot magnitudines erunt et equalitates. Ad ista quaere responsiones disf. 31.
Ad argumenta principalia. Ad primum dico, quod non est ibi quantitas molis, sed virtutis ; et. si nomen quantitatis (b) appropriatur ad. magnitudinem molis, magnitudo autem non appropriatur ad magnitudinem molis; tunc potest proprie concedi, quod est magnitudo ibi sine quanlitate, et ita magnitudo vere est fundamentum aequalitatis transcendenüs, quia hoc modo omne ens est magnum vel parvum, aquale vel inasquale,licet magnitudo ista non sit fundamentum aequalitatis, prout est passio quantitalis, qua est genus.
Sed contra istud arguitur, quia non videtur verum quod aliquid possit dici de Deo, nisi illud quod est de intellectu illius dicatur de eo ; er£eocum de intellectu. magnitudinis sit quanlitas, magnitudo non potest concedi in Deo, et negari ibi quantitas.
Item quaerenti, quantus est Deus? bene respondetur quod est immensus;si autem non esset ibi quantitas, quaestio nulla esset.
Item passio cominunis toti generi non convenit alicui per differentiam specificam, aequalitas est passio communis toli. generi Quantlilatis ; ergo non convenit alicui per aliquam differentiam — specificam de genere Quanüitalis, et ita non posset poni in Deo aliqua differentia de genere Quantitatis negando ibi genus Quan- litatis, et quod per talem differentiam sit ibi aequalitas.
Ad primum respondet (c), quod magnitudo est acquivocum secundum quod est species Quantitatis, distincta contra multitudinem, 5. Metaph. et secundum quod opponitur parvitati, etejus concretum quod est magnum, opponitur parvo. Ista distinctio (d) satis habetur a Philosopho 5. Metaph. et 10. in simili de longo et brevi, inulto et pauco, multo et uno. Primo modo non transfertur magnitudo ad Deum nec differentia ejus, ut. aliquid ejus, sicut patet ex dist. 8. quia tunc transferretur genus, quod includitur in eo ; necetiam secundo modo, ut magnum proprie sumitur et dicit passionem quantitatis, quia etiam propria passio non est sine suo proprio subjecto. Sed alio modo magnitudo est passio entis divisa contra parpum, et sic omni ente est alterum extremum. Hoc patet per Philosophum. 5. Me/aph. cap. de Quanto ; Sunt autem et magnum et parvum, et majus et minus, ci. secundum se et ad invicem dicia quanti passiones secundum se, iransferuntur etiam et ad alia haec nomina, quasi diceret, proprie sumpta dicunt. passiones proprias Quantitatis, communiter sumpta dieunl passiones communes enis.
Ad aliud, quantus est Deus, negandaest quaestio esse rationabilis si negetur in Deo quantitas ; si autem concedatur, quaestio erit rationabilis, sed tunc concedenda est esse quantitas virtutis, non molis. Tertia ratio non concludit, nisi quod aequalitas ut est passio. generis Quantitatis, non convenit Deo. per. aliquam differentiam generis Quantitatis, nec transfertur ad divina ; et concedo quod nulla differentia de genere Quantitatis convenit Deo, nec aliqua passio illius generis convenit Deo, sed passio transcendens.
Ad secundum principale dico, quod perfectionem simpliciter, id esl, quae formaliter posset esse infinita, non dicit nisi aliquid. quod potest esse essentiale in. divinis et ad se;ettale aliquo modo preintelligitur relationibus originis, cujusmodi sunt sapientia, bonitas, eic. aequalilas autem non praeintelligitur relationibus originis, nec potest esse ad se. Pater enim non est aequalis sibi, sed Filio, et ideo aequalitas hoc. modo non dicit perfectionem simplieiter ; dicit tamen perfectionem, quae in omni natura, (comparando ad aliquid ejusdem natures,) melior est suo opposito, quia oppositum ejus de necessitale dicit imperfectionem. Non enim est inequalitas in eadem natura, nisi alterum individuum imperfecte habeat illam naturam. Ex quo igitur relatio potest esse inler supposita, in ista natura imperfectionis esset inaequalitas in eis, quia in altero poneret perfectionem diminutam ; aequalitas autem non est ibi imperfectionis, imo magis praeexigit perfectionem simpliciter, quia. praeexigit naturam perfectam et perfecte in utroque relato. Et hoc est quod dicit Augustinus libro de quantitate animae, loquens ad discipulum : aequalitatem (inquit) inequalitati jure praponis, mec quemquam aestimo humano sensu praeditum cui. non. illud. videatur. Hoc utique verum est, comparando aliqua in eadem natura. et simplici- ter quibus compossibilis est aequalilas magis possunt esse perfecta, quam illa quibus aequalitas non est compossibilis, quia. illorum aliquod necessario est imperfectum.
Tunc cum probas de perfectione creature, respondeo, quod aliqua sunt necessaria ad perfectionem creaturarum, qua tamen non dicunt perfectionem simpliciter. Et hoc est quia creature de se imperfecta sunt, et sine illis non possunt habere perfectam perfectionem, quanta et qualis est eis possibilis ; et ideo illa aliqualiter supplent imperfectionem creaturarum, sicut dictum est supra dst. 1. ubi negatum est quod differentia specifica alicujus sit perfectio simpliciter. Ita dico, quod perfectio limitata non potest esse tanta inuna natura limitata, sicut potest esse in pluribus naturis ordinatis ; ef ideo ibi ordo natura, hoc est, perfectionis inequalis, necessarius est ad maximam perfectionem eis compossibilem ; non autem est simpliciter necessarius ad perfectionem maximam, quia illa potest esse in natura perfectissima illimitata sine ordine perfectionis inaequalis.
Et si arguas, quod ordo est perfeetionis, et ordo "videtur requirere inaqualitatem ? Respondeo, dico quod ordo originis stat. cum perfeetione, ordo autem ineequalitatis non stat cum perfectione. Non igitur omnis ordo est perfectionis, sed aliquis stat cum perfectione in eadem natura et aliquis non.
Ad tertium dico, quod aliquando super aliquam. relationem communem fundantur relationes oppositae disquiparantiae, sicut si dicatur assimilans, et assimilatum. Ista. dicunt relationem activi ad passivum, fundatam super hanc relationem communem, qua est simtlitudo ; assimilans enim est causans similitudinem, sicut. dealbans est causans albedinem ; et assimilatum est. causatum secundum similitudinem, sicut dealbatum est causatum secundum albedinem. Est igitur hic relatio activi et passivi in assimilante et assimilato, sicut videtur in dealbante et dealbato ; sed in. dealbante, illud in quo fundatur relatio activi, est absolutum ; in hoc. autem, scilicet. in assimilante, illud in quo fundatur relatio activi, est relatio acquiparantige. Et tale nomen, quod importat duas relationes tales, unam communem et aliam disquiparantiae, quanlum ad illam communem relationem : mutuitatem habet ad correlativum il-- lius relationis, non autem mutuitatem habet ad. correlativum, secundum relationem disquiparantice. Ita etiam hic cozquari importat. relationem codquali ad coaequans, et illa aequalitas mutua est ; Filiusenim qui coaquatur Patri est aequalis Patri, ete converso. Sed alia relatio per modum passivi, scilicet accipere aequalitatem. ab alio, illa non. est mutua, sed competit. praecise Filio, et relatio opposita disquiparantize, scilicet. cocequare. convenit Patri, id est, dare aqualitatem Filio. Est igitur imago aequalis, et e converso, sed sola imago cosequatur, intelligendo duas relationes praedictas.
On this page