Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

QUAESTIO II. Utrum qualibet persona divina sit in alia ?

D. Thom. 14. part. q. 42. art. 9. et hic q. 3. art. 2. Henr. sum. art. 1. et quodlib. 6. quaest. 5. Richardus hic art. 2. q. 3. D. Bonav. art. 1. quast. aemp;. Capreol. quaest. 1. art. 1. Gabr. quast. 2. art. 1. Suarez 1. p. fract. 3. lib. 4. cap. 16. Vasquez 1. purt. disp. 169. Durand. dist 19. q. 4. Mayr. dist. 20. q. 3. Bacon. hic.

Secundo quaero de circumincessione — personarum — divinarum Utrum quaelibet persona divina sit in alia ? Et arguitur quod non; quia si quodlibet esset in quolibet, secundum opinionem Anaxagore esset maxima confusio ; ergo si persona divine essent in se invicem, confuse essent, contra illud Athanasii : Neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Et confirmatur ratio, quia indivisibile non distinguitur ab indivisibili, nisi sit extra illud ; quod probatur per Philosophum 6. PAys. quia duo indivisibilia simul posita, non faciunt majus, quia essent unum indivisibile ; igitur cum persone divine sint indivisibiles si sunt. simul, non sunt distinctae.

Praeterea, si personam esse in per- sona esset distinctio aliqua, ergo et compositio. Probatio consequentia, si aliquid esset in Deitate quod non esset ipsa, tunc Deitas esset componibilis vel composita, quod patet per Augustinum de Civit. Dei n. cap. 10. et ponitur dist. 18. ideo simplex est Deus, quia est illud quod habet, excepto quod persona dicitur relative ad aliam, et non est ipsa. Ergo si persona habet aliquid in se quod non est Ipsa, ipsa est composita vel componibilis, quod est falsum et prius improbatum.

Item in eodem, in quo est Filius, est filiatio ; in Patre est Filius per positam circumincessionem, ergo in Patre est filiatio ; et ulterius, illud in quo est filiatio, est filius, ergo Pater esset Filius.

Praeterea, si Pater est in Filio, et Filius est in Patre ; ergo Pater est in se. Consequentia probatur per Philosophum 4. Physicorum, s? aer in igne, et ignis in calo ; ergo aer estin callo, igitur a. simili hic. Et confirmatur per illud Philosophi in Antepraedicamentis : / Quidquid sequitur ad praedicatum, sequitur. ad subjectum ; et per istas maximas : Quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad. antecedens, et quidquid antecedit ad antecedens, antecedit ad consequens, et quod est prius priore, est prius posteriore, et quidquid est causa causae, est causa causati. Item, si Pater est in Filio ; ergo Deus est in Deo, et ulterius, ergo Deus distinguitur a Deo. Item, quod exit ab alio non est in eo ; sed Filius exit a Patre, ut. dicitur Joannis 16. E rivi a Patre.

Contra. Joannis 14. cap. £o in Patre et Pater in me est. Et Magis- ter adducit. auctoritatem in. littera Ambrosii, Augustini et Hilari.

Istius quaestionis veritas est plana et certa ex auctoritate Salvatoris in Joanne, et alibi in multis locis et etiam Sanctorum exponentium. Sed ut aliqualiter possit iptolhigt tria. sunt videnda.

Primo de modo quo persona est in persona. Secundo qua sit ratio istius inexistentiae. Tertio, si iste modus essendi in posset reduci ad modum aliquem essendi in repertum in ereaturis, loquendo de illis modis, quos ponit. Philosophus 4. P/ysic. vel utrum posset declarari per aliquem. modum, qui possit in creaturis inveniri.

SCHOLIUM.

Sententia Henrici, unam personam esse in alia non secundum se totam, sed secundum aliquam partem sui, qua est etiam aliquid alterius, quod est unam esse in alia secundum. essentiam. Addit tamen personam in qua est alia, continere eam secundum se totam. Hanc refutat Scotus primo, quia relatio inexistendi est communis seu ejusdem rationis in extremis, ergo si una inest alteri secundum partem, . illa cui inest non continet eam nisi secundum partem. Secundo, sequeretur quod Filius esset in Patre formaliter. Tertio, proprietas persond non convenit essenlic, nec proprietas essentise persona; ergo modus essendi in essentiae non convenit person.

De primo dicitur sic, quod duobus modis potest intelligi. aliquid : esse in alio. Primo, vel secundum totum, sicut vinum est in amphora ; vel secundum partem ; et hoc dupliciter, vel ita. quod pars sit in alio, et nihil ejus sit, ut pes avis in laqueo, et nihil ejus est, et per hoc avis tota dicitur esse in laqueo ; vel quod pars ejus sit in alio et sit ali- quid ejus, et per hoc illud cujus est pars, dicitur esse in illo in quo pars illius dicitur esse ; sicut si aliquod monstrum habens duo capita et duo corpora, haberet tantum duos pedes, tunc unum diceretur esse in alio per pedem ejus, qui est alterius.

Ad propositum dicitur, quod Pater non est in Filio primo modo. Quod probatur dupliciter. Primo, quia illud quod est in alio primo, quaelibet pars ejus est in eo aeque primo, sicut si terra primo est in centro, quaelibet pars terre est eaque primo in centro quantum est ex se ; igitur si Pater primo est in Filio, quaelibet pars Patris primo erit in. Filio, et ita paternitas est eque primo sicut Deitas in Filio, et ex hoc ultra sicut Deitate Filius est Deus, ita paternitate Filius erit Pater, quod est falsum.

Secundo, quia illud in quo primo est aliquid,. videtur quasi ambire illud et penetrare et continere ; idem autem respectu ejusdem continere et contineri, ambire et ambiri, non est intelligibile, -ergo, etc. Oportet igitur quod sicut in. creaturis dicitur aliquid secundum partem esse in alio et non primo, ita una persona dicatur esse in alia secundum aliquid sui. Non est autem secundum aliquid. sui, quod nihil sit ejus in quo est, quia illud esset relatio. personalis persone inexistentis ; et istud non est ratio, qua persona est in persona, sicut patebit in secundo articulo in quo concordo secum ; ergo illud est essentia, quee ita est aliquid. inexistentis quod est aliquid ejus in quo coexistit. Et quod propter istam essentiam Filii inexistentem Patri, Filius sit in. Patre, probatur, quia ubicumque est fundamentum relationis alicujus, ibiest relatio fundata in eo ; ergo ubicumque est essentia in qua fundatur Filiatio, ib1 est Filiatio.

Distinguitur tamen de persona, qua est in alia et in qua est alia, quia licet persona, quae est in alia, ponatur in ea non primo, sed per aliquid sui, id est, per essentiam, tamen persona in qua est alia, est in qua primo est alia, id est, se tota, quia se tota habet aliquo modo rationem ambientis et continentis Deitatem, qua licet non sit. pars personc inexistentis, est tamen aliquid persona.

Contra illud, primo, (a) esse in non dicit aliquid ad se secundum omnem opinionem, igitur relationem persone ad personam, non relationem originis, quia illa non est ejusdem rationis in extremis, personde autem uniformiter sunt in se invicem secundum istos ; ergo dicit relationem communem. Sed relatio communis secundum eamden: rationem fundamenti, est in supposito quod refertur, et in supposito ad quod refertur, sicut similitudo requirit eamdem rationem albedinis in simili quod refertur, et in simili ad quod refertur ; igitur si illud aliud ad quod refertur persona inexistens, sit tale primo quod in ipso sit persona illa, sequitur quod persona inexistens primo, erit relata illa relatione, et non per aliquid sui praecise. — -

Secundo sic, (b) quando aliquid dicitur esse in alio secundum partem, eodem modo est in isto secundum partem, quomodo ista pars est in isto primo. Exemplum, si homo sit in terra per pedem, sicut. pes est in terra. localiter, ita homo est in terra localiter per partem ; non autem si pes est ibi quasi in loco, homo erit ibi sicut. forma in materia, ita etiam si albedo est in homine secundum partem, quia secundum [aciem eo modo essendi in, quo est in facie primo, puta, ut. accidens in subjecto, eo, inquam, modo est in homine per partem, quia sicut in subjecto ; ergo si Filius est in Patre per essentiam, quae formaliter est in Patre, sequitur quod Filius erit in Patre quasi formaliter, licet. secundum aliquid sui, quod non est esse in secundum circumincessionem.

Respondetur, quod major est vera loquendo de illo quod est ratio proxima alicujus essendi a, non autem de ratione remota. Essentia autem, ut est formaliter in. Patre, non est ratio proxima Filii essendi in Patre, sed remota, proxima autem est ut est sub proprietate personae inexistentis.

Contra hoc concedit. propositum, quia illud dicit:r convenire alicui primo quod non convenit ei secundum aliquam partem sui, sed secundu: quod est ex omnibus partibus suis integratum ; igitur ita hic cum nonsit in persona secundum istos, nisi relatio et essentia. Quidquid convenit persones non praecise ratione alterius istorum, sed ratione essentiae. cum relatione simul, vel e converso, hoc convenit sibi primo, quia hoc dicit personam secundum se lotam.

Praeterea, proprietas persone ut est incommunicabilis, non convenit formaliter essentiae, sicut essentia non szenerat, nec seneratur, non distinguitur, nec refertur. Nec etiam e eonverso, proprietas, quae est essentiae ut communicabilis, convenit persona, quia iste est proprius modus essentiae ut distinguitur a persona, quia essentia est una in tribus. Persona autem nullo modo, nec primo, nec secundum. aliquid sul,est una in tribus ; igitur iste modus essendi in, quo .essentia est in Patre ut quasi forma, puta ut qua Pater est Deus, nullo modo convenil persona, quia iste est proprius modus essentiae. secundum quod distinguitur a persona.

SCHOLIUM.

Explicat quomodo aliquid convenit alicui toti primo, id est, non secundum partes, et quomodo per partem, et quomodo quadam praedicata dicuntur de aliquo, quae nulli ejus parti conveniunt, ut risibilis respectu hominis. Et resolvit modum essendi in. de quo hic, dici de persona secundum se totam, ita quod non dicatur de ulla ejus parte, quia est inexistentia subsistentis in subsistente praesentialiter et intime, quod expresse habet Ambrosii in Hymno : in Patre totus Filius, et totus in Verbo Pater, et Hilar. 7. de Trinit. cap. 6. et solvit clare rationes Henrici.

Quantum ergo ad istum articulum dico, quod praedicatum convenit alicui toti primo, ut primo dislinguitur. contra illud quod est seeundum partem, ut. dicitur 5. PAysicor, in principio ; quod non convenit ei praecise, quia parti illius convenit, et per oppositum nihil dicitur convenire alicui toti secundum partem, nisi quod convenit parti, et per partem dicitur de toto, sicut patet per Philosophum 5. PAys. in ejus exemplo, sanatur homo, quia thorax ejus sanatur. Nam formaliter sanari dicitur de thorace et primo, et per consequens per hoc de toto, eujus fotius thorax est pars ; tale praedicatum primo inhaerens alicui toti, aliquando nulh parti. ipsius totius inest, aliquando autem cuilibet parli inest. Exemplum primi, triangulus primo habet tres angulos, etc. et tamen nulla pars trianguli (loquendo de partibus integralibus), habet hoc-praedicatum, scili- cet habere fres ; similiter homo primo est risibilis, et tamen nulli parti ejus primo inest haec passio, et compositum generatur primo, licet nulla pars ejus generetur primo, (loquendo de isto modo ejus, quod est generari,) et ita universaliter in omnibus subjectis heterogeneis et passionibus eorum. Et ratio est ista, quia natura talis subjecti adaequata est tali praedicato quam adequationem notat talis primitas. Sicut. patet ex definitione Universalis. primo Posteriorum, et. natura illius totius adeequati in nulla parte salvatur, et ideo ejus passio nulli parti convenit. Exemplum secundi est, si ignis sit primo calidus, quaelibet pars ignis est primo calida. Ita etiag:. Philosophus 7. PAysicorum arguit, quod nullum corpus potest a se moveri primo, quia tunc quiesceret ad quietem partis ; non enim prino movetur, nisi motus inesset cuilibet parti ejus. Si enim alicui non inesset motus, tunc toti primo non inesset, et ita est universaliter in subjectis homogeneis et passionibus eorum, quia natura ista cui primo, id est, adeequate convenit talis passio, ipsa est ejusdem rationis in parte et in toto ; igitur praedicatum adequatum tali nature, convenit cuilibet, in quo est ipsa natura, et ita convenit parti ; non igitur propter rationem primitatis, oportet praedicatum quod convenit foti natura, convenire parti, imo nunquam propter hoc oportet quod conveniat parti, sed praecise quando natura totius est eadem in toto tali et in parte ejus.

Ad propositum dico, quod iste modus essendi in non est per illum. modum, quo natura est in supposito vel forma in materia, sed sicut subsistens est in subsistente, secundum Hilarium 7. de Trinit. cap. 6. ubi dicit sic: Inesse non ut aliud in alio, ut corpus in corpore, sed sic inesse ac subsistere ut in. subsistente insit, ut sit ita. inesse ut ipse subsistat. Subsistere autem, id est, incommunicabiliter per se esse, convenit persone primo, non enim de persona dicitur, quia de essentia vel de relatione dicitur. Sicut. etiam agere in creaturis, vel produci primo, convenit supposito toli, id. est, non sibi, quia parti, ergo et subsisfere in primo convenit persone. Licet enim natura primo insit parti, ut natura ig supposito, illa tamen non est. subsistentia vel inexistentia subsistentis in subsistente, sed praecise illa inexistentia, qua totus Filius inexistit praesentialiter et intime in toto Patre, cui alludit illud Ambrosii in hymno : 7n Patre totus Filius, et totus in Verbo Pater.

Et tunc ad. argumenta dictae opinionis contra i:tud. membrum. Ad primum (c) dico quod illa major est dupliciter falsa. Primo, quia non oportet illud praedicatum, quod primo convenit toli, convenire alicui parli, ut ex determinatis satis patet. Secundo, quia si alicui parti convenit vel toti ratione alicujus partis, non oportet alteri parli competere ratione cujuscumque partis, et maxime quando ille partes non sunt ejusdem rationis in integrando totum, sicut homo est primo rationalis, quia differentia specifica, sicut rationale, primo dicitur de specie. Primo etiam homo habet actum illum, qui convenit animali rationali inquantum rationale, scilicet intelligere vel ratiocinari, et tamen non equaliter. convenit. istud. praedicatum utrique parti hominis, scilicet anime et corpori; forte enim formaliter potest dici de anima, et nullo modo de corpore, non tamen dicitur de homine, quia de anima, quia tunc competeret homini secundum parlem, sicut esse longum: competit homini secundum partem, quia secundum corpus. Et si etiam infelli-. gere neutri parti competeret, ita quod non posset dici de ea, non tamen aequaliter. se habet. utraque pars ad inharentiam praedicati to-. üus. Non enim est ita corpus ratio. inhaerentiae hujus praedicati sicut anima, et hoc, quia ille partes, scilicet corpus et anima non sunt partes ejusdem rationis in integrando totum, sed altera materia, altera forma ; materia enim non est ratio operandi, sicut. forma ipsi toti primo operanti.

Ita igitur in proposito, propter Patrem primo esse in Filio, non oportet concedere divinitatem esse in Filio, vel paternitatem illo modo essendi in; si tamen. concederetur, non oportet adhuc concedere ex aquo, quia non sunt ejusdem rationis in persona, qua includit eas. Et ulterius cum arguitur, si aeque essent in Patre; ergo si unum formaliter, et reliquum ; non valet, sed est fallacia acquivocationis, quia in antecedente accipiendo illa esse in Patre, accipitur esse in subsistente, ut praesentialiter, et in consequente infertur alius modus essendi? n, qui non est ille modus formaliter, licet prassupponatur illi modo essendi in; unde ex modo essendi in per pra- sentiam, concluditur modus essendt in per informationem.

Ad secundum dico, quod illud non est tantum contra membrum istud de esse in primo, sed etiam contra conclusionem principalem. Ita etiam videtur esse impossibile in creaturis, quod idem respectu ejusdem contineatur, vel ratione partis contineatur, et ratione totius contineat, sicut quod idem. primo contineat et conlüineatur. Et ideo respondeo ad argumentum, et dico quod iste modus essendi in non dicit continentiam, sed praesentiam subsistentis in subsistente, et ita est unius rationis in utroque, quia sicut hoc subsistens est praesens illi, sic illud isti.

SCHOLIUM.

In hoc secundo articulo ostendit rationem hujus inexistentiae non esse solam essentiam, alias Pater esset in se, nec solam relationem, quod probat quadrupliciter. Ex quo colligit essentiam et relationem simul esse causam hujus inexistentiae, sicut unitas fundamenti et diversitas relativorum simul sunt causa similitudinis.

Quantum ad secundum (d) articulum dico, quod nec essentia sola est ratio hujus inexistentiae nec relatio sola. Primum probo, quia tunc Pater esset in se, quod est falsum eo modo quo intelligit Salvator Patrem esse in Filio et Filium in Patre, quia sic inesse requirit distinctionem realem. Secundum probo, tum quia relationes originis non sunt ejusdem rationis in personis relatis, et ita si illae essent formales rationes essendi personarum in se invicem, non essent persona in se invicem uniformiter, quod est contra praedicla. Tum secundo, quia si per impossibile, ipse Deus produceret alium Deum, non esset iste Deus in illo, quia secundum Damascenum cap. 3. Si essent duo Dii, non possent esse simul, et ita neuter esset immensus, et ita nec Deus, tamen vere esset relatio producentis ad productum. Tum tertio, quia si per impossibile, duae persone essent sine origine, sed tamen haberent eamdem essentiam cum distinctione reali, essent in se invicem, quia non posset essentia unius persone esse in alia, nisi ipsa quae omnino eadem est illi essentiae esset in ea, licet alio modo essendi in. Tum quarto, quia in creaturis sunt vere relatiories originis et principiantis et. principiati, et tamen ibi propter diversilatem naturc in ipsis relativis, neuirum est in alio.

Et ex his sequitur, cum non sit in persona nisi essentia et relatio secundum communem opinionem quod ambo erunt totalis ratio inexistentias, et ad intelligendum. quomodo hoc sit, potest accipi exemplum in creaturis de similitudine. Nihil enim est sibi simile, sed alteri, similitudo tamen fundatur super unitatem in qualitate secundum Philosophum 5. Metaph. cap. de Ad aliquid. Nec igitur sola diversitas relativorum, nec sola unitas fundamenti sufficit ad similitudinem, sed ambo requiruntur per se, sicut una causa totalis. Ita hic, nec distinctio persona inexistentis et in qua est alia, nec unitas essenlite per quam sunt in se invicem, est tota ratio inexistentiae, sed ambo simul. Sicut tamen in similitudine est. principalior ratio unitas fundamenti quam distinctio ibi extremorum, et simililer immediatior, ita hic potest poni immediatior et principalior ratio inexistentiae istius unitas essentia quam distinctio personarum.

SCHOLIUM.

In hoc tertio articulo docet istum modum essendi in non esse ex illis, quos ponit Philosophus 4. Physic. text.23. quia denotant contentum esse aliquid continentis, quomodo non e converso. Et licet per nullum exemplum in creatis res perfecte repraesentari possit, adhibet tamen varia exempla, quibus aliqualiter explicatur et suo modo repraesentatur. In solutione argumentorum habet pulcherrimas doctrinas, et ad quartum flores Logicales.

Quantum ad tertium (c) articulum dico, quod iste modus essendi in, non est aliquis istorum modorum formaliter, quos ponit Philosophus 4. Physic. Formaliter dico, quia omnes illi modi sunt per hoc quod contentum est aliquid. continentis, quomodo non e converso, vel per hoc quod continens est aliquid. con- lenti, quomodo non e converso. Neutra illarum rationum est in proposito, quia diversitas est ibi major ratio essendi in, quam unitas. Conirarium est in. proposito, ideo bene dicit Hilarius 3. de Trinit. et ponitur in. littera : Naturaliter enim. intelligentia humana rationem hujus dicti non capit, nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana prestabit. Colligendo tamen ea, quae sunt perfectionis in creatura, tollendo ea qua sunt imperfectionis, possunt poni aliqua exempla hujusmodi essendi tn, hncet haberi. perfecte non possint, tamen imperfecta exempla imperfecte repreesentantia illum modum essendi in, possunt adduci. i Primo quidem de illapsu essentiae ' divinae respectu creaturarum, ad quem illapsum concurrit mÁ immensitas naturae divina et ejus nranutenentia. Circumsccribatur ergo ab illapsu ratio manutenentic, ita quod reservetur ratio praesentiae propler immensilatem absque ratione consersatio nis, sive ratione potenüc acüva pertinentis ad manutenentiam ; hoc circumscripto, sicut Deus (quia immensus) praesens est omni creatura, ita tunc intelligeretur praesens alicui, absque hoc quod illud manuteneat, et tunc si ponatur una natura in praesente, et. in illo cul est praesens, propter quam naluram unam oporteat ipsum esse praesens, erit exemplum ad . propositum de isto modo essendi in.

Aliud exemplum est de anima non informante corpus, praesente tamen corpori, sicut in instanti morlis; aut de Angelo non informante corpus, ipsi tamen praesente ; aut de corpore glorioso praesente corpori non glorioso ; vel melius exemplum, si posset corpus gloriosum inexistere alii corpori glorioso eque subtili. In his omnibus esse in, est subsistenlis et praesentis, non per informationem nec per modum partis, etsi in istis addatur unitas naturae, quae de necessitate nature exigat talem praesentiam, est perfectius simile.

Aliud etiam est exemplum de potentiis animae, quae si ponantur differre ex parte rei, et cum hoc tamen : esse idem realiter essentiae animae, de necessitate una erit in alia, quia in alia est essentia anime, cui illa potentia est. eadem ; igitur distincta aliquo modo realiter erunt indistincta. Sed si utrumque istorum esset per se subsistens, subsistens distinctum erit. in subsistente praesentialiter, et erit exemplum essendi in, prae omnibus istis exemplis.

Et ad declarationem duorum articulorum praecedentium potest addi quod in isto modo essendi in, utrumque extremum secundum eamdem rationem est in alio, quia hic notatur prasentia mutua, non continenlia extremi. ab extremo, quia si intelligatur corpus esse in loco, hoc est sicut contentum a continente ; non enim est hoc modo 7». Sedsi intelligantur duo corpora esse in eodem loco, in se invicem, hoc est secundum eamdem rationem, quia sunt simul, et simultas dicit relationem communem unius rationis in extremis. Et si per impossibile circumscribatur locus,et ponatur simul praesentia corporum, erit relatio unius rationis in extremis, et utrumque in altero sine continentia, vel unius ab altero, vel amborum a tertio.

Ad argumenta principalia. Ad primum dico, quod confusio esset si quodlibet esset in alio secundum opinionem Anaxagore, quia Sic quodlibet esset in alio, sicut. pars ejus, sicut videtur Philosophus umponere sibi ; sed persona non est in persona, sicut pars ejus, et ideo . non sequitur confusio. Cum confirmatur ratio (f) per illud 6. PAys. de indivisibilibus, respondeo, quod aut illud est falsum, quod indivisibilia quantitatis non sunt distincta nisi differant situ, de quo alias ; aut si est verum, nihil est ad propositum, quia ratio illa, qua esset ibi, non esset in personis divinis, quibus non convenit situs.

Ad secundum dico (g), quod Deilas est communis omni subsistenti in natura divina, et. est aliquid subsistentis in. natura divina, et ideo non posset realiter disüngui ab aliquo, nisi esset aliquo modo componibile cum isto. Quia non est intellieibile, quod in. aliquo subsistente sint plura, nisi unum sit componibile cum altero ; persona autem non est aliquid cujuscumque subsistentis in natura ista, et ideo licet persona sitin persona, non tamen oporiet quod sit ipsa vel componibilis. ipsi, sicut oporteret dicere de DeitaER

Ad tertium dico (h), quod quando abstraetum dicitur esse in aliquo aul de virtute sermonis denotatur esse in, sicut forma in informato, sicut cum dicitur, color est in lapide, non significatur esse im, sicut pars in toto, sed sicut forma in informato, et tunc ista propositio est neganda : Filiatio estin. Patre, et tunc prima consequentia non valet : Aut hoc non habetur de virtute sermonis, sed ex usu, sicut dicimus calorem esse in luce, non sicut in subjecto, et tunc concedi potest ista. : Z'iliatio estin Patre, accipiendo, esse in, pro inexistentia intima, sicut jam dictum esl. Nec sequitur ultra : igitur Pater est Filius, sed est fallacia aaquivocalüonis inferendo ex antecedente, quasi in acciperetur ibi per modum forme.

Ad quartum dico (1), quod iste modus arguendi tenet, ubi vera est talis propositio per quam tenet talis ! modus arguendi ; tenet autem ge- ! neraliter per talem propositionem : Quidquid habet aliquam habitudinem ad aliquid, habet similem habitudinem ad illud ad quod illud aliud habet habitudinem talem. ista propositio frequenter vera est in relativis superpositionis et suppositionis, non tamen est universaliter vera. Sed de isto non dico modo, quia argumentum hoc procedit de esse in,quod ut sumitur in proposito, notat relationem communem. Quantum igitur ad relationes communes dico, quod ista proposi- ' lo est universaliter falsa, puta Quidquid est. simile Socrati, est . simile omni Socrati. Hoc enim includit, quod aliquid sit simile sibi ipsi, quia illud cadit sub ista distributione omni simili, sed ad hoc quod sit vera, oportet addere specificationemistam, omni alii ase, et tunc virtute talis propositionis specificantis, tenet talis modus arguendi pro-- cedendo, non convertendo, puta non sequitur : Socrates est. similis Platoni, Plato est similis Socrati ; igitur Socrates est. similis Socrati, quia propositio ista est falsa :. Quid quid est simile Socrati est simile omni simili Socrati, nisi addatur omni simili Socrati alii a se, et tunc non includitur Socrates sub ista distributione, nec potest argui convertendo ad Socratem, sed tantum procedendo. Sed adhuc talis additio non sufficit ad veritatem talis propositionis, nec ad efficaciam talis argumentationis, sed oportet addere, quod medium ad quod comparantur extrema, sit limitatum secundum talem rationem. Quia non sequitur, quidquid est simul cum A, est simul cum omni eo, cum quo A est simul : omni, inquam, alio a se, si ipsum A sit illimitatum, quia tunc existens Parisiis esset simul cum existente Rome, quia sunt simul cum Deitate immensa et illimitata ad. illos. Nec etiam omnia ista sufficiunt, nisi. addatur quod medium non varietur, ut comparatur ad extrema.

Ad propositum ergo dico, quod argumentum non valet, quia arguitur convertendo, non procedendo, et propositio confirmans talem modumarguendi, falsa est. Argumentum tamen Philosophi 4. PAys. tenet, quia arguit tantum procedendo et accipiendo medium limitatum et non variatum, sed argumentum est in relativis suppositionis et. superpositionis, unde non multum est ad propositum de esse», in proposito, ut dicit relationem communem. Ut tamen de relativis disquiparantia breviter dicatur, dico quod talis modus arguendi generaliter non tenet. nisi per rationem . prioris et. posterioris, quod fere est commune omnibus talibus relativis. Quidquid enim est prius priore, est prius posteriore, et ut generalius dicatur, quidquid ha- bet ordinem ad aliquid, habet similem ordinem ad quodlibet aliud ad quod illud habet ordinem talem. Ista propositio est vera in ordine essentiali, non intelligendo conditionem specialem ordinis, puta mediationem vel immediationem, propinquitatem vel remotionem. Quia igitur esse in ipsius aeris in igne, dicit ordinem essentialem, et similem modum dicit esse in ignis in coelo. Tenet illa consequentia procedendo, et hoc quia proceditur secundum rationem generalem ordinis, non specificando ordinem mediatum — vel immediatum, propinquum vel remotum; unde non sequitur A est Pater £, PB est Pater C, ergo A est Pater C, ut Pater denotat immediatum ordinem ad C, ut ad Filium, sed bene sequitur, ut notat principiantem in communi, prout pater extenditur ad avum vel proavum, etc.

Ad aliud, concedo quod Deus est in Deo, et hoc concedit Hilarius 1. de Trinit. sed cum infertur, ergo Deus distinguitur a Deo, nego con-. sequentiam propter fallaciam consequentis. Hzec enim praepositio 72; non notat virtutem confundendi suuen casuale, nec hoc habet, et ideo potest casuale ejus stare pro supposito aliquo determinato indeterminate. Disfrngui autem distribuit terminum hujus relationis. confuse et distributive propter negationem inclusam, et ideo casuale hujus praepositionis non infert terminum hujus relationis, sicut non sequitur: Deus generat Deum, ergo Deus distinguitur a Deo, propter similem rationem.

Ad ultimum dico, quod exitus Filii a Patre est processio. producti a producente : nunc autem talis exitus nihil prohibet, quin exiens maneat in eo a quo exit, quia recipit. eamdem naturam eum eo a quo procedit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2