Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

QUAESTIO UNICA. Utrum tres persona sint aequales in potentia ?

Alensis 1. p. q. 47. m. 5. D. Thom. 1. p. q. 42. art. 6. Richard. Aic q. 1. D. Bonav. q. 1. Durand. d. 24. q. 1. Vasq. 1. p. d. 169. Suar. 4. p. tract. 3. lib. 4. c. 9. 10. Vide Scot. 1. Phys. q. A4. et 15. ubi agit an potentia activa terminetur per maximum quod potest producere. Mayron d. 24. et 25.

Circa istam distinctionem vigesimam, quaero unum : Utrum tres persone sint aequales in. potentia ? Arguo quod non, quia tunc sicut Pater potest generare, ita Filius posset generare. Probatio hujus consequentice ; tum quia Augustinus contra Maximinum hb. 3. S7 Pater non potest generare sibi Filium equalem, est impotens ; ergo e converso, si non est impotens, sed omnipotens, potest generare Filium, et per consequens posse generare pertinet ad omnipotentiam, et ita si Filius non potest generare, non est eque potens vel aequalis potentiae cum Patre ; tum quia Filius non esset omnisciens si non sciret generationem Patris, igitur nec omnipotens si non posset in istam generationem.

Praeterea, Richardus 2. de Trin. cap. ultimo probat, quod non possunt esse plures omnipotentes, quia tunc unus posset facere alium nullipotentem ; ergo a simili videtur argui in proposito, si ponantur plures persone divina) cue potentes, el sic ista consequentia Richardi fuit declarata dist. 2. per duas vias. Con- similibus viis etiam declaro in. proposito de duabus personis. Primo, quia una persona posset suo velle producere omnia possibilia, et eis productis in esse, persona alia non posset ea producere, eadem enim non possunt bis totaliter produci.

Et confirmatur ista probatio, quia Pater prius ordine originis habet velle creaturarum quam Filius, et Filius secundum Hilarium est potens per se, licet non a se, ; igitur prius origine quam Filius producat, intelligitur Pater producere, et ita in isto signo in quo Filius intelligitur. debere producere, nulla sunt ibi possibilia.

Secundo, quia omnipotens potest suo velle impedire omnia. possibilia alterius omnipotentis si esset, quia non est necesse voluntates eorum concordare in aliis a se, quia ista omnia contingenter volunt ; ita hoc non videtur necessarium esse, quod voluntas unius persones concordel in actu volendi alterius personae.

Quod si dicas eamdem esse voluntatem eorum, et ideo concordare in aliis volendo eadem. Contra, forma quae est principium agendi si est in pluribus, eodem modo est principium agendi unicuique eorum, sicut si esset in uno tantum, sicut si albedo esset in duabus superficiebus, esset eis principium disgregandi eodem modo, sicut si esset in uno tantum. Sed si voluntas esset in solo Filio, esset principium volendi contingenter lapidem esse, ita quod illa voluntate posset Filius velle eque lapidem esse vel non esse ; igitur posito. quod sit in Patre, erit principium in Filio contingenter volendi vel non volendi lapidem, et ita. quidquid ponatur in Patre, Filius potest aeque velle lapidem esse, vel non esse, et ita si Pater vellet lapidem esse et Filius non, unus omnipotens faciet. alium nulli potentem, impediendo omnia possibilia volita ab eo.

Item, prima causa plus causat quam secunda, propositione prima de causis, et 2. Metaph. 1. Post. sed Pater dat Filio virtutem creandi, et none converso ; ergo Pater plus potest.

Contra, Magister distinctione praesenti in littera, et adducit Augustinum de Fide ad Petr. cap. 2.

Item, Augustinus contra Maximinum lib. 3. probat istam conclusionem tripliciter. Primo auctoritate Salvatoris in. Evangelio Joannis Omnia quae habet. Pater, mea sunt. Secundo per rationem, quia si non potuit dare potentiam aequalem, fuit impotens ; si noluit, fuit invidus. Tertio, per simile, quia Pater corporalis generaret sibi Filium aequalem si posset, vel majorem ; ergo multo magis in proposito.

SCHOLIUM.

Ponit varias potentiae acceptiones, de quo supra dist. 7. et supposito quod in Deo sit potentia activa, ex d, 2. q. 2. qua necessario est aequalis in omnibus personis quoad omnia possibilia, difficultas solum est de actionibus notionalibus earumque terminis, quia a qualibet persona non sunt producibiles, et ideo AEgidius dicit Patrem respectu generationis esse omnipotentem, quia ei non repugnat, Filium non, quia ei repugnat. Quod probat tripliciter. Hoc refutat Scotus unica ratione, quia si generare, ut est termini geniti, est aliquid ad quod nata est esse potentia ; ergo carens tali potentia ut Filius, non habet omnipotentiam absolute, et solvit rationes /Egidii.

Respondeo (a) omittendo potentuam Logicam, qua dicit modum compositionis ab intellectu facte, et potentiam metaphorice dictam, qualis est in. Geometricis, secundum quod ipsi Geometre imaginantur punctum esse in potentia ad lineam, et lineam ad. superficiem ; hic polentia sumitur proprie. Uno modo sicut dictum est. dist. 1. prout est differentia entis opposita actui. Alio modo secundum quod significat idem quod principium, sicut loquitur de ea Philosophus 5. Metaph. c. 9. Et. potentia isto secundo modo sumpta, dividitur in potentiam activam et passivam, etsi utrolibet modo sumatur, potest intelligi, aut pro ipsa relatione principii quam significat, aut pro fundamento proximo istius relationis.

Ad propositum planum est quod in Deo oportet ponere potentiam activam cum sit principium efficiens, ex dist. 2. et aequalem, sicut de ista loquitur Magister ds. ?sia. Et hujusmodi aequalitas — potest intelligi dupliciter, aut secundum extensionem objectorum possibilium ad qua se extendit potentia, aut secundum intensionem illius potentiae in se. Exemplum, potentia calefactiva dicitur aequalis extensive, si ad aequalia calefactibilia se extendat, sic omnis charitas est aequalis, quia extendit se ad. omnia diligibilia ex charitate secundum intensionem, si eque perfecta sit potentia et eeque perfectum actum possit elicere, licet non tot possibilia sibi subessent, sicut subessent alii potentiae, ut. patet posito isto casu, qui ponitur dis£. 1. quod calor productione sibi adaquala produceret alium calorem ; et ise due aequalitates frequenter concomilanturse, potest tamen intelligi utvalibet sine altera. Loquendo autem de aequalitate extensionis, non est difficultas, nisi de actibus nolionalibus et de terminis istarum actionum, quia illi duo termini non sunt producibiles ab omnibus personis, sed Filius a solo Patre, Spirilus sanctus autem a Patre et Filio.

Unde quoad hoc dicitur sic, quod potentia generandi pertinet ad om-. nipotentiam in Patre, non in Filio. Quod declaratur dupliciter. Primo, quia omnipotentia est ad omne quod non includit. contradictionem, sed Patrem generare non includit contradichonem, Filium autem generare includit contradictionem ; ergo, etc.

Praeterea secundo, aliter. est de actionibus transeuntibus ad extra, et aliter actionibus immanentibus intra. Possibilitas actionis transeuntis judicatur ex ratione actionis in se et termini ejus ; possibilitas autem actionis immanentis non judicatur ex his praecise, sed cum hoc in comparatione ad agens in quo manet talis actio. Cum igitur. generatio sit actio immanens, possibilitas ejus judicanda est, non tantum ex se ipsa in se, et cum hoc ex termino ejus, sed quia est possibilis illi supposito agenti in quo debet manere, esi autem compossibilis generatio Patri et non Filio ; igitur idem quod prius.

Tertia declaratio additur, quia omnipotens dicitur quod potest in omne illud ad quod habet formam per quam potest, et non dicitur impotens, si non potest in aliquam actionem ad quam se non extendit sua forma ; sicut 1gnis non dicitur impotens,quia non potest frigefacere, quia non habet potentiam ad frigefaciendum. Pater autem habet formam convenientem generationi, et Filius non ; igitur Pater non esi omnipotens si non potest generare ; non autem Filius est impotens si non potest generare, et ita posse generare perünet ad omnipotentiam Patris, et non. ad omnipotentiam Filii.

Contra (b) istud, (non comparando generare ad aliquod suppositum,) quaero, aut illud, ut. est geniü tanquam termini, est aliquid. ad quod nala est esse aliqua potentia activa, aut non ? Si sic, ergo in quocumque non est potentia ad illud, non est in eo omnipotentia, hoc est, non est potentia ad omne illud ad quod nata est esse potentia. Si non, ergo in nullo est potentia ad illud, et ita non perlinet ad omnipotentiam Pairis.

Confirmationes etiam non valent. Prima non, quia omnipotens potest in omne illud quod est terminus potentiae simpliciter, et hoc producendo illud in eo in quo natum est produci, si natum est produci in aliquo, vel producendo ipsum in se subsistens, si non est natum produci iu aliquo. Non autem oportet. quod posset producere omne tale formaliter in se, sicut potest producere cursum animalis in animali, ut in homine vel asino, in quo natus est esse cursus ; sed hoc non potest producere in se, nec potest formaliter currere, quia tunc per illud verbum neutrum significaretur quod talis forma esset in ipso formaliter. Licet igitur Filius non possit formaliter generare, ut generatio sit in ipso, nec possit principiare generationem in seipso, tamen si istud sit terminus omnipotentiaee, oportet dicere quod Filius possit principiare generationem in eo in quo nata est esse. Nullo autem modo Filius potest principiare generationem in se, nec in isto, in quonon est nata esse, tamen omnipotens est, et potest actionem illam causare in eo quod potest eam recipere, sicut non esset omnipolens si non posset causare intellectionem in intellectu potente recipere eam. Generare autem non potest aliquo modo esse a Filio, nec ut in Filio nec in alio ; igitur si generare est terminus omnipotentiaee simpliciter, Filius non erit omnipotens.

Secunda etiam non valet, quia quod habet formam limitatam ad agendum, non est omnipotens ad agendum. Licet enim ignis sit potens ignire et calefacere, si non possit frigefacere, non esset simpliciter omnipotens, quia forma ejus limitata ad unum actum, concludit ipsum non esse simpliciter potentem ; ergo Filium non habere formam convenienfem omni actioni, quam actionem nafa sit potentia simpliciter respicere, concluderet Filium non esse simpliciter omnipotentem.

Item, ista via non salvat, quomodo Pater et Filius sint aeque potentes, quia Pater potest in actum generationis, qui, per te, est terminus potentiae simpliciter, in quem actum non potest Filius, et ita non erunt eque potentes quantum ad extensionem.

SCHOLIUM

Resolvit correlativum potentiae activa esse possibile, ut opponitur necessario, atque adeo cum omne quod est in Deo sit necessarium, nihil ibi est correlativum potentia activa, cumque prius procedant persona divinae quam ula creatura habeat esse, ex 2. d. 1. q. 1. sequitur quod potentia sit aequalis intensive et extensive in tribus personis Loquitur Scotus de possibili objective, non de possibili- subjective, quia hoc, cum sit materia vel subjectum, est correlativum potentia» activa: imperfecte seu transmutantlis, quae tantum convenit creature, quia nihil facit ex nihilo. Explicat quomodo potentia generativa sit potentia, licet non respiciat possibile proprie dictum, et negat esse potentiam proprie dictam. In solutione argumentorum ponit singulares doctrinas.

Quantum ergo (c) ad istum articulum, dico aliter quod potentiae activae primum correlativum est possibile, non communiter sumptum, ut opponitur impossibili, quia hoc modo possibile est Deum esse et tamen illud possibile non est terminus alicujus potentia activa ; ergo oportet quod possibile, ut est potentide actives correlativum, sumatur determinatius. Hoc autem non videtur nisi secundum quod Avicenna accipit possibile 6. Metaph. et alibi frequenter, prout opponitur ei, quod est necessarium ex se. Et tunc cum quodlibet intrinsecum Deo, sit in se formaliter necessarium, vel per identitatem eum essentia, quae est formali- ter ex se necessaria, nihil. intrinsecum Deo eri terminus potentiae proprie dictae ; et si hoc est, cum ad omnia alia ab essentia divina eamdem rationem principii habeant tres persona, quia prius intelligitur principium illud producendi creaturas communicatum tribus quam possit habere actum producendi ista alia, sequitur quod aequalis erit polentia trium. personarum quantum ad numerum possibiium. Assumptum autem declaratur in quaestione illa de ordine productionum extrinsecarum ad intrinsecas 2. lib. q. 1. et breviter patet ex hoc. quod si sit principium necessarium respectu unius productionis, et contingens respectu alterius productionis, prius est principium producendi necessarium quam contingens. Quidquid autem est principium producendi personas, necessario se habet ad productionem illarum ; contingenter autem se habet principium producendi creaturas ad ipsas creaturas ; prius igitur communicatur tribus personis quam possit habere actum respectu possibilium extra.

Ex hoc apparet quod potentia est aequalis in personis divinis, non tantum quantum ad extensionem, sed etiam quantum ad intensionem ; sive enim potentia accipiatur pro absoluto, quod est fundamentum relationis principi, patet quod illud secundum eamdem magnitudinem est in tribus, non tantum secundum eamdem .magnitudinem secundum quid, sed simpliciter, sicut. dictum est in questione praecedente de equalitate magnitudinis; sive aecipiatur pro relatione fundata super illud absolutum. eadem relatio est trium, et si quam habet magnitudinem, eadem est magnitudo illius relationis in tribus, et ita omni modo est aequalitas potentice, et secundum extensionem et secundum intensionem.

Quod autem dictum est de primo correlativo polenltie. activae, quod ! sit. possibile, intelligendum est de possibili objective, scilicet quod est terminus potentia, non de possibili subjective, quia illud non est correlativum convertibile respectu potentiae activae. Non enim omnis potentia. activa habet aliquod sic possibile sibi correspondens, sed solum illi potentia activa, quae est transmutativa; aequatur igitur possibile objective, ut. correlativum potentiae activae, non autem possibile subjective, et tale est illud posszbile, de quo adductus est Avicenna, quod opponitur ex se zecessario formaliter. Quod autem istud differat a. zecessario ex se formaliter sive a producente, posset confirmari per Philosophum 5. JMe(aphys. ubi vult quod principium et causa convertuntur realiter ; omme autem causaium est aliud a causa, ergo et possibile, hoc est, principiatum est aliud secundum eum a principio. Confirmatur etiam per rationem potentiae aclivee positam in 5. Mefaph. quod ?psa est principium transmutandi aliud. inquantum. aliud. ; ergo multo magis est principium producendi aliud, quia non potest causatum ita esse idem cause, sicut activum potest esse idem passivo in creaturis.

Sed tunc restat dubitatio (d), quomodo potentia generandi dicatur potentia, cum non sit respectu ali- cujus possibilis secundum praedicta.

Respondeo, possibile potest sumi adhuc magis extendendo nomen, quam ut opponitur necessario ex se, dicendo illud esse possibile, quod. opponitur necessario esse a se, et hoc modo esse originatum esset possibile. Sed nec sic (e) videntur Sancti communiter loqui, nec etiam Philosophi, et hoc modo posset concedi Filium esse possibilem, quia originatum, et ita potentiam correspondentem activam huic termino esse potentiam.

Ulterius tamen conceditur Filium , esse principiatum et non possibilem, | in Patre tamen conceditur potentia activa generandi, quia potentia activa in creaturis aliquam dicit perfectionem ; possibilitas autem sibi correspondens, quae repugnat necessitali, ex se dicit imperfectionem. Transfertur igitur ad divina nomen unius, quod significat perfectionem ; nomen autem alterius correlativi quod dicit imperfectionem,non transfertur in se, sed in aliquo communiore se, ut sic ex parte producenlis dicatur esse potentia, et tamen ex parte producti non dicatur esse possibilitas, sed. tantum ratio principiati.

Ex hoc apparet irrationabilitas illius dieti, quod sub: oruipotentig de virtute sermonis, contineatur ntl | tentia generandi, non autem secundum usum Sanctorum. Quia etel. : aliquando Sancti vel Doctores dicant potentiam generandi esse potentiam, et generari esse terminum potentiae, tamen de virtute sermonis neutra est vera, simpliciter loquendo de potentia, prout respicit terminum pos- sibilem, sed ampliando rationem potentiae ad rationem principii, prout. in communi respicit principiabile.

Hoc modo loquendo ad. questionem (f) de aequalitate potentiae in divinis personis, respondeo et dico quod etiam sic sunt aequales, quia secundum Magistrum dist. 7. hujus libri, eadem est potentia, qua Pater potest generare et Filius potest generari. Sed. tunc ista aequalitas potentiae, non est ad idem, sicut si poneretur aequalitas potentiae in. co-- lore ad immutandum visum, et in sapore ad immutandum gustum ; essent quidem ista duo aequalis potentiae, non tamen haberent eamdem potentiam, nec ad idem. Ita in proposito, loquendo de potentia hoc modo extensive ad actum notionalem, aequales sunt Pater et Filius in potentia extensive et intensive, quia potentia quae est in Patre ad. actum generandi, est aeque perfecta in Filio et ad aequalia objecta, non tamen est hoc modo omnino eadem potenlia, sicut. potentia. est eadem, quae est respectu ejusdem possibilis. Et hoc modo concedendum est, quod in Filio non est omnis potentia, vel non est in eo potentia ad omne, accipiendo. sic potentiam extensive, licet in ipso sit omnipotentia, quae dicit potentiam ad omnia possibilia.

Etsi quaeras, si idem absolutum est in Patre et Filio, super quod fundatur potentia aequalis secundum extensionem et intensionem, etiam illa qua est ad intra, quare non est potentia omnis eadem in utroque ?

Respondeo, dico quod etsi idem absolutum, quod est potentia sit in Patre et Filio, non tamen sub ratione potentiae quantum. ad actum notionalem est in utroque, quia non est sub ratione prioris ad illum actum, et potentia sive principium requirit ordinem prioritatis ad - terminum.

Ad argumenta principalia (g) Ad primum, dico negando illam consequentiam primam, quantum est ex forma consequentia. Cum probatur per Augustinum contra Maximinum, respondeo, quod illud argumentum Augustini non tenet per locum inirinsecum, quasi per locum a toto in quantitate ad partem totius in quantitate, quasi posse generare sitaliquod posse, sed tenet per multas propositiones subintellectas, et habet illud argumentum reduci ad multos Syllogismos. Hoc modo concessit Maximinus Patrem Filium generare, sed non aequalem.

Contra Augustinus arguit sic : S7 genuit et non potuit generare Filium aqualem sibi ; ergo fuit impotens. Probatio hujus consequentia, ex quo dedit Filio Deitatem (etiam secundum Maximinum, quia aliter non esset generatio) sed Deitatem minorem secundum eum Deitate Patris; ergo Deitas non est infinita ex se, quia infinito non potest esse aliquid majus, nec infinitum potest minui. Et si Deitas non est infinita ; ergo habens eam non est omnipotens, nihil enim est omnipotens, (cum omnipotentia requirat potenliam infinitam) nisi habeat infinitam essentiam. Non igitur tenet consequentia hie, quasi sub ista universali conuüneatur istud singulare, sed quia istud universale, quod est omnipotens, concomitatur infinitas essentiae, et ita communicabilitas in equalitate. Et similiter sequitur, si Pater non potest intelligere, Pater non est omnipotens, sed non sequitur per locum intrinsecum, quasi intelligere Patris sit terminus omnipotentiaee. Sed per istas propositiones subintellectas, quod non potest intelligere, non habet omnem perfectionem simpliciter, et tunc non est infinitae essentiae, ac per hoc nec omnipotens.

Cum arguitur postea de omnisciente, dico quod scientia non requirit ordinem determinatum ad scibilia, nec ordinem prioris, nec ordinem posterioris, quia potest esse sive respectu prioris, ut objecti, sive posterioris. Potentia autem requirit. determinatum ordinem ad terminum, ut prioris ad posterius, et ideo scientia de necessitate extendit se ad omne ens, quia omne ens est scibile. Potentia autem non extendit se (ut ad objectum) ad omne ens, sed tantum ad ens possibile, quod, quomodocumque sumendo possibile, natum est esse posterius, et ideo non est ad illud quod non est natum esse posterius, et ideo non ad illud quod est natum esse in. persona infinita idem illi persone.

Cum postea arguitur per Richardum, dico quod argumentum valet, si ponerentur duo dii per impossibile, sicut declaratum est dis£inct. 2. non autem de duabus personis eque potentibus.

Cum probatur primo, quod una persona posset facere aliam nullipotentem, volendo omnia possibilia et ponendo ea in esse, dico quod non potest velle ista, alia persona non volente, et ita. non ponerentur in esse ab una persona, alia persona non volente et ea in esse non ponente. Sed sicut in eodem instanti nature intelliguntur tres personae habere principium sufficiens ponendi ea in esse, ita in eodem instanti intelhguntur habere actum, quo ponuntur ista in esse.

Sed si ponerentur duo dii unus propria actione posset omnia ponere in esse, et alius non posset producere ista eadem productione ; ergo vel ista eadem non posset producere, et ideo non esset omnipotens ; vel posset producere illa alia actione, et ita idem posset bis accipere esse, quod est impossibile.

Ad secundam probationem, quod unus omnipotens posset impedire alia volita ab alio, dico quod illa probatio bona est de duabus voluntatibus, quia per impossibile habens suam voluntatem posset uli ea contingenter ad quodlibet aliud objectum a se; non sic autem est de duobus habentibus eamdem voluntatem, quia propter eamdem necessitatem, est. unus usus voluntatis propter quam voluntas est una. Et ideo non potest una persona ista voluntate velle et alia non velle, sicut non polest una persona habere istam voluntatem et alia non habere illam.

Cum objicitur contra istam responsionem de forma, quae est in duobus, quod sit principium operandi. eodem modo. utrique, sicut si esset. in uno solo. Concedo quod Filius non quasi naturaliter vel coaete vult voluntate ista, quasi Pater volens predeterminavit Filium ad volendum idem, et non sit in potestate Fili idem velle, sicut erat in potestate Patris. Sed in eodem instan- ti nature Pater et Filius intelliguntur habere voluntatem, et aeque libere quemlibet actum volendi habere, ut est illius objecti, sicut si alius non haberet istam voluntatem. Est igitur. illa forma cuilibet habenti principium uniformiter operandi, sicut esset si ille solus haberet eam, sed non est alieui habenti principium operandi, et alii principium non operandi operatione, qua est eadem illi voluntatü!, sicut ista non est eadem voluntas et non voluntas. Unde necessitas istius consequentiae, si Pater vult hoc, Filius vult haec, non est contra libertatem volitionis Filii, sicut nec contra libertatem volitionis mec, est ista consequentia, s! volo, volo, ita nec ibi, si Pater vult A, Filius vult A, quia idem velle est Patris et Filii.

Ad aliud de causa prima et secunda responsum est dist. 12. quod ista propositio veritatem habet propter aliam virtutem sive vim causandi in causa priori et posteriori, illa quae est prior est principalior; et hoc fallit in principio priori secundum originem, et posteriori, in quibus est eadem vis vel virtus causandi respectu tertii, cujus vis est in proposito, et ideo in proposito non valet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1