Quaestio 1
Quaestio 1
Alensis 1. p. q. 60. m. 3. art. 1. et 3. D. Thom. hicq. 4. ari. 3. et 4. p. g. 34. art. 2. Richard. q. 3. D. Bonavent. art. 1. q. 1. et 2. Durand. q. 1. Vasquez 1. p. d. 131. ubi agit denominibus, idem, alius, unus, triplex, solus. Suarez 1. part. tract. 3. lib. 2. cap. 4. Mayron. Aic quast. 1.
Quod sic : Solus Deus, qui est Pater est Deus ; ergo solus Pater est Deus. Antecedens patet, quia solus Deus qui est Pater, est Trinitas. Consequentia probatur per simile, quia sequitur solum animal, quod est homo, currit ; ergo solus homo currit.
Item, solus Deus (a) est Pater ; ergo solus Pater est Deus. Antecedens palet per exponentes. Consequentia probatur per conversionem exelusivae.
Item, solus (b) Deus est Deus ; ergo solus Pater est Deus. Tum quia in antecedente stat — personaliter, quia est indefinita ; similiter proba- tur consequentia, quia antecedens infert utramque exponentem consequentis. Et. quod. inferat. exponentem. affirmativam, probo, quia sequitur, solus Deus est Deus, ergo omnis Deus est Deus, et ita. Pater est Deus, ergo sequitur. affirmativa exponens consequens. Sequitur etiam, solus Deus est Deus, ergo non alius a Deo est -Deus ; ergo non alius a. Patre est Deus. Probatio hujus consequenti, hic videtur fallacia consequentis, alius a Deo ; ergo alius a Patre, ergo arguendo negative eodem ordine, erit bonum argumentum. Probatio assumpti, quia si alius a Deo inferret alium a Patre, hoc esset. propter distributionem termini relationis diversitatis, sed non distribuitur. Probatio, quia tunc esset. omnis propositio falsa, ubi praedicaretur relativum diversitatis de aliquo, puta quaecumque talis, homo est diversus vel aliud. Datur enim hic intelligi correlativum primum hujus relativi, et. per consequens sequeretur, quod homo esset alius ab alio, et si terminus relationis. distribuatur, sequitur quod sit alius a quocumque alio. ; igitur alius a se.
Praeenotando ly solus dupliciter sumi per illam regulam, affirmativa exclusiva, etc. probat illam propositionem esse falsam, quia sequeretur omnem personam divinam esse Patrem. Regulam ipsam probat et explicat, quia exclusio denotat commensurationem extremorum, et sic quando est affirmativa zquivalet universali affirmativae de terminis transpositis, quod confirmat ex variis regulis Logicalibus. Rejicit instantiam aliorum, qui putant illam, solus Pater est Deus, concedendam, quia Pater non excludit correlativa.
Ad quaestionem (c) potest fieri distinctio sicut distinguitur communiter et bene, quod solus potest. teneri categorematice et syncategoremalice. Solus quippe significat idem, quod non cum alio, sicut patet per Philosophum r. elenchorum ; ista autem negatio associationis, potest intelligi. determinare aliquid in se sive in natura rei, vel determinare aliquid, ut est extremum compositionis in habitudine ad aliud extremum, puta negando associationem alterius ab. isto. in recipiendo praedicationem falis praedicati. Primo modo non admittitur in divinis hocnomen solus, quia nihil est ibi solitarium. Secundo modo conceditdur quandoeumque non associatur subjecto aliquid, de quo dicatur idem praedicatum. ita non est praedicando essentiale de personali, quia essentiale convenit alii ab isto incluso, et ideo talis propositio negatur.
Declaratio istorum, scilicet qualiler syncategorema disponit. extremum intellectus componentis et dividentis respectu alterius extremi, et quomodo differat syncategorema ab intentione secunda, et quomodo diverso determinationes syncaltegorematieee inter se differunt, longuin (ractatum requireret, sed non oportet hic immorari propter alia magis necessaria.
Probatur etiam falsitas propositionis (d) propositae per illam. communem regulam in sophismatibus. Affirmativa exclusiva infert universalem affirmativam de terminis transpositis ; igitur ista : solus Pater est Deus, infert istam : omnis Deus est Pater, vel omnis persona. divina est Pater. Regula ista probatur ex ralione exclusionis, quae videlicet nolat praecisionem in illo cui. additur, respectu alterius extremi, sive pra cisam commensurationem, scilicet quod alterum extremum non excedat illud. Et hoc. notat ista. universalis affirmativa de terminis transposilis, et maxime in. terminis communibus, ubi potest utrumque extremum accipi universaliter.
Probatur etiam Logice per unam propositionem, quae exprimit. totum intellectum. exclusives. Ista. enim : ' Tantum homo est. risibilis, licet ponatur comniuniter habere duas ex-: ponentes, sufficienter tamen exprimitur per istam : /Vullus non. homo* est risibilis. Ex qua sequitur : zullum risibile est non homo, per conversionem. Et ultra : gitur nullum risibile non est homo, per illud secundi Perihermenias :. Aa negativa de praedicato (e) infinito, sequatur affirmativa de praedicato finito, et negativa de praedicato negato, quod probatur per primum principium :- De quolibet affirmatio vel negatio, etc. et hoc in praedicatis simplicibus, quia negando istam consequentiam, negantur utraque opposita ab. eodem, et ultra, ergo omne risibile est homo, per acquipollentiam ; ergo a primo ad ultimum, etc.
(f) Hic aliqui instant. quasi uno correlative incluso, aliud non excluditur, quia unum est communiter de intellectu. alterius, quia posita se ponunt, etc. et sunt simul natura.
Sed hoc est contra intentionem Philosophi r. PAysic. arguentis ibi : si tantum principium est, principiatum non est ; ergo correlativum non est de intellectu correlativi sicut ali- quid ejus, puta pars essentialis vel integralis, sed sicut aliquid ad quod terminatur intellectus ejus, et tale est sufficienter diversum. ab incluso tanta diversitate, quanta diversitas requiritur ad hoc quod ipsum excludatur.
In solutione argumentorum habet Doctor Logicalia exquisitissima ad mysterium Trinitatis tuendum maxime necessaria. Ad primum explicat, quare sicut in creatis sequitur, solum animal quod est homo currit, ergo solus homo currit, non similiter in divinis solus Deus, qui est Pater est Deus, ergo solus Pater est Deus. Et ratio est, quia ly animal, cum sua determinatione in sensu compositionis et divisionis, supponit pro numerato et diviso, et non pro se, ut abstrahit a rationali ; at in hae : solus Deus qui cst Pater est. Deus, in sensu composito stat pro Patre, etideohzoc est falsa: Solus Pater est Deus. Ad secundum ostendit non sequi, solus Deus est Pater, ergo solus Pater est Deus, quia haec, non est conversa illius, sed conversa exclusive est universalis affirmativa de terminis transpositis, ut solus homo est risibilis; ergo omne risibile est homo. Ad tertium ostendit differens, non habere differens in communi pro correlativo, sed referri realiter ad hoc differens quod non est ipsum, et idem est de omni alia relatione communi. Item ostendit Logice quare non sequitur, alius a Deo, ergo alius a. Patre, quia ly Deus supponit confuse tantum, et sic non licet sub eo descendere, de quo late Tartaret. tract. 13. de Exponibilibus, pag. 170. et seq. et Bonav. hic artic. 1. q. r. et vide Alensem1. p. q. 44, ubi agit de nomine diversitatis, separationis et unionis.
Ad primum argumentum (g), antecedens distinguitur secundum compositionem et divisionem, sicut ista : omnis homo, qui est albus, currit ; sensus compositionis falsus est, quia ibi Deus determinatur ad. standum pro Patre per istam. implicationem, qui est. Pater, sicut. determinatur homo ad standum pro homine albo in sensu compositionis. ibi : homo qui est albus, et tunc. consequentia tenet. Sensus tamen divisionis verus est, quia tunc enuntiantur duo praedicata de eodem subjecto de quo ambo sunt vera, scilicet de eo esse Patrem et esse Deum, quasi enuntiarentur ista duo in duabus propositionibus categoricis coputatis sibi invicem, quarum neutra specificare alteram,et tunc consequentia non valet a superiori ad suum inferius eum exclusione.
Et si objicitur (h) quod. similis consequentia tenet in creaturis in sensu divisionis. Respondeo, si eommune idem innumeratum possit' competere pluribus inferioribus, : non teneret ita consequentia im, sensu divisionis ; tenet enim ibi prae- € cise, quia illud animal. quod est ra-- tionale, dividendo non est aliud ab * animali quod est rationale in componendo.
In proposito autem ratio. illa non tenet, quia iste idem Deus qui est Pater in sensu compositionis, non est Filius qui. distinguitur a Patre, et ita. Deus qui est Pater in. sensu divisionis, potest dici vere de aliquo de quo non dicitur in sensu compositionis. Non sic autem. de animali quod est homo, quia illud in sensu divisionis de nullo vere praedicatur, de quo vere non praedicatur idem in sensu compositionis, vel e converso, et ideo praedicatur ibi indifferenter. Non sic hic, cum non sit idem antecedens secundum compositionem et divisionem.
Aliqui etiam distinguunt (1) principalem propositionem, quasi ista : Solus Pater est Deus, possit. habere sensum compositionis falsum,et sensum divisionis verum, adducentes illud Prisciani secundo constructio num : Inter exigens et exactum cadit aliquid medium.
Sed istud non est Logice dictum nec Grammatice. Logice non, quia tunc non posset aliquid contrahi vel determinari per aliquam contractionem vel determinationem. Quantumcumque enim immediate adderetur alicui. determinatio categorematica vel syncategorematiea, ut homo albus currit, vel omnis homo albus currit, adhuc restaret distinguere, sicut hie, in sensu composilionis et divisionis, et in utroque sensu restaret ulterius distinguere, etsic in infinitum, nec posset aliquis sensus determinate exprimi. Nec docuit Philosophus in talibus multiplieitatem secundum compositionem et divisionem, sed tantum in illis ubi eadem materialia composita et divisa diversum sensum faciunt. Ista autem materialia : omnis liomo currit vel omnis homo albus currit, composita et divisa, nullum alium sensum faciunt. Secus est hic : Zs/e videt nunc me currere, componendo nunc adverbium cum verbo praecedente vel sequente.
Nec etiam est dictum Grammatice, quia exigens et exactum dicuntur construetibilia, quorum alterum dicitur a Prisciano regere, alterum ex vi aliqua. Non est autem. syncategorematicum construclibile respeclu categorematici, quasi unum reeat aliud ex aliqua vi, et. ideo licet hic cadat medium vel implicatio media, cappa Socratis, id est, cappa, qua est Socratis, non tamen hic : homo albus, omnis homo albus.
() Ad secundum dico quod illa non estsua conversa, nec illa consequentia tenet, sed est fallacia consequenlis, quia, sicut. probatum est in solutione quaestionis, exclusiva est convertibilis cum universali affirmativa de terminis transpositis ; ergo inferre exclusivam ex exclusiva de terminis transpositis dequivaleret illationi universalis affirmativee ex universali affirmativa de terminis transpositis. In tali autem illatione universalis ex universali, est fallacia consequentis : omnis homo est animal; ergo omne animal est homo, a superiori ad suum inferius affirmando.
ita est in proposito et probatur, quia semper ex vi sermonis proceditur ab inferiori ad. superius cum distributione. Predicatum — enim universalis affirmative non notatur esse converlibile, sed stat quod sit superius ad subjectum ; ergo ex distributione subjecti universalis non sequitur distributio praedicati respectu ejusdem, nec potest sequi distributio praedicati respectu inferioris ad aliquid, si non sequitur distribulio praedicati respectu superioris ad. illud. Arguendo ergo sic : Omne B. est A ; ergo omne M est B, est falla-. cia consequentis, quia ex distribu-. tione ejus quod notatur esse inferius. non sequitur distributio superioris, et hoc respectu praedicati, quod no- tatur esse inferius ad. praedicatum superius, sed est fallacia consequenlis, sicut argueretur : omnis homo est animal, ergo omne animal est Socrates.
Sed eum probatur (k) illa consequentia per conversionem propositionis exclusivas, respondeo, non omnis illatio in terminis transpositjs, notat tantam unionem extremorum, quanta haberi potest virtute prima ; unde universalis negativa non convertitur in particularem negativam in terminis transposilis, licet inferat eara.
Ad propositum dico quod illa de lerminis transposilis, qua tantum capit de intellectu exclusivee. affirmativae, quantum aliqua. potest capere de terminis transposilis, est universalis affirmativa, sicut. proba' [um est in secunda ratione ad solu, onem principalem ; ergo talis exclusiva affirmativa convertitur in universalem affirmativam, et pari ratione e converso, universalis affirmativa in exclusivam affirmativam.
Et si objicias (l), ergo Aristoteles male docuit et insufficienter conversiones, non docendo universalem affirmativam convertendam in exclusivam affirmativam.
hespondeo quod conversiones docuit, propter perficiendam imperfectionem imperfectorum Syllogismorum, non autem exclusiva alium locum teneret in. perficiendo Syllogismum imperfectum quam alia indefinita non exclusiva, quia non aliam. conclusionem inferret. quam prius inferebatur in. Syllogismo imperfecto, et ideo bene et sufficienter docuit conversiones quantum necessarium sibi fuit ad. propositum.
Ad tertium dico, (m) quod ex negütiva exponente antecedens, non sequitur negativa exponens consequens. Cum probatur, quia non sequitur, alius «a Deo, ergo alius a Patre, nego, quia illa consequentia est bona.
Et cum ulterius probatur. (n) quod lerminus hujus alietatis non. distribuitur, quia tunc esset, impossibililas enuntiandi tale relativum de aliquo. Respondeo, quod in omnibus relativis acquiparantics, commune secundum se acceptum, ut commune est, non refertur, quia ex quo; uf commune est, abstrahitur ab. omnibus relativis sive terminis relationum, quia relatio realis non est nisi distincti ad distinctum ; sed si ut sic referretur, oporteret ibi dare terminum sibi relatum distinctum, et ideo non referretur ad aliquid. ejusdem rationis cum relato, sed. referretur ad aliquid alterius rationis, refertur igitur tale relativum tantum pro suo inferiori, sicut. simile non refertur pro simili in. communi. ad simile, sed pro aliquo inferiori, quod potest distingui a simili ad quod. refertur. lta. etiam. est de differenti, non enim refertur ad differens in communi quasi ad primum correlativum, quasi essent duo extrema prima relationis, et utrumque communissimum ad omne differens, sed differens est differens ab hoc different.
Respondeo, non est tale correlativum ejus ut commune, nisi ipsum ut sumptum pro aliquo inferiori pro quo distingui potest a. correlativo. Exemplum hujus est in. rebus, quia si tota natura ignis esset in uno individuo, illud individuum non posset generare, quia si sic, tunc generaret alium ignem in quo esset tota natura ignis, etessent quasi duce species ignis, quod est impossibile, et tamen nunc in uno individuo na[ura ignis est ratio generandi, quia habet unitatem — sufficientem — pro principio activo et distinctionem sufficientem. Ita haec. similitudo bene est ratio alicui. referendi. vel terminandi relationem, sed nec refertur nec terminat, nisi accipiatur pro distineto in quo sit, ita quod nec unitas nec distinctio est per accidens, sed utrumque per se respectu talis relationis, sicut dictum est in quaetione decireumincessione. Non enim sequitur : non alius a. Deo, ergo non alius a Patre, sed in affirmativa est bona consequentia ratione distributionis termini hujus relationis, propter negationem inclusam in ratione alietatis.
Ad aliam probationem (0) cum dicitur: solus Deus, ergo solus Pater vel solus Filius. Respondetur, quod subjectum exclusivas potest comparari vel ad exclusionem vel ad predicatum. Primo modo habet supposilionem simplicem, quia exclusio fit ab eo, ratione significati. Secundo modo habet suppositionem personalem, quia praedicatum attribuitur sibi pro supposito. Contra istud, unum (p) extremum in uno actu componendi et dividendi habet rationem unam, secundum quam accipitur respectu alterius extremi, quia diverse rationes. accipiendi idem extremum respectu ejusdem termini non videntur stare cum unitate actus componendi.
Et si dicatur, quod respectu exclusionis supponeret sub una ratione, et ut accipitur sub exclusione respectu praedicati supponit sub alia ralione.
Contra, subjectum non supponit respectu suae. dispositionis, sed respectu praedicati, et ita praecise habet illam. suppositionem, quam intelligitur habere respectu praedicati, ut accipitur sub sua. dispositione.
Ideo dico, aliter, (qQ) quod subjectum affirmativee exelusivee supponit confuse tantum, sicut et praedi-: catum universalis affirmative, quod ' probatur ex convertibilitate earum, , et sub termino sic stante confuse tantum non licet descendere.
Posset tamen dici in proposito aliter quam in creaturis, videlicet quod Deus sub exclusione stat pro hoc Deo, qui communis est tribus personis, quae responsio facta est dist. 4. pro quo stat ibi subjectum : Deus est Pater et. Filius ae Spiritus sanctus, et posset etiam valere, disf. 12. quidquid est illud subjectum, cui primo convenit agere respectu creaturarum, quia hic. Deus, ut est hac Deitate Deus, non intelligendo aliquam personalem proprietatem, licet omne praedicatum, quod verum est de hoc praedicato primo, verum sit de Patre per se, sed non de solo Patre, sed de Filio et Spiritu Sancto.
On this page