Table of Contents
Quodlibeta
Quodlibet 1
Quaestio 1 : Utrum in deo sit ponere bonitatem personalem
Quaestio 2 : Utrum Deus ab aeterno potuit sibi hominem assumere
Quodlibet 2
Quodlibet 3
Quodlibet 4
Quodlibet 5
Quodlibet 6
Quaestio 1 : Utrum sint tres in divinis personae, nec plures nec pauciores
Quaestio 4 : Utrum Christus secundum quod homo illuminet angelos
Quaestio 6 : Utrum suppositum divinum posset assumere humanam naturam absque eo quod fruatur
Quaestio 7 : Utrum plures personae divinae possent assumere unam et eamdem naturam numero
Quaestio 8 : Utrum anima a corpore separata recordetur eorum quae noverat coniuncta
Quaestio 9 : Utrum in somnis habeatur aliqua notitia intellectualis
Quaestio 10 : Utrum bona fortuna sit homini naturalis
Quaestio 11 : Utrum iustitia originalis includat in se aliquod donum infusum
Quaestio 12 : Utrum cum virtutibus acquisitis necessarium sit ponere alias infusas eis respondentes
Quaestio 13 : Utrum status virginalis sit super coniugalem an econverso
Quaestio 15 : Utrum si sacerdos super tale monstrum dicat, ego te baptizo, etc ambo sint baptizati
Quaestio 17 : Utrum omnia quae continentur in regula beati Augustini sint praecepta
Quaestio 19 : Utrum religionis ingressum quis posset differre propter paupertatem parentum
Quaestio 20 : Utrum homicida ante baptismum, post susceptum baptismum possit ad ordines promoveri
Quaestio 21 : Utrum parvulus decedens non baptizatus habeat poenam sensus an damni tantum
Quaestio 22 : Utrum commutatio campsoria sit licita
Quaestio 26 : Utrum recipiens aliquid pro mutuo non ex pacto, teneatur illud restituere
Quaestio 29 : Utrum sacerdos habeat corripere subditos suos facto
Quaestio 30 : Utrum actus ecclesiasticos exercens in peccato mortali occulto, peccet mortaliter
Quaestio 31 : Utrum licitum sit communicare peccatoribus
Quaestio 32 : Utrum primi motus sint peccata
Quaestio 33 : Utrum elementa sint distincta per corpora caelestia
Quodlibet 7
Quodlibet 8
Quodlibet 9
Quodlibet 10
Quodlibet 11
Quodlibet 12
Quodlibet 13
Quodlibet 14
Quodlibet 15
Quaestio 26
Quaestio 26
CIrca Tertium arguitur quod ille confessus est absolutus a debito: quia in hoc agit secundum consilium ecclesiae, & agens secundum consilium ecclesiae non manet in aliqua obligatione peccati: quare nec debiti restituendi: quia secundum Augustinum: Non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum: ergo &c.
EX eodem arguitur ad oppositum: hic non est restitutum ablatum: ergo non est remissum peccatum: quare adhuc ad restitutionem est obligatus.
DIcendum quod qui abstulit alienum sic est obligatus ad restituendum, vt secundum actum siue effectum consequatur restitutio. et vt hoc fiat, obligatus est procurare: aut semper manet obligatus. Et sic dico quod iste confessus non est absolutus a debito: sed obligatus vt prius: et ad hoc pro posse suo procurare tenetur restitutionem.
RAtiones autem ad vtramque partem non habent efficaciam: quia bene potest contingere quod quis absolutus est a peccato quod commisit auferendo rem alienam: manet tamen obligatus ad eius restitutionem: quia in firmo proposito quod habet quis ad restituendum vt primum facultas se obtulerit, absoluitur quis a peccato: non tamen a debito quousque sequatur restitutionis effectus. Quia si aliquando stet per ipsum ne soluatur, cadit a dicto proposito & nouum peccatum incurrit. Si autem manet in proposito: & facit quod in se est: semper manet obligatus ad restituendum: & numquam est in dicto peccato: ita quod si factus sit omnino impotens ad soluendum: semper tamen manet obliga tus: & debet esse in firmo proposito restituendi si facultas se offerret. Aliter enim recidiuaret in pristinum peccatum. Quod ergo arguitur primum: quod iste agit. secundum consilium ecclesiae: dicendum quod verum est. Sic enim consulendum est: & bene. Et quid assumitur: ergo non manet obligatus obligatione peccati: dicendum quod verum est secundum iam dicta. Et quod assumitur: quare nec debiti: dicendum quod falsum est. Quid arguitur ad illius probationem per Augustinum. Non dimittitur peccatum &c. Verum est nisi restituatur facto vel firmo proposito secundum dictum modum: & alterum sufficit ad absolutionem a peccato: sed solum factum sufficit ad absolutionem a debito, vt dictum est.
AD argumentum in oppositum ex eodem: dicendum quod non valet: quia hic ablatum restitutum proposito sufficit ad dimissionem peccati: & manet obligatio debiti: non quia ab illa secundum actum non soluta dependet obligatio peccati: sed obligationis debiti solutio dependet ab ipso actum solutionis. Propter quod qui committit alteri restitutionem faciendam: bene debet esse cautus quod ipse fideliter agat sibi commissum: quia quantocumque bono animo committat: non tamen absoluitur nisi commissum fiat sicut qui in testamento committit vt de bonis suis sibi quaerantur indulgentiae, nunquam illas obtinet ni si quod de bonis suis faciendum ordinauit fiat: nisi pro quanto ab initio meretur bona deuotio: quae statim aliquid meretur: non tamen totum quod obtineret si quod ordinauit fieret. Et pro tanto vult Augustinus quod post mortem nihil recipit mortuus nisi quid merebatur viuus. Tali enim bona deuorione merebatur: vt si quae ordinauit fiant: indulgentias recipiat: quas tamen non recipit nisi fiant. Si autem nihil bona deuotione ordinando vel alio modo merebatur: vt si quid fieret ei valeret: nihil omnino ei valet etsi fiat.
On this page