Equuntur pertinentia consequenter ad coniunctum ex corpore & anima in hominibus. vbi
quaerebantur tria pertinentia ad bonum spirituale: & duo pertinentia ad bonum corporale.
Primum illorum trium erat pertinens ad finem hominis: & est. Vtrum aliquis adultus posset
esse nec in statu salutis, nec in statu damnationis. Alia vero duo pertinebant ad illa
quae sunt ad finem. Quorum primum erat de voto castitatis: vtrum aliquid opus bonum
sine voto possit esse melius quam castitas sub voto. Secundum erat de ingressu
religionis. vtrum ingressus religionem ex voto & expertus quod possit onera illius portare, teneatur
profiteri. Duorum vero pertinentium ad bonum corporale, Primum specialiter pertinebat ad
sacerdotes curatos. vtrum sacerdos curatus posset aliquid accipere a Iudaeis pro iure parochiae in qua
manent. Secundum pertinebat ad omnes existentes in statu perfectionis: vtrum maioris perfectionis
sit viuere de labore manuum: an de euangelio: an de mendicitate.
CIRca primum arguitur quod ali
quis adultus non possit esse qui nec sit in statu salutis nec in statu damnationis: quia aut est in
charitate & est in statu salutis: aut non est in charitate & sic est in statu damnationis. nec est medium
inter illam affirmationem & negationem: quia sunt contradictionis extrema: cuius secundum philo sophum non est medium. ergo &c. Contra. Iudaeus adultus statim baptizatus nec in statu danmnationis est
quia est in charitate, nec in statu salutis: quia nondum agonizauit, aut operatus est. & secundum philosophum. ii. Ethi.
non optimi sed agonizantes coronabuntur. sed nullus est in statu salutis quin coronabitur si in illo disce
dat. ergo &c.
DIco breuiter quod quicumque non est regeneratus aqua baptismi vel aliquo virtutem eius habente
non est in statu salutis: sed danmnationis propter peccatum originale saltem, siue fuerit adultus siue non: licet aliam
damnationem expectet qui originali supeaddit actuale: & ille qui non. Postquam autem quis fuerit renatus non potest esse quin
sit vel determinate in statu salutis: vel determinate in statu danmnationis: prout processit primum argumentum:
licet ab illo statu possit quis resilire ad contrarium statum: vt non sit necesse vt finem status sui adipiscatur nisi
perseueret in illo vsque in finem. Ad argumentum: quod dictus iudaeus non sit in statu salutis: quia
nondum agonizauit: Dico quod licet nondum agonizauerit in se: & per se: agonizauit tamen in christo:
& per ipsum vt in capite suo: & per illud cuius iam factus est membrum: qui non sibi per agoniam suam
sed membris suis agonizauit. & hoc sufficit cum non superest tempus agonizandi in propria
persona: sed cum superest, tunc oportet in propria persona non solum agonizare: sed & legitime agonizare. ii. Timo.
ii. Qui certat in agone non coronabitur nisi summe certauerit. Sed illam agoniam & coronam quae pro ipsa
expectatur non vidit philosophus: nec de ipsis locutus est: sed solummodo de agonia qua meretur corona
gloriae vitae praesentis: quae non redditur nisi in propria persona agonizantibus.