Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 10

De beatitudine
1

DE BEATITVDINE DISTINCTIO DECIMA. Vnc autem sequitur ut de foelicitate statuatur. In quo quidem intelligendum est primum quodcunque ab hominum genere expetatur, id omnino finis causa expeti, quae est amussis & libripendix operis humani. Siquidem perspicuum esse potest, que quodcunque ab homine expetitur, id necesse sit boni ratione expeti, quod quidem nisi perinde ut absolutum bonum expetatur, quod est appetendorum extimum, intelligi poterit id omnino expeti, ut pergens in bonum absolutum quando quidem omnis exorsus in sui finem statuatur, ut praeclare ex his sciri potest, quae uel ab artificiorum genere, uel a natura dimanant ex quo perfacile iudicium est, omne absolutionis exordium, ad absolutionem cu mulatam statui, quae finis extremi causa fiat. Sed quoniam confitendum est foelicitatem extremum esse bonorum, quod ab hominibus expetatur, perquirendum quidem est, quonam potissimum in genere uersetur siquidem illi ipi philosophi cum consentirent in corporis, externorum, & animae bonis foelicitatem oportere poniin eo maxime discrepabant, quid esset ex tribus generibus optabilius, quidue magis excellentis beataeque uitae specimen conficeret. Nam in tanta uarietate multi minuti philolophi, qui ad lectorum fulcra discumbunt, foelicitatem dicunt bonis corporis constare, qusi ab incolumitate corpis mebrorumque integritate, seiungi non possit. In quo non uident homines foelicitate inter omnia animantium genera excellere, & bonis corpis a mstis supari, ut perspicuum est nos pnicitate a ceruis, uiribus a tauris, agilitate a felibus & pardis superari. nec sentiunt corporis foelicitatem diuturnam esse non posse & quod diuturnum non sit, id nec beatum quidem esse posse. Ab his non longo interuallo absunt Epicurus, & Aristippus Socraticae disciplinae lotura aspersus, qui summum bonum in uoluptatum affluentia constituunt, dum non agnoscunt corpus lagenam S quadrantal esse animae, cui tanquam materia formae, & imperfectum absoluto subijcitur nec intelligunt uoluptatem sensibus, non ratione contineri, quando a uoluptate impediatur ratio, ut praedare in libidinosorum lurconumque natura patet & quod rationi officit, id nec absolutum esse posse. Itaque hi artubus foelicitatis elisis, in tanto robore doctrinae, culicis morsum ferre non possunt & tanquam absynthij laticem potarint, nihil nisi suaue in uita perquirunt. Nec vero sapientiores fuerunt, quibus summum bonum uidebatur honos, quasi parenti deo nihil tribuatur maius, nec alia merces magis ab hominibus flagitetur. In quo nullo modo superba stoliditas intelligere potuit, honorem mercedem non esse uirtutis, sed mercedis loco suscipi ab hominibus cum uera uirtutis merces sit solida, non lubrica, & quasi precaria foelicitas. Nam si homines honoris cupiditate, labores & pericula adirent, fateri cogerentur, ambitio nis non uirtutis causa ad id fuisse compulsos, foelicitas enim non est bonum alteri subie ctum, sed id cui subiecta sunt omnia. Cum autem honos sit testimonium uirtutis perfacile intelligi potest, eum in actu uirtutum, non in extremo bonorum esse ponendum. Nec multo quoque secus qui gloriam appetendorum finem esse dixerunt, tanquam foelicitatem ut chlamydem ad poplites fusam, non talarem adamarent, confirmare cona bantur optabilius esse bonorum, quasi gloria splendida sit commemoratio nominis hominum, quae propter laborum periculorumque perpessionem praestantibus tribuatur. sed cum foelicitas sit uerum bonum generis humani, non cognouerunt gloriam falsam esse posse, cum quiuis falso esse possit in gloria uulgi consensum excitatus. Eorum aute opinio quae magnitudinis falsae typum sibi conficiens, in potentia uitam beatam sitam esse censet, facile exploditur, cum praedare notum sit, foelicitatem nihil prauadmixtum pati & potentiam aeque in malis ac in bonis esse posse. Sed praeter caete ros praestans quoddam philolophorum genus, foelicitatem ut thesaurum Draco com plectitur, existimans ultimum bonorum ab his perfectum, qui essent in scientiarum inspectione uersati, que esset inspectio quidam cottidianus cibus, quo beatissime expleretur anima humana. Nam cum foelicitas sit opus uirtutum perfectarum, quae maxime ad scientiarum inspectionem pertinent, concludere nitebantur, summum bonorum in scientiarum inspectione consistere. Quae argumenti angustia celeriter perrumpitur. cum fateri necesse sit, inspectionem principiorum ueritate transire non posse, quibus omnis scientia continetur, cum autem inspectionis principia (ut ait Aristoteles) sensi bus percipiantur, sequitur inspectionem sensuum cognitione non egredi, quod vero sen suum cognitione non exit, nec foelicitatem quidem hominis absoluere potest. Quam ob rem necesse est, ut illi ipsi philosophi, summum bonum in nullo horum generum poni posse fateantur inuiti cum perspicuum sit, quodcunque commenti sunt, mortalis conditionis finibus circumscribi & deleto corpore, deleri etiam uitae beatae sensum. Nos autem amissa ui ponderis, ueritatisque depulsa fame, summi boni integritatem persequimur. Itaque intelligendum est primum foelicitatem hominum, nullo mo do in aliquo genitorum genere consistere proptereaque foelicitas expletum, & summum est bonorum, qua appetitio sedatur, nec enim appetendorum extimum diceretur. si in ea aliqua appetendi ansa resideret. At cum uoluntas, quae est animae appetitio bonum uniuersum expetat, fateri necesse est eam a nullo nisi a bonorum uniuerso sedari. Quod quidem cum haud quaquam in aliquo genitorum genere, sed in parente rerum deo consistat, a quo cumulate hominum uoluntas expletur, satis erit intelligi in eo solo hominum foelicitatem esse sitam. Sed perquirendum est hoc loco, an foelicitas in aliquo uoluntatis actu suapte natura uersetur. Scotus enim egregie acutus scriptor, foelicitatem magis uoluntatis actu, quam intelligentia contineri putat eiusque disciplinae incredibilis multitudo appendix foelicitatem arbitratur in praestantissimo actus genere uersari. Sed cum praestantiorem uoluntatis quam intelligentiae actum opinetur, satis argumenti esse censet, foelicitatem uoluntatis actu contineri. idque hoc modo confirmat. Siquidem illa inquit actus genera praestantiora uidentur, quorum causa seruitutis iuga depellimus, quam ea quorum causa libertatem non nanciscimur. At cum homines uoluntatis non intelligentiae actu liberi dicantur, quando quidem intelligentia obiectu cogatur, facile sequitur foelicitatem in praestantiori actus genere uersari. Contra quos Durandus perbelle omnibus ingressibus qua adiri posset, rationum praesidia collocaret, nequa effugiae paterent, si enodatius intelligentiae uoluntatisque libertatem secreuisset. Nobis autem cum in foelicitate duo postulanda esse placeat, unum quod foelicitatis natura sit, alterum quod ei per se accidat, confitendum uidetur, foelicitatem ut foelicitatis naturam in uoluntatis actu nullo modo esse sitam. Atque etiam causa uidetur esse quaerendi, an intelligentia genita suapte natura dei possit naturam intueri. Diuus quidem Thomas naturarum genera seiungens, compraehensio inquit noscem tis naturae suae modo constituitur, si igitur naturae modo alicuius rei notae, noscentis naturae modo egreditur, necesse est ut illius rei notio percipientis naturam esfugiat. In quo acriter est ei cum Scoto conserenda manus, qui syllooismum. ad amussim disserendi reuocans, male ab eo connexum condusum putat. Sed ego ad hanc quaestionem pertinere arbitror, ut altius hoc totum repetatur genus. Nam cum plaerique philolophorum foelicitatem esse uellent in pernoscenda coelitum natura semota, ab eorum sententia causa nonnullis decedendi fuit, que nullo modo censerent sub intelligentiam possibilem(audeamus iterum hoc uerbo uti) coelitum cadere posse naturam quasi ita longe ab intelligentiae notione, eorum natura abesset, ut nihil uideretur esse posse disiunctius. Post uero ex eo genere multi cum affirmarent ab hominum intelligentia nosci, quodcunque compraehendi posse diceretur, facile intellectu esse censebant, coelitum naturam ab hominum intelligen tia percipi posse. Atque ex his etiam bonus auctor Auicenna quasi Herculis nodum dissolueret, coelitum naturam a nobis non quidem ex quadam eruta, sed ex impressa ab his similitudine intelligi posse uoluit. Qua tamen commentitia sen tentia haud quaquam fit nobis dei abdita natura nota, cum perspicuum sit, nulla impressa similitudine ab hominum intelligentia, ita percipi posse deum, ut sine intet medijs, eius natura cernatur. Quare a ueri iudicio propius abest tota illa Aristotelea manus, ex quo genere maxime ab Auerroi, & Aphrodisieo Alexandro propria qundam sunt indagata solertius. nam cum in omni notione formam necessariam esse opi nentur, qua quale quidque sit intelligatur, aut ea forma cernatur, qua intelligentia ad coelitum percipiendam naturam absoluatur, nullo modo quid esse putant, quod intelligentia, a rebus concretis eliciat. Nec item similitudinem a coelitibus in inte ligentia insculptam esse dicunt, ut Auicennae est uisum. sed ipsam coelitum natu ram esse uolunt, quae intelligentiae ut forma annectatur. Quorum quidem sententia quanquam proxime ad ueritatis similitudinem accedat, multum tamen est eitheologica lima detrahendum. Itaque intelligi maxime debet, ab intelligentia genita minime ob naturae diuinae infirmitatem percipi posse deum, quasi non sit per se natura cognobilis sed id ex intelligentiae genitae imbecillitate oriri, quae suapte natura ad genitarum rerum notionem praefinitur quanquam ne hoc quidem perindhiominum generi, ac coelitum naturae contigit siquidem coelitum naturae seiunctae nihil suapte generis ratione deest, sed naturae diuinae collatione defit, quae extra eorum genus constituitur. At hominum intelligentiae suapte generis ratione infirmitas inest, proptereaque tenebricosa quadam caligine obducitur, idque etiam cognobilis naturae longinquitate accidere dicimus. Nam quanquam affirmetur omnium intelligentiarum generi praesentem esse deum, haud tamen omnium generi, ut forma cognobilis adesse probatur Siquidem id tum accidere dicimus, cum ita est intelligentiae informata aptitudo, ut naturae diuinae sit tanquam cognobili formae iu gabilis. Quamobrem multo pressius dicemus intelligentiam hominum, luminquodam gloriae in diuina natura cernenda egere. nam quodcunque ad id extollitur, quod naturae suae finibus exit, necesse est ut illius habitu informetur, quod terminos naturae suae transit, at cum intelligentia haud quaquam suapte natura sit deintuendi capax, praecare sciri potest necesse esse ut semper dei nutu augeatur intelligendi uis, qui auctus, lumen quoddam supra naturae complexum esse dicatur. sdeoque aliqua nostrorum dissensione certatur, an intelligentia genita in deo cernendo pernoscat, quaecunque agat, acturus ue sit. Diuus quidem Thomas nusquam se tutius futurum putat, quam si eo loci rationes deducat, quibus id palam negetur Sed accessit assiduus luctator Godofredus, qui ut id efferat quod habet ab Hen rico Gandensi satiuum, cuncta a dei spectatore cerni uult, quae in deo suapte natura eluceant, non autem quae mente diuina continentur. Contra quem Bernar dus Gannacus diui Thomae causam tueri conatur, maximeque eum illis angustijurget, quibus ab eo Augustinus ad argumenti societatem accitur, sed haec alias sunt a nobis disserenda latius. Hoc autem loco multo uerius dicemus extremum absolutumque bonorum diuinae naturae spectatu contineri. cum perspicuum sit, ho minem nunquam esse posse cumulate absolutum, quoad ei appetendi, aut indagan di quippiam resideat. Etenim homini (ut ait Aristoteles) naturalis appetitio re sidet indagandae causae, cum in conspectu quosdam rerum effectus fieri uidet, necausam esse ignorat quae quidem appetitio conquirendi causam parit, ut si quispiam cometem norit, necesse esse uidet, ut is ex quapiam omnino causa dimanet quam cum admiretur, nec intelligat, ob eam admirationem inquirendi cupiditate flagrat nec unquam sane appetitio sedatur, nisi sit ab eo causae indagata na¬ tura Eodemque modo si hominum intelligentia nondum primam naturae causam attigisse dicatur, intelligi maxime potest, naturalem ei appetitionem residere indagandae causae, nec dum eam esse complexu bonorum absolutam, ex quo quidem constare inter sanos debet, necesse esse, ut in absoluto complexu bonorum, ab intelligentia primae causae natura attingatur. Quo sane loco tam multa de omni foelicium statu, deque muneribus coronisque eorum a nostris sunt disputata diuini tus, ut longius mens humana sine patefactione diuina progredi non possit.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 10