Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 9

De iudicio
1

DE IVDICIO DISTINCTIO NONA. Ed restare uidetur ut totum sententiae dicundae locum persequamur, quam quidem iure generatim in omnes deum laturum dicimus, ut & praemijs afficiantur probi, & flagitiosa sceleratorum reorum immanitas uindicetur. Itaque praeteriri hoc loco non debet, an iudicium sit tanquam in foro, uocis disceptatione futurum. Durandus enim quanquam causae cognitionem tacitam futuram opinetur, sententiam tamen uoce latum iri uult quando quidem Chri stum in tribunali non modo diuinitus, sed etiam humanitus diudicaturum dicat. Quibusdam autem placet mente & uoce rerum testificationem fore proptereaque ita conscientiae theatrum perspicuum fore dicunt, ut necesse sit cuique futurum tanquam in speculo testari id, cuius sine recuperatione aut prouocatione arguatur. Atque etiam coelites hoc iudicij tempore affuturos censent, qui tanquam custodes & testes in iu dicium uocentur. idque a Platone confirmari uolunt, qui auctore. L. Apuleio dicat, uocationem coelitibus in resurrectione dari. eosque non modo delectis & descriptis patiocinandi, sed etiam accusandi reos, negocijque exhibendi ius habituros. At vero homo in omni theologia tardigradus diuus Thomas, quanquam affirmet nihil sibi satis pro certo in eiusmodi disceptatione liquere, probabilius tamen uideri dicit, iudicium in accusatione reorum, uel in patrocinio proborum, aut in sententia dicunda tacitum futurum proptereaque si nominatim generatimque omne genus humanum censendum esse diceretur, negari nullo modo posse affirmat, quin in censura esset temporis incredibile conterendum spacium. Sed maxime in controuersiam cadit, quanam sit specie censor hominum Christus in mundi forum descensurus. Nos enim cum uideamus ob eam causam iudicium esse constitutum, ut quibusdam ad coelum iter secludatur, quibusdam coeli penetralia pateant, consentaneum esse dicimus, ut qui hominibus aditum in coeli templa patefecerit, is etiamad ius dicundum quod sit rerum humanarum limes, humana specie accedat. Atque ex hoc etiam sciri poterit, an in ipsis rostris Christi diuinitas sit a perditorum gene re cernenda. Aquinatum enim auxiliaria cohors fatendum esse uult, dei naturam, naturam esse ueritatis. At cum maximam uoluptatem esse sentiat ueri noscendiquando quidem natura hominum mentibus insitum sit, ut uehementer intelligendicupiditate flagrent, facile in promptu esse dicunt, diuinitatem sine animae laetitia cerni non posse sed cum perspicuum sit in perditorum genere laetitiam esse nequire. cum in misero tetroque angore uersentur, effici uolunt ut nullo modo diuinitas a flagitiosa sceleratorum manum cerni posse dicatur. Cui toti rationi uehementer aduersatur dientum gregibus stipatus Scotus, contra quem Durandus argumentorum aceruum obstruxit, maximeque Scotei terebri aciem retundere conatur Capreolus, nec multo minus acute Godofredus, & Bernardus Gannacus in hoc ge nere uersantur, nos vero ne tantulum quidem a. D. Thoma recedendum putamus. Verum contentio esse potest si indicto iustitio, quaedam mundi sit futura nouitas. Plaerique enim qui Empedodem non ut cometen, sed ut solem admirantur, statum hodiernum uolunt naturalem esse rerum. Atqui si res in alium statum tranfferri dicantur, eundem statum naturalem esse negant sed quod nec naturale sit, id etiam Aristotele auctore, nec aeternum dicant, manifestum esse eum quoque nouitatis statum, ex mundo quandoque casurum. Id si ita est, facile erit etiam mundi comuersionem quandam inducere, ex qua innumerabiles uicissim mundi nascantur, quo sane nihil dici potest in omni etiam physiologia hebetius. Quare haec quidem opinio in Origenicorum umbra extabuit, que longissime a naturae ratione abesset, & nonnul lus inesset haereticorum odor Quamquam magnum est nobis cum quodam recentium philo sophorum genere certamen, num reuiuiscente mundo coelestis meatus sit uacatio futura, siquidem multi qui quasi in physicis non longius quam unius passus interuallo Auerromim antecedentem urgeant, solis circumuectione mundum collustrari opinantur. Atqui si coeli conuersio circumferri desierit, concedi sibi uolunt, aliquam telluris partem summa cutem caliginosam, & atram futuram quod maxime a reuiuiscentis mundi ornatu abhorrere dicunt. Quorundam etiam opinio est, coelestia corpora orbe nouo meliora effici debere. At si coeli meatum uacaturum affirmetur, effici etiam ut mundus multo quoque deterior futurus dicatur, cum motus multo sit cessatione praestantior. Atque ex his etiam multi, si motum defuturum affirmetur, id non aliam ob causam euenturum dicunt, nisi quatenus a motu, senectutis aut defatigationis causae coelo afferantur. Quod cum fieri nullo modo possit, quandoquidem & motus naturalis sit, & coelum haud quaquam patibile dicatur, fatendum esse perennem meandi motionem nullo modo defuturam. Nos uero qui non argumen torum numerum, sed selectum quaerimus, cum perfacile auctore Aristotele dicamus motum ob quempiam finem esse constitutum, intelligi etiam uolumus, omnem motum ob quippiam extremum constitutum, ultimo adepto quieturum, quod si ita est, erit etiam fateri necesse, aut coeli meatum nunquam suum adepturum finem, quod frustra fieri diceretur aut omnino quandoque quieturum. Atque etiam cessationem multo motione praestantiorem esse putandum est. nam ut quaeque res stabilior dicitur, eo effectoris rerum dei similior uideri debet, quem immobilem esse, summum, supra est probatum a no bis. At cum inferiorum generum motus ad quietem natura ferantur, satis erit intelligi quo aetheria corpora praestantiora dicantur, eo magis eorum motus natura ad meandi uacationem circumscriptum iri quanquam hoc loco perspicuum esse potest non natura sed uoluntate agitantium coelitum opificique deo parentium, coeli cessaturum motum. Itaque non sine causa sciri debet modo ab his coelitibus orbes ad ratos cursus moueri, ut eorum meatu afflatus temperationisque nouatio gignatur, quae ad ortum & tabem maxime pertineat, eosque eatenus moturos quoad descriptorum hominum selectus cumuletur sed tum mouendi munia ab ijs relictum iri, proptereaque hominibus sint, nullam uim tuendae uitae in meando datura, siquidem haud quaquam necessi futurum dicimus, ut ultra humanum propagetur genus, uel animantia, aut arborum ge nera ad usum hominum gignantur. Quare multis dubitatio accidit, an eadem coel plaga sint cessaturi orbes, qua geniti esse dicantur. Nam quibusdam qui tanquam quae dam animantium genera, si capita occuluerint, latere se totos opinantur, fas omnino esse placet, coeli orbes praecaro, & rato quodam ordine consistere. sed cum ad ueri tatis similitudinem accedat eodem quoque ordine, eodemque statu coeli, esse procreatos, manifestum esse eodem quoque statu quo geniti dicantur, cessaturos. In quo quidem non est ita coeli partienda descriptio, ut plagarum genera distinguantur, cum per spicuum sit quemcunque coeli statum, absolutiorem aut deteriorem fieri nullo modo posse quanquam quosdam orbium habitus inter se magis certis quibusdam effectuum generibus, quam alijs congruere affirmetur, ut si Solis & Martis in leonis corde connubium aptius ad ariditatem inferius gignendam, dicatur, quam louis, & Saturni copu latio, ut Chaldaicis est literis mandatum. At cum primo globos orbesque coeli genitos esse dicimus, fateri etiam cogimur alia tum effectuum genera ad inferiora regenda esse quaesita, quam quae modo flagitentur, & item alia modo quam dudum. ac rursum alia in mundi calce, quam modo. Quocirca necesse est orbes ea coeli plaga cessaturos quae ita primordiorum aptitudini congruat, ut nullo modo is status extabescere posse dicatur. Cum autem initijs ea sit comuentura aptitudo, quae primo ortu orbibus nullo modo congruere potuisset, facile cognosci potest, haud quaquam ea coeli plaga deserturos motum, qua geniti fuisse dicantur. Itaque intelligendum est potius orbes ea plaga meandi finem habituros, quae ita sit conciliatura initia, ut agendi uicissim, ac ferendi necessitate liberentur. Atque etiam ex his occasio disputandi ducitur, an coeli globi lucis accretione augescant. In quo placet nostris lucem non modo hominum causa, sed etiam ad facultatem effectoris tanti operis contemplandi esse factam. Itaque dissoluto iudicio, negatur selectorum corporibus a luce res ad usum necessarias supĀ¬ peditatum iri. nam cum selectorum genus opificem & parentem deum contempla turum dicatur, intelligi simul potest, mente eos spirituum corporumque effectus metiri debere, maximeque eorum oculos corporearum rerum spectaculis & admiratio ne laetaturos ob eamque causam consentaneum est, ut nouatis hominibus, coelestium quoque orbium lux accretione augescat. Eodemque modo affirmatur rerum primordia, flagrantia lucis, splendidiora futura. Sed existere controuersia hoc lo co potest, an cuncta sint animantum beluarum arborumque interitura genera. Qua rum quidem rerum quadripertita est descriptio, nam quaedam esse animantium genera dicuntur, quae per se nullo modo extabescant, quo in genere daemones, cae lites, coelestiaque corpora numerantur. Alia sunt genera eorum, quae per se labefactantur, ut beluae, arbores, metalla, & quae eius generis dicuntur. Tertium genus est quod corpore extabescit, & parte principe labefactari non potest quo homines soli continentur. Quartum uero genus est eorum, quod cum partibus tabescibile sit, totum tamen corrumpi non potest, non que eorum tota natura per se tabefieri non possit, sed quia his ob ratum mundi ordinem causa labefactantrix desit ex quo genere rerum primordia numerantur. Sed cum perspicuum sit ei generi status qui per se labefactari non possit, nullo modo id cooruere, quod per se totum, ratoque mundi ordine, ac suapte sit natura tabescibile, ob eam idcirco causam praeclare sci ri potest, beluarum, arborum, metallorum, ac eiusmodi genera, nullo modo mansura.

PrevBack to TopNext

On this page

Distinctio 9