Text List

Prev

How to Cite

Distinctio 11

De poenis damnatorum
1

DE POENIS DAMNATORVM. DISTINCTIO VNDECIMA Ed ut nihil instituto operi deesse uideatur, de his dicedum erit quae maxime ad profligatos, perditosque reos pertineant. Itaque primo uidendum est, an anima corpore uacans, corporeo igne torreri possit. In eiusmodi quaestione diuo Thomae animam a corpore secretam cor poreo igne uexari posse placet. Cuius quidem sententiae subito accurrit Durandus, affirmans facile eam sententiam probari posse, si modo anima inloco suapte natura esse dicatur, cum diuinitus relegentur loco, quamquam nondum satis sibi liquere dicat, quonam modo retinendi uis in ultori illo igne resideat. Itaque dum cuiusmodi solet, similitudines in disserendo colligit, in id concludendi genus remigrat, ut fieri minime posse uelit, quin dicatur sententia illa Aquinatea falsa. Contra quem bene frugi theologus Petrus Paludensis diuo Thomae patrocinium suscipere conatur Atque etiam multi quasi aliquid acrius ex philolophorum amne expiscari ui deantur, quamquam animam a corporeo igne torreri negent, ab ea tamen uindicem ignem tanquam noxium rapi uolunt, in illiusque complexu eam luctu, tetraque formidine uexari. In quo non sentiunt, si hoc eis concedatur, spectatu uideri, non uerum esse animae perpessum. Quare plaerique Arabeo adipe peruncti, haud quidem in igne, sed in ademptione optati boni, animae perpessum esse uoluerunt, quod quale sit, quiuis e phuolophorum plaebe cognoscere potest. Quorundam autem opinio est nul lo modo ui rapacis igneae naturae animam corpore uacantem perpeti, sed eam quatenus ignis dei instrumentum dicatur, patiendi necessitate affici idque uario similitudinum genere confirmant. Nam multa ui principis agentis actione nasci dicunt, quae illis minime quoquo uersum congruant, ut praeclare in naturae calore cer nere licet, qui animae ui alimenta in membrorum incrementum uertit Atque etiam a coeli orbibus, cum anima uacent, ui tamen agitantium coelitum uitam inferius gi gni dicunt, ut ex his facile intelligi potest, quae tabe liquefacta gignuntur. Nec id multo etiam minus in operibus artium nostrarum sciri posse, ut maxime in malleo, uel ferra, aut in eiusmodi genere perspicitur, quae sint tundendi, aut fecandi omnino expertia, nisi uis ab agitante opifice adhibeatur. Nonulli etiam uim quandam spiritus supra naturae complexum ultori illi igni insitam esse putant, qua maxime animae uexentur, qua quidem sententia praeclare est ab imis fibris a Riccardo reuulsa. Nos autem his explosis sen tentis multo uerius dicemus, ignis esse, spiritui tamquam loco collocatum copulari. at quatenus funestus ille ignis dei instrumentum dicatur, insitum illi esse affirmamus, spiritum quodammodo nexum continere ob eamque causam ignem qui sit nequissimorum hominum corpo ra exusturus, corporeum esse debere censemus quando quidem corpori, nulla poena magis quam corporea congruat. Quare iure eorum philolophorum sententia ut uetus pictura euanuit, qui excessu uitae mulctam tantum irrogari opinabantur, in quo sane multum Auicenna emacuit, qui erat in numero excellentium philolopho rum reponendus, si potuisset sine hac exceptione laudari. Nam cum animas excessu uitae corporum similitudine perinde plecti uellet, ut somniantium imaginationi similitudo imprimitur, non uidit imaginationem uim esse quandam corporeo instrumento nitentem, ex eoque fieri non posse, ut uisum imaginatione or tum aeque in anima a corpore seiugata, atque in somniantis anima nascatur. Itaque cum labyrinthi exitum sine lini glomere inuenire conaretur, inuolutius in alia opinionis prauitate uersatur. Siquidem cum animam corpore uacantem, coeli quadam parte, organi uice uti suspicetur, cuius ob id corpus humanum simile uelit, ut anima rationis compos absoluitur, quae sit agitantium coelitum similitudine germana, non intelligit eam sibi accipiendam esse plagam, ut ei necesse sit in ieiu nam illam & insulsam philolophorum sententiam incurrere, qui animas ad siderum orbes regredi uoluerunt & ab Aristotele hebetiorum philosophorum irrisore desciscere, qui aeque animam praefinito organo corporeo, ac fabrum ferrarium malleo uti censet ex quo perspicuum sit haud quaquam animam in uaria corporum genera meare, ut Pythagorae uisum fuisse scimus. Sed potest esse contentio, an ultor ille ignis sit futurus aeternus. Plaerisque enim multo uendibilior ratio uideri solet, si ignem in aliena materia esse opinentur, & suapte natura effici aeternum putent nam semper ab eo depasci materiam suam uolunt. At quoniam apud herebum coeli afflatum esse confirmant, quo semper in tellurem aqua, & tum pars aeris, tum pars eiusdem uicissim ignis comuertatur, ob eam idcirco causam aeternum esse posse dicunt proptereaque quemadmodum ex una sui parte materiam arripi censent, ita aeque eodem afflatu rursum gigni arbitrantur. Quibus sane aliquio concedendum putaremus, si rationes induxissent, quibus probaretur post iudicium ignem futurum sempiternum, cum praedare notum sit in rerum primordijs tabem ac ortum dissoluto iudicio cessaturos. Itaque tutius dicendum erit uindicem illum ignem in aliena materia consistere, uique supra progredientem naturam aeternum futurum. At si quispiam in rerum institutione materiam opinetur ita naturae ha bitu, coelique afflatu molitum esse deum, ut exardescat, atque igneae auiditati pastum suppeditet, nec consumi ullo modo possit, is haud quidem mulum a diui Augu stini sententia desciuerit. Sed quaerendum uidetur, quanam mundi regione tartarea sedes locentur. Nonnulli enim in theologia Mathematici, parum consentaneum uideri uolunt, inferorum sedes eo loci esse sitas, quo praestantissimus coeli afflantus constituitur, at cum praestantissimus afflatus mediam mundi sedem, quod graeci κενςρομ uocant, obtineat, cum ex quacunque coeli parte radiorum interuentu ad per pendiculum ferantur ad centrum. cumque id radiorum genus quod ad perpendiculum feratur, caeteris multo ualentius dicatur, si has infernas sedes in telluris uisceribus locari confirmetui, facile intellectum esse eas in centro, aut quamproxime esse sitas. Ex quo praedare sciri posse absurdum esse, ut orcus sub telluris uertice statuatur, quod quidem facile refelli potest, cum satis perspicuum sit, praestantiorem esse coeli afflatum, qui in periferiam quam qui in centrum feratur ac item excellentiorem eum omnino uideri qui supra tellurem, quam qui infra feratur, si id nostrorum domici liorum collatione metiamur. Itaque quoddam philolophorum genus herebum subi telluris orbe, supra summam tamen cutem, ex aduerso uertice esse uolunt. Atque etiam Aristoteles qui omnibus superioribus philolophis equum ob ueternum ad imendum putat. Pythagorae placuisse dicit, cruciamentorum carnificinam igneo in orbe esse sitam, eamque in media mundi sede locatam. Nobis uero existimandum est consentaneum uideri herebi infernam sedem, sub telluris uertice esse constitutam nam quemadmodum grauiora suapte corporis natura inferiora dicuntur, ita terrena deorsum suopte pondere feruntur ac quemadmodum excelsissimum coeli tem plum foelicium hominum laetitiae apposite apteque describimus, ita uolumus funestis perditorum luctibus telluris uiscera congruere. Quo sane loco nequissimorum reorum nefaria uoluntas ostenditur, nam primum eos dicimus orcum uelle humano genere compleri, probosque omnes daemonum carnificum animaduersione sem piterna uexari. eodemque modo illis odiosum esse deum. Cumque primus naturae motus finis uniuersi appetitio sit, eam ob causam putandum est, ab his suapte natura finem uniuersum expeti. At cum extremum & ultimum foelicitas dicatur, manifestum esse potest, ab hoc perditorum hominum grege, foelicitatem expeti sed ita eam appetitionem tenuem, & perimbecillam esse dicimus, ut magis cumulandarum aerumnarum, quam consolandi causas afferre uideatur cum appetitio eius opinati boniquod acquiri nullo modo queat, angor sit potius & aerumna expetentis. Atque etiam intelligendum est, eos adeptae scientiae reminisci posse proptereaque in patratorum scelerum meditatione, ac in acerbissima animaduersione ponderanda uersentur. et tum cogitationes ad praetermissorum praeclarorum munerum memoriam traducant, tum bonorum genera expendant, quibus se priuatos esse intelligant quae amara meditatio acrius moerorum miseriarumque luctum exagitat. Et cum omnia aerumnarum genera complectantur, tum nihil acerbius ex omnium calamitatum genere ferunt, quam que a parente rerum deo contuendo arcentur. Quamobrem saepe inter nostros est nata dissensio, an deus suppliciorum uexationem aeternam futuram uelit. Multi qui nauteam ex Origenea sentina hauriunt, non modo hominum, sed etiam daemonum supplicia in tempus circunscribi putant. At quidam quasi eorum ulceribus malagmata leniora adhibeant, diuos modo sontibus in coeli patrocinio suffragari dicunt. At cum dissoluto iudicio inflammatiores ad opitulandum fore opinentur cum tum absolutior sit futura charitas, plane bene liquere, eos tum precandi suffra gandique patrocinium suscepturos. Sed cum eorum minime sit inanis peritura precatio, satis esse notum, ita placari posse deum, ut quandoque sit reis acerbissima suppliciorum iuga depulsurus. Qui quidem haud quaquam ex integris essent effecti claudi, si recordari uoluissent, diuos modo facinorosorum reorum patrocinium suscipere, ut in auctorem deum a flagitiorum colluuione reuocentur, cum nondum sit reuocandi praeter uecta facultas, intellexissentque excedentibus sine gratia manibus nullum tempus reuocandi dari, nullumquam dissoluto iudicio suffragandi studium futurum. Sed hoc perduellionum transfugarumque genus omittatur. nam cum eorum stolida ambitio in tanta dissensione uersetur, ut nihil possit eorum mendacijs contra omnem etiam philolophiam inuolutius inuenin, nihil attinet, ut in eorum arundinibus repellendis, ancilia nostra adhibeantur. QVARTI SENTENTIARVM LIBRI FINIS HHabes Pont. Max. Theologumenon sententiarum typum. Ex quo iudicare poteris, quanta caeterorum membrorum laxitas existat. Nam de deo, de ortu rerum, de instauratione, ac de sacris, aeque contracte est a nobis explicata disputatio, ac in parua saepe tabella orbis magnitudo exprimitur. Ammonere enim philolophos & humaniores uoluimus, ut uberius & illustrioribus literis hoc scribendistudium aggrediantur. Equidem nihil minus consentaneum esse puto, quam politio rem philosophiae esse rudem, aut Philolophum infantem cum utriusque maxime utraque studiorum natura intersit. Nos enim interim Pont. Max. minime eiusmo di copulandi munus intermittemus siquidem & de potestate Potificis iam qua si superfoetantes ingressi sumus quos sane libros arbitror tibi Senatuique non iniucundos futuros multaque etiam separatim aedere conamur, ne cui Theologiae loco splendidus ornatus desit in quibus quidem libris, sicubi unquam est a nobis tituba tum, id totum tibi senatuique remittimus, ut tanquam membrum luxatum reponatur.

PrevBack to Top

On this page

Distinctio 11