I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, c. 3
I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, C. 3
UTRUM DEUS POTUERIT REDEMPTIONEM HUMANI GENERIS FACERE MELIORI MODO.
Ad quodl. Augustinus, in XIII De Trinitate: "Fuit alius modus liberationis nostrae possibilis Deo qui omnia potest, sed nullus alius nostrae miseriae sanandae fuit convenientior". Ex hoc videtur quod ille modus, quo fecit, optimus fuit, quia magis divinae sapientiae et bonitati competebat.
Contra: a. Si alio modo liberasset, ille esset optimus: nam suae potentiae conveniret; et praeterea, secundum hoc esset convenientior.
Respondeo: Optimum et convenientissimum dicitur dupliciter, scilicet absolute vel respective. Non oportet quod si alio modo fecisset liberationem, quod optimo modo fecisset ad redimendum: redemptio enim est iusti pretii solutione. Similiter convenientissimum dicitur dupliciter: aut respectu divinae potentiae acientis, et secundum hoc alius modus esset ibi convenientissimus; aut respectu miseriae sanandae, et ita convenientissimus [fuit] modus quo fecit.
On this page