Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, c. 4

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, C. 4

UTRUM ADAM POTUIT FIERI MELIOR.

Consequenter quaeritur utrum Adam potuit fieri melior.

Ad quod 1. Augustinus, XII De civitate Dei: "Nobilior est natura quae peccare potest quam quae peccare non potest".

2. Item: "Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit". Non potest quis certare nisi ubi est pugna; pugna autem non est nisi ubi est potentia peccandi; ergo non coronaretur quis nisi posset peccare; melius autem est coronari quam non coronari; ergo et melius est posse peccare quam non posse peccare.

3. Item, Eccli. 31,10: "Qui potuit transgredi, et non est transgressus" ; et: "Erit illi gloria aeterna".

4. Item, melius est posse mereri quam non posse mereri; sed si Adam fuisset creatus beatus, non potuisset mereri; ergo etc.

Contra: a. Augustinus, Super Genesim: "Si Deus fecisset hominem, qui peccare non posset, quis dubitat quin eum fecisset meliorem?".

Respondeo: Est considerare statum hominis quantum ad se et quantum ad ordinem in universitate; item, est considerare statum hominis quantum ad praesens meritum et quantum ad futurum praemium. Secundum hoc dicendum, ut dicit Hugo de S. Victore, in Sententiis suis: "Non debet in compensationeminoris boni impediri quod maius est bonum ab illo qui optimus est: et diximusquoniam maius estomne bonum ex malo et bono quam ex bono solo; permitti itaque mala debuerunt ut essent, quoniam ut essent id bonum erat, ex quibus bonum futurum erat. Praecepit itaque Deus quod bonum erat singulis, et permisit quod bonum erat universis, quoniam et maius erat bonum universitatis, quod impedire non debuit". Si ergo, secundum Hugonem, Deus permittit mala in universo ad bonum universi, quod impedire non debet propter bonum creaturae, quia maius est bonum universitatis quam creaturae, quanto magis non debet Deus hominem fecisse ut non peccaret, quia in hoc bonum universitatis impediretur propter bonum creaturae! Fecit ergo Deus hominem in meliori statu quantum ad conditionem universi et non quantum ad conditionem hominis in se. — Item, licet melius esset homini quantum ad statum in praesenti et quantum ad naturam eius in se, quia nobilior esset eius natura, non tamen hoc esset ei melius quantum ad statum gloriae in futuro; magis enim meretur qui potest peccare et non peccat quam qui non potest peccare: unde modo habebit rationalis creatura meritum gloriae per merita sua et per gratiam; si autem non posset peccare, solum per gratiam ei daretur: hoc enim, scilicet bene faciendo cum possit peccare, cedit ei ad maiorem coronam quam si non posset peccare, sicut patet, Eccli. 31,10: "Potuit transgredi, et non est transgressus, facere mala, et non fecit" etc.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod dicitur melior est natura quae peccare potest etc., dicendum, sicut supra dictum est: cum dico natura quae peccare potest, duo dico, naturam scilicet rationalem et defectum eius, scilicet quod peccare potest; fit ergo comparatio naturae ad naturam, non defectus ad carentiam defectus, sicut melior homo malus quam bruta.

PrevBack to TopNext