Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, c. 5

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, C. 5

UTRUM CHRISTUS SECUNDUM HUMANAM NATURAM POTUIT FIERI MELIOR.

Deinde quaeritur utrum Christus secundum humanam naturam potuit fieri melior.

Quod non videtur a. per illud Ioan. 3,34: "Non est ei datus spiritus ad mensuram". Ergo gratia eius infinita; ergo eius bonitas non potuit esse maior.

b. Item, est participatio bonitatis divinae per naturam, per rationem, per voluntatem, per unionem. Per naturam: ut quaelibet creatura; per rationem: ut quaelibet rationalis creatura etiam mala ; per rationem simul et voluntatem vel amorem: ut sancti; per unionem: ut in solo Christo, nec potest maior participatio bonitatis inveniri. Non ergo potuit amplior esse bonitas in creatura quam in Christo; non ergo potuit fieri melior.

Contra: 1. Universitas et quaelibet eius pars potuit fieri melior; ergo et Christus, cum ipse sit pars universitatis.

Respondeo: Est esse naturae et est esse gratiae; item, esse naturae potest considerari dupliciter: secundum se vel in ordine. Si consideretur Christus per humanam naturam secundum se: melior potuit fieri, quia potuit fieri impassibilis, factus est autem mortalis et passibilis. Si consideretur in ordine ad nostram redemptionem propter quam factus est homo: non potuit fieri melior, quia melius fuit nostrae miseriae sanandae ut esset mortalis et passibilis. — Item, si loquamur de bonitate gratiae: dicendum quod Christus fuit ita bonus quod nullus fuit melior. Sed si dicatur optimus quo nullus potuit esse melior: distinguendum quod nullus potuit eo esse melior, scilicet de potentia passiva recipientis; potuit tamen esse de potentia Dei activa operantis, cuius omnipotentia est infinita, quamvis non possit intelligi.

PrevBack to TopNext