Text List

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, c. 6

I, P. 1, Inq. 1, Tract. 4, Q. 2, M. 3, C. 6

UTRUM B. VIRGO UT PURA CREATURA POTUIT ESSE MELIOR.

Deinde quaeritur de B. Virgine, utrum [ut] pura creatura potuit esse melior.

Quod non videtur: a. Luc. 1,28: "Ave, gratia plena".

b. Item, habet summam gratiam, qua exaltata est super choros angelorum.

Contra: 1. Sua gratia et sua gloria finita est; ergo potest ei aliquid addi, quia finito aliquid potest addi.

Respondeo: Est considerare bonitatem secundum se: et secundum hoc maior potuit in ea esse bonitas; sed si consideretur bonitas in ordine etiam speciali: sic non potuit B. Virgo fieri melior, scilicet quantum ad esse gratiae, quod ex ea conciperetur Christus et quod etiam ipsa esset mater Christi; et hoc eo modo quo dictum est, scilicet quantum erat ex parte sua, licet posset de potentia Dei agentis. Unde dicit Anselmus, in libro De conceptu virginali: "Decebat ut illius hominis conceptio de matre purissima fieret; nempe decens erat ut ea puritate, qua maior sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret cui Deus Pater unicum Filium, quem de corde suo aequalem sibi genitum tamquam se ipsum diligebat, ita dare disponebat ut naturaliter esset unus idemquecommunis Dei Patris et Virginis Filius, et quam ipse Filius substantialiter facere sibi matrem eligebat et de qua Spiritus Sanctus volebat et operaturus erat ut conciperetur et nasceretur ille de quo ipseprocedebat".

PrevBack to TopNext