UTRUM IUSTI POSSINT LAETARI DE PASSIONIBUS REPROBORUM.
Item, quaeritur utrum iusti possint laetari de
passionibus reproborum.
Quod non: 1. Psalm. 1: "Convertantur peccatores
in infernum". Glossa: "Non hoc dicit
optantis adfectu".
Contra: a. Sancti volunt quod Deus vult; sed
Deus vult poenam illorum.
b. Item, Apoc. 6, 10: "Quare non vindicas sanguinem
nostrum?" etc.
c. Item, Psalm.: "Laetabitur iustus,. cum viderit
vindictam".
Respondent quidam quod aliud est optare,
aliud velle: optare enim est concupiscibilis,
velle rationabilis. Non optant ergo
poenas malorum, etsi velint, quia non delectantur
in poenis, etsi ratione moveantur. —
Contra: "Laetabitur iustus, tam viderit vindictam" etc.
Respondeo: Poena reproborum, secundum
quod refertur ad naturam patientem, non delectat
sanctos; sed secundum quod refertur ad
divinam iustitiam poenam inferentem, sic delectat
eos.