I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, Tit. 1, c. 3
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, T. 1, C. 3
CUIUS SIT GENERATIO.
Primo, an generare vel generari sint essentiae aut personae; secundo, supposito quod personae, cuius sit personae generare et cuius sit generari.
ARTICULUS I.
An generare vel generari sint essentiae aut personae.
Ad primum ergo, quod generare vel generari non sint essentiae, sic arguitur:. Cum enim essentia divina una sit et eadem et omnino simplex, ergo si essentia in Deo generat essentiam, ergo idem generat se ; sed, sicut dicit Augustinus: "Nulla res generat se ipsam", et hoc est etiam communis animi conceptio et dicit etiam Anselmus quod "nec intellectus capit nec natura permittit illum, qui de alio est, esse illum de quo est" ; ergo impossibile est idem esse generans et genitum, masculine dico; sed si essentiae est generare, idem est generans et genitum, quia si generat, non generat nisi essentiam, cum sit generatio univoca; ergo generat se. Et sic generatio, sive active .sive passive dicta, nullo modo convenit essentiae.
b. Secunda ratio. Si essentia generat, aut generat essentiam aut personam. Si essentiam: ergo essentiam aliam a se, quia generans et genitum non sunt idem; sed hoc est inconveniens. Similiter si generat personam, sicut Filium: ergo alia est persona ab essentia et essentia alia a persona per eamdem rationem; sed hoc est falsum, quia idem est in Deo essentia et persona, natura et res naturae: tunc vero esset dicere quod Filius non esset essentia; ergo essentia non potest generare essentiam nec personam; ergo non generat, pari ratione nec generatur.
c. Tertia ratio. Si essentia generat vel generatur, ergo essentia relative dicitur, quia generans, genitum relationem dicunt; sed omne tale dicitur ad aliquid ; sed nihil quod dicitur ad aliquid indicat essentiam, ut dicit Augustinus ; ergo essentia non indicaret essentiam: quod est inconveniens.
d. Quarta ratio. In eis quae dicuntur de formis, ita est quod si volumus eis attribuere actum, hoc non est nisi in quantum dicuntur concretive, sicut caliditas non calefacit, sed calidum; ergo similiter generare, generari, non dicuntur de essentia, prout significatur ita abstractive, scilicet per hoc nomen essentia, immo in quantum per modum concretionis significatur, scilicet in habente formam, sicut per hoc nomen Deus ; ergo erit dicere Deus generat Deum et non essentia generat essentiam.
e. Quinta ratio. Cum essentia dicat quid indistinctum, generare, generari distinguant, consequitur necessario quod indistinctum sit distinctum, si dicamus essentiam generare vel generari: quod est impossibile et inintelligibile.
f. Sexta ratio. Generare dicit proprietatem incommunicabilem, quia unius solius, videlicet generantis, et generari similiter incommunicabilem proprietatem geniti; essentia vero dicit communicabile et commune generanti et genito, Patri et Filio et etiam Spiritui Sancto. Si ergo diceretur quod essentia generaret et generaretur, consequeretur quod commune esset incommunicabile: quod est impossibile.
Ad oppositum: 1. Augustinus, in XI De ciuitate Dei: "Ideo Deus simplex dicitur, quia idem est habens et quod habet, excepto quod una persona dicitur relative ad aliam". Ergo habens divinitatem et divinitas sunt idem; sed habens divinitatem est Deus, divinitas est essentia; ergo idem est Deus et essentia; si ergo Deus generat Deum, ergo essentia generat essentiam. — Nec ex hoc sequitur quod essentia generet se, sicut nec sequitur quod Deus generet se. Nam Ioachim, cuius fuit haec opinio, ita argumentatur contra Magistrum Sententiarum: "Petre, tu dicis quod si essentia generat essentiam, cum non sit nisi una essentia, ergo idem generat se". Ergo a simili, cum non sit nisi unus Deus, sequitur: Deus generat Deum, ergo idem generat se ; sed hoc est falsum, quia non sequitur; ergo nec illud.
2. Secunda ratio. In Deo non differt quod est et quo est ; quod est significatur per hoc nomen Deus, quo est vero per hoc nomen deitas; ergo non differt Deus et deitas in rei veritate; ergo quidquid est dicere in veritate de Deo, et de deitate; si ergo generare et generari dicuntur de Deo, ergo et de deitate, et ita deitas generat deitatem sive essentiam: quod idem est.
3. Si dicatur quod hoc quod est Deus et deitas faciunt differentiam quoad intellectum tantum et ratione huius differentiae erit dicere generare et generari de Deo et non de essentia — contra: vanus est intellectus cui non respondet aliquid in re vel veritas; si ergo Deus et deitas non facit differentiam in re, ergo nec in intellectu; ergo intellectus non facit quin possit dici quod si hoc generat, et illud.
4. Quarta ratio. Pater generat Filium; non ex nihilo; ergo generat ipsum de aliquo. Constat quod haec praepositio de non dicit ibi habitudinem causae materialis, quia cum in Deo concurrat ratio triplicis causae, non tamen ratio causae materialis concurrit in eo, et hoc est quia nihil in eo possibile est nec defectivum; de ergo non dicit ibi causam materialem. Similiter non dicit ibi ordinem, sicut facit cum dicitur de mane fit meridies, id est post mane succedit meridies: hunc ordinem non potest dicere, quia sic in Deo esset ordo successionis, nec esset ibi convenientia in re vel identitas quando diceretur Pater generat Filium de aliquo ; ergo dicit ibi habitudinem causae originalis; sed hoc, quod est de aliquo, supponit essentiam sive substantiam, quia Pater generat Filium de sua substantia sive essentia: ergo essentia se habet in ratione causae originalis in Patre respectu Filii; sed ordo originalis in Patre respectu Filii est secundum habitudinem generantis et geniti; ergo essentia in Patre se habet in ratione generantis, essentia in Filio in ratione geniti.
5. Quinta ratio. Pater Filii est essentia: demonstrato enim eo qui est Pater, possum dicere iste est essentia ; ergo essentia est Pater Filii ; et si sic, ergo essentia generat Filium.
6. Sexta ratio. Pater est essentia et essentia est Pater; sed non potest dici Pater nullius, quia Pater dicitur ad aliquid ; ergo est Pater alicuius; nonnisi Filii; essentia ergo generat Filium.
7. Septima ratio. Pater est essentia et Pater est Pater, Filius est essentia et Filius est Filius; essentiam autem habet Filius a Patre ratione essentiae Patris, filiationem autem ratione paternitatis: Pater enim, in quantum est, est principium ad Filium in quantum est; Pater, in quantum Pater, est principium Filii in quantum Filius; non solum in quantum Pater est principium Filii in quantum Filius, sed Pater in quantum est essentia; ergo in Patre habet rationem principii respectu Filii, sed nonnisi rationem principii generantis, quia secundum hanc habitudinem se habet unus ad alium, secundum vero rationem spirantis ad Spiritum Sanctum; essentia ergo in Patre generat Filium.
8. Octava ratio. Hilarius, in libro De Trinitate: "Nihil habet Filius nisi natum", id est nisi quod nascendo accepit. Si ergo Filius habet essentiam, ergo nascendo accepit essentiam; sed quidquid accepit nascendo, accepit per generationem; ergo essentiam accepit per generationem; sed omne tale est genitum, quia omne quod est terminus generationis est genitum, cum generatio sit ab hoc toto in hoc totum; ergo essentia in Filio est genita; sed nonnisi ab essentia in Patre; ergo essentia habet rationem generantis et geniti.
9. Nona ratio. Philosophus: "Generato Sorte, generantur omnia quae sunt in Sorte, et corrupto Sorte, corrumpuntur omnia quae sunt in Sorte; generato enim Sorte, generatur homo qui est in Sorte, generatur etiamrationale in Sorte". Ergo similiter generato Filio, generantur omnia quae sunt in Filio, scilicet potentia, sapientia, bonitas, essentia; ergo essentia in Filio est generata, sed nonnisi ab essentia Patris.
10. Decima ratio. Quidquid est principium in divinis aut est principium per generationem aut per processionem; sed "Pater est principium totius divinitatis", sicut dicit Augustinus, in IV De Trinitate ; ergo aut per generationem aut per spirationem vel processionem, quod idem est; ergo ipsa divinitas est generata vel spirata; sed divinitas ipsa est essentia; ergo essentia est genita, sicut in Filio, vel spirata, sicut in Spiritu Sancto; essentia igitur est genita.
11. Undecima ratio. Bene sequitur: homo est res currens, ergo homo currit ; sed essentia est res generans; ergo essentia generat, a simili.
12. Duodecima ratio. Magis convenit Deo actus aeternus quam actus qui est ex tempore; sed generare in divinis est actus aeternus, creare vero est actus ex tempore; ergo multo magis convenit Deo actus generandi quam actus creandi; si ergo actus creandi convenit divinae essentiae, ergo multo magis actus generandi.
13. Decima tertia ratio. Aliquando in compositis praedicationibus potest inferri divisim, sicut quando illud quod additur diminuens non est - unde bene sequitur: Sortes est homo albus, ergo Sortes est albus — aliquando autem non potest ita inferri, sicut quando illud quod additur diminuens est; sed cum dicitur essentia est persona generans, haec propositio vera est et bona est praedicatio et compositio, et haec additio generans non diminuit de persona; ergo bene sequitur: essentia est persona generans, ergo essentia est generans.
14, Decima quarta ratio. Cum bene dicatur Deus de Deo, sapientia de sapientia, ergo similiter essentia de essentia. — Si dicatur quod hoc non est verum propter abstractionem quae significatur in hoc nomine essentia — sed contra: similiter hoc quod est sapientia dicitur per abstractionem; ergo male diceretur sapientia de sapientia.
15. Decima quinta ratio. Hilarius, in IX libro De Trinitate: "Dicamus Filium naturaliter in se gignentem habere naturam". Ergo naturae est generare.
16. Decima sexta ratio. Hilarius, in V libro De Trinitate: "Nativitas Dei non potest eam, ex qua perfecta est, non tenere naturam". Ergo ipsa nativitas, id est Filius perfectus est ex natura; ergo natura gignit.
17. Decima septima ratio. Augustinus, in libro De fide ad Petram: "Christum Dei Filium, unam in Trinitate personam, Deum verum crede, ita ut divinitatem eius de natura Patris esse natam non dubites". Ergo divinitas sive divina essentia genita est.
18. Decima octava ratio. Augustinus, in eodem: "Deus Pater, qui verissime se indicare animis cognituris et potuit et voluit, hoc ad se ipsum indicandum genuit quod est ipse qui genuit" ; sed hoc quod est ipse, est divina essentia; ergo divina essentia est genita.
19. Decima nona ratio. In VII libro De Trinitate Augustinus: "Pater et Filius sunt una sapientia, quia una essentia, et sigillatim sapientia de sapientia sicut essentia de essentia" ; sed cum dicitur essentia esse de essentia, hoc non dicitur materialiter nec dicitur causaliter sicut creatura de Deo; ergo dicitur originaliter; ergo essentia est origo essentiae, quia aut per generationem aut per processionem; essentia ergo est generans et genita, vel spirans et spirata.
20. Vicesima ratio. Si dicatur quod essentia non est gignens nec genita, et ita est etiam dicere quod non est procedens — secundum hoc obicitur: divina essentia non est gignens nec genita nec procedens; ergo est res quae nec est gignens nec genita nec procedens ; ergo cum res gignens et res genita et res procedens sint tres res, et est res aliqua in Trinitate quae nec est gignens nec genita nec procedens, ergo sunt quatuor res in Trinitate.
21. Item, vicesima prima ratio. Constat: res gignens non est res quae est non-gignens, quia Pater non est Filius, nec res procedens est res genita, et ita de aliis; ergo, cum sit res quae non est gignens nec genita nec procedens, non erit res trium personarum; ergo erit quaternarius in Trinitate. Relinquitur igitur quod essentia est gignens etc.
22. Vicesima secunda ratio. Gignere et gigni sunt opposita relative, similiter gignere et non- gignere opponuntur secundum contradictionem; ergo res, quibus attribuuntur, sunt oppositae; si ergo res gignens non est res genita propter oppositionem secundum relationem, multo magis res non-gignens non erit res gignens propter oppositionem secundum contradictionem; ergo res quae non est gignens nec genita nec procedens non erit res trium personarum; ergo erit res quarta: quod est inconveniens. Relinquitur ergo quod essentia est gignens et genita et procedens.
23. Vicesima tertia ratio. Divina essentia est summum bonum et summum bonum est diffusivum sui esse et summe, sicut supra ostensum est ; sed diffusio substantiae est generare, ut dictum est, quia generatio sola est productio de substantia generantis vel producentis; ergo divinae essentiae est generare.
24. Vicesima quarta ratio. Plenitudo bonitatis est causa quare Deus generat; ergo cum plenitudo bonitatis intelligatur in divina essentia, eius erit generare.
25. Vicesima quinta ratio. Primum principium agendi agit — quod patet in natura creata: ponderositas movet grave deorsum et albedo disgregat visum ; et in increata natura, quia illa verissime operatur et creat et gubernat omnia — similiter primum principium generandi generat. Cum ergo divina essentia sit primum principium generandi, sicut patet in Psalmo: "Ex utero ante luciferam genui te", Glossa: "Ex secreta mea substantia", relinquitur ergo quod divina essentia generat.
Solutio: Ad evidentiam praesentis quaestionis praeintelligendum est quod cum in divino esse intelligatur natura et ordo naturae, et secundum hoc quod intelligitur in Deo natura et ordo naturae, variantur locutiones et modus dicendi. Ex hoc enim quod natura intelligitur in habente illam et cum ordine, intelligitur quod in uno est natura non ab alio, scilicet in Patre, in alio est ab alio per generationem, scilicet in Filio, in tertio, scilicet in Spiritu Sancto, est per spirationem ab utroque. Et hoc generat triplicem modum dicendi in divinis et quaerendi, scilicet quid, quis, quomodo, quia in divino esse est habens divinam naturam et est ibi ipsa natura quae habetur et est ibi modus habendi, scilicet notio sive habitudo seu proprietas, quia sub ea habet habens naturam. Quid ergo quaerit ipsam naturam communem; unde quid est Pater ? Deus vel deitas. Quis vero quaerit habentem naturam sub discreta et incommunicabili proprietate, et iste habens dicitur persona; unde quis est quaerit personam vel hypostasim; unde dicendo quis est iste ? dicetur: Pater vel Filius vel Spiritus Sanctus. Quia vero est ibi modus habendi naturam, scilicet cum aliqua habitudine vel cum ordine, ideo de illo modo quaeritur per quomodo ; unde cum quaeritur ibi quomodo se habet Pater ad Filium ? respondetur: ut generans, quia generans et genitum dicunt habitudinem ordinis naturae. Per quid ergo quaeritur ipsa divina essentia, per quis ipsa persona, per quomodo ipsae habitudines notionales, quae distinguunt personas.
Breviter ergo dicendum pro regula quod de omnibus nominibus significantibus divinam essentiam ut quis est, hoc est substantiam incommunicabilem sub discreta proprietate et incommunicabili, possunt dici verba significantia habitudines notionales, sicut generare et generari, spirare et spirari; et hoc est quia nomina illa proprie supponunt personam, hae autem habitudines personales sunt et proprie ad personam referuntur. Si autem sunt nomina significantia divinam essentiam ut quid est, hoc est substantiam communicabilem, distinguendum est, quia divina essentia ut quid est multipliciter significatur. Significatur enim aliquando ut quo est, aliquando ut quod est, id est prout significatur ut in habente illam: et sic significatur per hoc nomen Deus. Et iste duplex modus significandi venit ex duplici comprehensione intellectus nostri: quia intellectus noster comprehendit divinam essentiam ut in se, et sic significat eam ut quo est ; item, comprehendit divinam essentiam ut in habente illam, et ex hoc movetur ad significandum eam sic, et tunc significatur ut quod est ; in Deo autem idem est quod est et quo est, tamen modus designandi distinguit. Unde hoc vocabulum Deus significat divinam essentiam sive deitatem de sua significatione;.tamen ex modo significandi significat eam ut in habente; habens autem divinam essentiam est persona divina, et inde est quod tale nomen naturaliter supponit personam. Et ideo generalis regula est quod de nominibus divinis significantibus divinam essentiam ut quod est possunt dici verba notionalia, sicut generare, generari et huiusmodi, quae dicunt habitudines notionales personae ad personam; ideo potest dici: Deus generat Deum, Deus spirat Deum.
Essentia autem prout in se significatur, hoc est non prout est in habente, dupliciter significatur, quia significatur absolute, significatur etiam cum connotatione ordinis naturae, qui est ordo originis. Absolute significatur divina essentia per hoc nomen deitas, per hoc nomen essentia. Generalis ergo regula est, quod de illis nominibus divinis, quae significant divinam essentiam absolute, non possunt dici verba notionalia sive personalia, quae dicunt habitudines personales, quia essentia sic designata absolute significatur absque designatione ordinis naturae; et ideo nunquam convenit ei modus comparatus, qui est modus ordinis, quia modo opposito significatur, scilicet absolute; ideo nullo modo dicitur essentia generare nec generari, nec deitas, quia verba ista dicunt habitudines ordinis naturae in personis; et ideo non sunt haec vocabula extendenda nisi ubi significatur essentia cum ordine naturae, qui est ordo personalis.
Nomina autem designantia vel significantia divinam essentiam cum designatione ordinis naturae sunt multa, et generaliter de omnibus illis possunt dici verba notionalia, scilicet generare, generari, spirare, spirari; huiusmodi autem nomina sunt natura, virtus, sapientia, lux sive lumen, potentia, bonitas, caritas. Unde potest dici natura de natura, lumen de lumine, virtus de virtute et huiusmodi; et hoc est quia huiusmodi nomina significant divinam essentiam ut quo est cum connotatione ordinis naturae: et ideo de ipsis dici possunt generare, generari, procedere et huiusmodi, quae sunt verba dicentia habitudines illius ordinis: nomina enim illa significant divinam essentiam cum connotatione ordinis naturae, qui est ordo principii ad illud quod est de principio. — Quod patet: virtus enim dicit divinam essentiam, sed connotando respectum ad aliquem actum cuius est principium; et sic virtus dicit divinam essentiam cum connotatione ordinis ad id quod ex ipsa producitur. Similiter natura idem dicit quod essentia, tamen connotat in ratione dicendi virtutem producentem simile ex se: natura enim est vis rebus insita ex similibus similia procreans. Similiter lux significat divinam essentiam ut in quadam diffusione, similiter bonitas et caritas; in hac autem diffusione intelligitur habitudo principii ad illud cuius est principium vel ad illud quod est de principio: unde illa diffusio importat ordinem. Similiter sapientia significat divinam essentiam ut habitum, et ita dicit divinam essentiam cum ordine ad aliquid sicut principium, scilicet ad aliquem actum. Similiter potentia dicit divinam essentiam connotando ordinem ad actum cuius est principium. Et ideo de omnibus istis nominibus dicuntur proprietates notionales.
Fuit autem deceptus Ioachim credens omnia vocabula circa istam materiam esse eiusdem ponderis; sed quia verbum notionale semper est alicuius ordinis, ideo nunquam dicitur de essentia, quae significat quid absolutum ab omni ordine in ratione dicendi, sed de aliis. Tamen propter vitandum intellectum erroneum, non sunt extendendae huiusmodi locutiones quae dicuntur quasi per abstractionem, sed, ubi inveniuntur a Sanctis, exponendae. De essentia autem nullo modo recipiendae sunt determinationes notionales sive ordinis naturae: huiusmodi enim ordo semper introducit distinctionem. Nunquam autem ut essentia dicitur absolute, intelligitur in ea distinctio, quia sic sequeretur quod esset differens; ubi autem est designatio ordinis naturae, bene est recipere huiusmodi locutiones. Unde Sancti semper respexerunt in huiusmodi locutionibus si esset designatio ordinis; et si aliquando propter convenientiam vocabulorum inveniatur essentia de essentia, hoc semper sic est exponendum quod scilicet Filius est a Patre eadem essentia. Et haec est ratio dicendi in talibus, non quod ratio generandi attribuatur ipsi essentiae.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam ergo rationem in contrarium dicendum quod, licet sit idem in Deo essentia et persona, tamen alius modus significandi est in essentia et persona, quia ex parte naturae intelligitur ordo qui est principii ad illud quod est de principio; et quia istae proprietates notionales sunt ipsius personae et faciunt alium et alium, ideo de persona vel de nominibus personalibus possunt dici, non de essentia. Nec tamen isti modi aliquid addunt essentiae vel mutant vel minuunt. Unde sicut dextrum nihil addit ad Sortem nec mutat, sed differentiam, quam ponit, ponit ad suum correlativum: sic isti modi nihil addunt ad essentiam nec mutant. Unde persona non differt ab essentia, sed ab alia persona, sicut dextrum a sinistro. Quamvis ergo idem sint, nihilominus in persona intelligitur modus, qui est ipsius veritatis ordinis naturae, faciens differentiam in personis; non autem sic est in essentia, et ideo non possunt dici de essentia verba significantia notionales proprietates, quae faciunt differentiam sive distinctionem alicuius ad alium: quod non potest esse in essentia sicut in habente essentiam sive in persona prOpter ordinem naturae.
2. Ad secundam rationem dicendum quod licet idem sit in Deo quod est et quo est, tamen dicendo quod est admittitur aliquis modus qui non est essentiae prout absolute dicitur; ratione cuius de nomine significante quod est dicuntur notionales proprietates, quae non dicuntur de essentia, quae nulla distinguitur proprietate.
3. Ad tertiam. rationem dicendum quod ita est in re sicut in intellectu; licet enim Deus et deitas idem sint, tamen ultra hoc per hoc nomen Deus connotatur respectus alius, scilicet ad habentem essentiam ; iste autem respectus est secundum ordinem principii ad illud quod est de principio, quia habens deitatem vel habet non ab alio vel ab alio etc. Unde licet eadem res significetur per utrumque, tamen aliter de eadem re significatur per hoc nomen Deus et deitas, quia unum significat divinam essentiam ut in habente illam, habens autem est divina persona; ideo de illo nomine dicuntur personales proprietates.
4. Ad quartam rationem dicendum quod haec praepositio de aliquando notat ordinem vel successionem in tempore: ut cum dicitur de mane fit meridies ; aliquando vero notat causam, sed hoc multipliciter: aliquando enim notat causam materialem, aliquando causam originalem, aliquando convenientiam cum ratione principii materialis sive originis, ut cultellus est de ferro. Cum ergo dicitur Pater generat Filium de aliquo, non notat ibi habitudinem causae materialis nec ordinem successionis, sed notat ordinem originis, qui est principii ad illud quod est de principio. — Et ad illud quod obicitur, quod ly aliquo supponit ibi essentiam Patris: dicendum quod sicut cum dicitur cultellus est de ferro, haec praepositio de notat convenientiam et cum hoc notat rationem principii originalis de quo est cultellus: sic cum dicitur Filius est de substantia Patris, notat ibi illa duo, quia cum dicitur de substantia Patris, ibi dicitur substantia quae est Pater; ex hoc quod dicitur de substantia, notatur convenientia per hanc praepositionem de ; ex hoc quod dicitur Pater vel Patris, notatur ratio principii vel originis per ipsam. Unde sensus est: Filius est a Patre sicut de principio, conveniens cum eodem sive eadem essentia cum illo; et ex hoc non sequitur quod substantia sit origo respectu Filii, sicut cum dicitur Filius est de substantia Patris, non denotatur originale principium ex parte essentiae Patris respectu Filii, sed magis notatur hic quod sit convenientia Patris ad Filium in substantia.
5. Ad quintam rationem dicendum quod haec est duplex: essentia est Pater Filii. Nam hoc quod dico Pater potest sumi adiective vel substantive. Si sumatur substantive: tunc supponit hypostasim vel personam quae habet Filium; et hoc modo est vera et est sensus: essentia est Pater Filii, id est essentia est persona habens Filium, id est illa persona quae habet Filium. Similiter etiam si dicatur e converso Pater Filii est essentia, id est illa persona quae habet Filium est essentia; sed tamen non sequitur: essentia est persona quae habet Filium, ergo essentia habet Filium, immo ibi est commutatio praedicamenti quid in quomodo sive in ad aliquid. Si vero hoc quod est Pater sumatur adiective: tunc haec est falsa essentia est Pater Filii et e converso, quia sensus est: essentia se habet ad Filium ut Pater eius sive ut generans; tunc enim hoc quod dico Pater dicit solum ad aliquid, non hypostasim vel personam, et ideo secundum illum sensum est haec falsa, quia esse ad aliquid non convenit essentiae, sed solum personae.
7. Ad septimam dicendum quod Pater est Pater, Pater est essentia. Dico ergo quod Pater, in quantum est utrumque, est principium ad Filium, scilicet in quantum essentia et in quantum Pater, intelligendo coniunctim, non divisim. Cum enim dicitur Filius habet essentiam a Patre, duo significantur vel dicuntur: dicitur enim essentia in Filio, item dicitur habitudo Filii ad Patrem tamquam ad suum principium. Ex parte eius quod dicitur essentia est ratio convenientiae Filii ad Patrem, quia si non conveniret cum Patre in substantia, iam non esset Filius, et hoc quia ratio generationis hoc ponit: aliter enim non esset generatio nisi esset de substantia. Et propter hoc dicendo Filium dico convenientiam Filii ad Patrem, dico etiam habitudinem eius quod est de principio ad suum principium; et Pater, in quantum est Pater et in quantum est essentia, est principium ad Filium: alioquin non esset Filius nisi de substantia produceretur; sed non per hoc ponitur essentia generare, cum essentia non se habet in ratione principii respectu geniti, immo per hoc determinatur quod Filius est a Patre per generationem.
8. Ad octavam rationem dicendum quod haec est duplex nihil habet Filius nisi quod nascendo accepit, quia hoc gerundivum nascendo potest ibi dicere causam vel concomitantiam. Si dicat causam: sic est falsa, quia dicendo causam, haec est falsa essentiam nascendo accepit, quia per hoc significatur quod nasci sit causa ad essentiam. Si vero dicat concomitantiam: haec est vera essentiam nascendo accepit, et tunc non sequitur quod essentia sit nata, sed quasi concomitans nativitatem Filii, ut sit sensus quod in nascendo cum sua nativitate a Patre essentiam habuit. Unde sicut in creaturis videmus quod illa quae concomitantur nativitatem non dicuntur nasci — unde quantitas non dicitur nata, nec qualitas nec huiusmodi dicuntur nasci — sic divina essentia non dicetur nata, licet nativitatem Filii concomitatur.
9. Ad nonam rationem potest dici quod in creatura, sicut in Sorte, non repugnat essentia ipsi generationi, quia generatio in creatura est exitus de non-esse ad esse; essentia autem, quae est in Sorte, prius est in potentia et non-ens, possibile tamen ad esse et ideo generabile. Sed generatio in divinis dicit habitudinem alicuius ad alium, sicut principii ad illud quod est de principio; divina autem essentia, prout sic dicitur, in ultima absolutione dicitur, et ideo non convenit dicere generare, generari de ipsa divina essentia; et ita, cum ratio generationis in divinis repugnet ipsi essentiae, non autem in creaturis, ideo non est simile.
10. Ad decimam rationem dicendum quod Pater dicitur principium totius divinitatis, hoc est quia est principium ad divinas personas, quae sunt ipsa deitas vel essentia: ad alia enim est ipse Pater principium, quae non sunt de substantia ipsius, et sic est principium ad creaturas. Est autem principium ad divinas personas, quia sunt de substantia ipsius, immo etiam sunt tota essentia ipsius: quaelibet enim persona est ipsa divina essentia; et sic dicitur Pater principium totius divinitatis, non quia sit principium essentiae, sed ad divinas personas, ad hoc ut sint in perfecta divinitate.
11. Ad undecimam rationem dicendum quod hic est commutatio praedicamenti essentia est res, id est persona generans, ergo essentia generat, quia commutatur quid in quomodo se habet vel in ad aliquid.
12. Ad duodecimam rationem dicendum quod generare, generari in divinis dicunt habitudines ordinis naturae, qui est principium ad illud quod est de principio; et ideo semper ponunt distinctionem rei ad rem, hoc est principii ad illud quod de principio. Quia ergo ex parte essentiae nullo modo potest esse distinctio, ideo non possunt convenire essentiae, sed personis aeternis; sed actus qui est ex tempore, scilicet creare, non ponit distinctionem in creante nisi dicatur distinctio ab ipsa re creata, quia creare est producere aliquid non de sua substantia; sed in divinis personis generans et genitum non differunt in substantia: ideo de essentia non potest dici generare, sed creare, quia non ponit quod essentia divina sit differens vel distincta in diversis, sicut poneret generare, generari circa ipsam.
13. Ad decimam tertiam rationem dicendum quod persona dicit habentem essentiam, et hoc designat ordinem originis, qui est principii, ad illud quod est de principio vel e converso. Ordo autem ille non convenit essentiae, cum ipsa sit in ultima absolutione. Et propter hoc notionales habitudines, quae dicunt illum ordinem, licet praedicentur de personis, non tamen poterunt de essentia praedicari; tale autem est generans, genitum, spirans, spiratum. Ideo non sequitur in tali praedicatione composita quod fiat praedicatio divisa pro utroque, quia solum convenit ratione alterius: generare enim nihil aliud dicit quam naturam suam alii dare, generari vero accipere naturam ab alio; hoc nunquam dicitur de essentia, immo solum de persona.
14. Ad decimam quartam rationem dicendum quod essentia dicitur ad se, generare et generari dicuntur ad aliquid, sive genitum et ingenitum; sicut ergo non est aliquo modo vere dicere quod illud quod dicitur ad se dicatur ad aliquid vel quod absolutum sit relativum, ita non erit vere dicere quod essentia sit generans vel genita; quare autem de sapientia et virtute possunt dici, causa dicta est.
15—19. Ad omnes auctoritates quae videntur dicere quod generare convenit essentiae, generalis est responsio, quod omnes illae sunt impropriae locutiones et emphaticae, id est expressivae; unde exponendae sunt. In illis enim auctoritatibus non significatur quod generare sit essentiae vel generari, quamvis dicatur generans vel genita vel huiusmodi ; sed per hoc exprimitur quod ille, cuius est generare, sit essentia divina, sicut est Pater, et similiter ille cuius est generari. Exponendae ergo sunt hoc modo: natura generans, id est ille qui est generans, est natura; ita deitas nata, id est ille qui est natus, est deitas. Secundum ergo figuram loquendi, quae dicitur emphasis, id est expressio, sunt huiusmodi locutiones, sicut et nos propter maiorem expressionem affectus vel dignitatis dicimus rogo excellentiam vestram vel paternitatem vestram, et non est plus dicere nisi vos, qui pater estis, vel excellens. Sic igitur patet responsio ad quinque auctoritates inductas.
20. Ad vicesimam rationem dicendum quod haec est concedenda divina essentia non est gignens nec genita nec procedens, ergo est res nec gignens etc. — Sed si obiciatur ulterius: aliqua res - non sequitur: nam hoc, quod dico aliqua trahit hoc quod dico res ad personam proprie, et ita non est quaternarius rerum. Nam cum dico essentiam rem et personam rem, non geminatur res rei, sicut cum dico homo et hic homo, ergo duo homines, non sequitur; ideo dicendo essentiam rem et tres personas tres res, non sequitur: ergo quatuor res, quia commune, quando cum singulari dicitur, non connumeratur cum illo, sic nec divina essentia cum persona, cum dicitur de. essentia res neque gignens etc.
21. Ad aliud dicendum quod non sequitur quod, quamvis essentia sit res non-gignens etc., quod non sit res trium personarum sive res quae sunt personae; et est hic mutatio praedicamenti a negatione ipsius relationis personalis ad negationem ipsius personae: unde quae vel q uomodo commutatur in quis. Non enim sequitur, quamvis relatio personalis removeatur ab essentia, ,quod propterea persona, immo ipsa essentia est persona et persona essentia; tamen relationes personales non conveniunt essentiae.
22. Ad aliud dicendum quod non sequitur, quamvis gignens et genitum referantur ad res oppositas, quod gignens et non-gignens; quae dicunt oppositionem secundum contradictionem, referantur ad res oppositas, sed quod referuntur ad oppositos modos. Unde ibi est deceptio ex hoc quod abnegatio modi putatur esse abnegatio rei. Et est simile si quis argueret: homo non est genus, et animal est genus, ergo homo non est animal: cum enim dicitur animal est genus, refertur ad modum dicendi sive intentionem, quae quidem intentio non convenit homini, quamvis res, cuius est haec intentio, conveniat; similiter cum dico generare, generari, dico existendi modos ipsarum personarum Patris et Filii, sicut dicit Ioannes Damascenus. Quamvis ergo iste modus negetur de essentia, non sequitur quod propter hoc negetur res cuius est ille modus, id est persona.
23. Ad aliud dicendum quod summum bonum sive divina essentia potest considerari dupliciter: ut in se vel ut in persona quae non habet esse ab alio. Secundum quod consideratur in se: sic consideratur absolute et absque ratione diffusionis, quia si hoc modo intelligeretur ratio diffusionis in ea, consequeretur quod esset diffusio ipsius substantiae in infinitis personis, et quod non esset status in aliqua; propterea manifestum est quod essentia secundum se, sive summum bonum, consideratur absque ratione diffusionis sui. Si vero consideratur in persona, quae non habet esse ab alio, ut in Patre: secundum hoc est ratio diffusionis ex summa bonitate in Patre sive ex essentia in Patre per generationem, et in Filio cum Patre per processionem, sicut patebit. Non ergo sequitur ex hoc quod essentiae attribuatur generare, sed magis ipsi personae habenti essentiam; licet igitur non sit diffusivum sui ut in se consideratur, nihilominus est diffusivum prout est in persona non-ente ab alio.
24. Ad aliud dicendum quod plenitudo bonitatis est causa, id est ratio, generationis, quare Pater generet; et hoc secundum quod ipsa bonitas intelligitur in Patre, id est in persona quae quidem est et non ab alia, non secundum quod consideratur in se, sicut dictum est.
25. Ad aliud dicendum quod haec est falsa essentia est principium generandi. Supposito tamen hoc, dicendum quod non sequitur: primum principium agendi agit, ergo primum principium generandi generat, quia quod dico generare, generari dicunt ad aliquid sive respectum personae ad personam, agere vero dicit respectum causae ad effectum. Id autem quod dicit respectum causae ad effectum convenit essentiae et etiam Trinitati personarum, quia sicut una essentia, ita virtus, ita operatio; ea vero quae dicunt respectum personae ad personam nullo modo conveniunt essentiae, sicut patet ex dictis. Quod etiam patet ex ratione eius quod est generare: generare enim est naturam, quam habet quis, alii dare ; generari vero est naturam ab alio accipere. Si ergo non potest dici quod natura habeat naturam vel accipiat, nullo modo potest dici quod essentia generet vel generetur. Generat autem convenienter persona et proprie: cum enim sit res habens naturam, ei convenit naturam, quam habet, alii dare, sicut personae Patris, vel naturam ab alio accipere, sicut personae Filii.
ARTICULUS II
Cuius personae sit generare et cuius generari.
Consequenter quaeritur cuius personae sit generare et cuius generari. Quaeritur igitur utrum Filius possit generare vel Spiritus Sanctus.
1. Et cum omnis potentia, quae est in Patre, sit in Filio, in Patre autem est potentia generandi: ergo et in Filio et in Spiritu Sancto similiter.
2. Item, Pater generans totam suam substantiam et virtutem transfundit in Filium, quia si retineret aliquid de potentia vel virtute quod non transfunderet in Filium, diminutus esset Filius respectu Patris. Cum ergo virtus gignendi sit in Patre, virtus gignendi erit in Filio, id est, si virtus qua generat est in Patre, virtus qua generat est in Filio.
3. Item, generare est similem in natura et conformem de se producere ; ergo cum Filius de se producat Spiritum Sanctum similem in natura et conformem, quia per omnia in natura similes sunt Filius et Spiritus Sanctus — sicut enim Filius est ens ab alio, ita Spiritus Sanctus est ens ab alio - unde quemadmodum dicitur conformis Patri, quia alius ab eo, sicut a Patre alius et ideo imago Patris, ita Spiritus Sanctus conformis est Filio, quia sicut Filius est ab alio, ita Spiritus Sanctus ab alio et ita "imago Filii", quod dicit Ioannes Damascenus ; ergo Filius generat Spiritum Sanctum.
4. Item, in perfecta generatione naturali est potentia secundum duos modos. Est enim potentia generandi activa non ab alio in masculo, et est potentia generandi receptiva et passiva ab alio, sicut in femina ; hoc est dicere expressius quod est potentia producendi ex se simile, quam potentiam dicimus generationem secundum duos modos. Cum ergo ipse Spiritus Sanctus procedat sive producatur a Patre habente potentiam producendi non ab alio, et producatur a Filio sive procedat ut habente potentiam ab alio, et producatur similis in natura de substantia Patris et Filii: ergo generatur a Patre et Filio.
5. Item, cum productio generationis perfectae in natura resideat penes duo — sicut patet in generatione humana et animalium perfectorum; productio vero generationis imperfectae, sicut est plantarum et animalium imperfectorum, habeat principium penes unum solum — quod autem perfectionis est in generatione Deo est tribuendum: ergo rectius dicetur generatio productio Spiritus Sancti a Patre et Filio, cuius origo residet penes duo, quam productio Filii a Patre, cuius origo residet penes unum solum; ergo Spiritus Sancti proprie potius est generari quam Filii.
Contra: a. Cuius non est actus, nec potentia; nam sicut dicit Philosophus: "Cuius est potentia, eius est actus". Cum ergo generare sit actus potentiae generandi, ergo ubi non erit generare, nec potentia generandi erit; cum ergo Filii non sit generare — supponamus hoc — ergo eius non erit potentia-generandi.
b. Item, in perpetuis non differt esse et posse ; ergo cuius non erit generare, eius non erit potentia generandi; sed Filii non est generare; ergo nec potentia generandi.
c. Item, esse Patrem non est esse quid, sed esse ad aliquid, sicut dicitur in Sententiis, 7 dist., 1 cap. ; ergo similiter potentia generandi non erit potentia quae sit quid, sed ad aliquid. Si ergo per hanc refertur Pater solus ad Filium secundum quod dicitur active, relinquitur quod Filii non erit potentia generandi.
d. Item, si Filii sit generare, pari ratione et geniti a Filio erit generare, et ita erit decursus generationis aeternae in infinitum, vel erit stare in primo. Relinquitur igitur quod ipsius Filii geniti non erit generare.
e. Item, si Filius generaret filium, ille filius esset "nepos Dei Patris, et non esset summa germanitas inter filium illum et Patrem: maior enim convenientia est inter patrem et filium quam inter patrem et nepotem" ; ergo non esset summa convenientia in divinis: quod est inconveniens. Relinquitur igitur quod Filii non est generare, eadem ratione nec Spiritus Sancti.
f. Item, principalis modus exeundi in esse vel producendi est generatio inter omnes producendi modos. Si ergo principalius producatur aliquis ab alio, accipiens ab illo substantiam suam et virtutem producendi alium, quam ille qui producitur ab alio, accipiens substantiam suam et non virtutem accipiens ex se producendi alium: ergo primus modus debet dici generatio, non secundus; ergo cum modus producendi, quo producitur Filius, sit talis, et non modus quo producitur Spiritus Sanctus, relinquitur quod generari erit Filii et non Spiritus Sancti; et similiter supra ostensum est quod generare non sit Filii nec Spiritus Sancti. Relinquitur igitur quod generare est proprium Patris.
Respondendum igitur ad obiecta: 1. Ad primum dicendum quod cum dico potentiam generandi, hoc quod dico generandi potest esse gerundivum verbi personalis vel verbi impersonalis. Secundum quod est gerundivum verbi personalis, sensus est: potentia generandi, id est potentia ut generet; et hoc modo potentia generandi non est in Filio, sed in solo Patre. Si vero sit gerundivum verbi impersonalis, sensus est: potentia generandi, id est potentia qua aliquis generat, scilicet Pater, quia eadem est potentia in Patre et in Filio: in Patre ad hoc ut generet, in Filio ad hoc ut generetur; non tamen ex hoc sequitur quod Filius generat, sed ex hoc sequitur quod aliquis generat.
2. Ad aliud dicendum quod refert dicere potentiam aliquam et virtutem et dicere potentiam et virtutem ad aliquid. Dicendum ergo quod quaecumque potentia sive virtus est in Patre, est in Filio; non tamen quomodocumque est in Patre, est in Filio, quia in Patre est potentia ad hoc ut generet, in Filio est potentia eadem, sed ad hoc ut generetur. Si ergo arguatur: quaecumque virtus est in Patre est in Filio, sed in Patre est ad hoc ut generet, ergo et in Filio, commutatio est praedicamenti; commutatur enim quid in ad aliquid. Et est similis argumentatio: quidquid vult iste, vult pater eius; sed iste vult ducere uxorem; ergo et pater eius vult ducere uxorem. Nam cum dicitur quidquid, supponitur substantia voluntatis; cum vero dicitur vult ducere uxorem, dicitur voluntas ad aliquid.
3. Ad aliud dicendum quod quamvis Spiritus Sanctus exeat similis in natura Filio et etiam conformis in hoc quod ens ab alio sicut Filius, tamen non procedit secundum principalem modum procedendi; ideo eius non erit generari, quia ei non convenit produci secundum principalem modum producendi. Constans enim est quia in naturis rerum principalis modus productionis est generatio. Praeterea, constans est quod si aliquis producatur ab alio, ita quod accipiat ab eo virtutem producendi ex se alium, qualis est productio Filii a Patre, quod principalius producitur quam ille qui produceretur ab eodem et non reciperet virtutem qua produceret de se alium, qualis est productio Spiritus Sancti sive processio. Relinquitur igitur quod productio Filii a Patre debet dici generatio et non productio Spiritus Sancti.
4. Ad aliud dicendum quod in generatione naturali potentia duplex requiritur, activa et passiva: activa in masculo, passiva in femina. Et quod principium generationis resideat penes duo: dicendum quod hoc est imperfectionis et ideo non est generationi divinae tribuendum. Nam constans est quod si in uno illorum, sive in masculo sive in femina, uniretur virtus duorum, ita quod totum posset masculus sine femina et femina sine masculo, perfectior esset virtus: omnis enim virtus unita perfectior est se ipsa multiplicata. In generatione ergo aeterna debet poni principium penes unum solum. Praeterea, nec ipsius Spiritus Sancti sunt duo principia, Pater et Filius, vel duae virtutes ex quibus producatur, sicut est in generatione humana; immo duo, Pater et Filius, per una-m et eamdem virtutem sunt principium Spiritus Sancti.
5. Ad aliud quod obicitur quod imperfecta generatio in natura habet principium penes unum: dicendum quod quamvis habeat principium unum intrinsecum, tamen sunt multa extrinseca, sicut patet in generatione plantarum, quia non solum sufficit virtus intrinseca, immo requiruntur principia extrinseca, humor et calor: humor velut principium materiale et passivum, calor velut principium formale et activum.
Ad alias rationes quae obiciuntur ex alia parte, quibus ostenditur quod Filius non habet potentiam generandi, quae uno modo falsa est, ut patet ex dictis, respondendum est.
a. Et primo ad illud quod obicitur cuius est potentia, eius est actus, et cuius non est actus, eius non est potentia: dicendum quod intelligitur de veris actibus; generare autem in Deo non est proprie agere, nec generari pati vel fieri, quia pati vel fieri non cadunt in Deo; praeterea, proprie loquendo, dicunt motum, qui non cadit in Deo. — Vel dicendum quod cum dicitur eius est potentia cuius est actus, intelligendum est eiusdem, id est non alterius, essentiae vel naturae; nec tamen oportet quod si potentia sit essentiae vel naturae, quod et actus, immo actus potest esse personae habentis illam naturam. Verbi gratia, etiam in homine posse generare est naturae, tamen actus generandi non est naturae, sed personae habentis naturam; et sic haec cuius est potentia, eius est actus per se loquendo falsa est, cum in creatis non sit idem persona et natura.
Et si obicitur quod in Filio omnino idem est persona quod natura, igitur si Filii est potentia, eiusdem est actus, et ita si potentia generandi, et actus: dicendum quod non oportet, quia eius non est potentia ut generet, sed ut qua generetur impersonaliter, ut supra dictum est.
Ad maiorem autem intelligentiam notandum quod actus sive actio dicitur dupliciter. Est enim actio quam efficit, velut illuminare est actio solis, et est actio quam agit, sicut lucere est actio solis ; prima actio in Deo est respectu creaturae, secunda actio est essentiae vel personae respectu sui vel alterius, non respectu creaturae. Et haec actio est duplex: absoluta, ut intelligere vel diligere, vel relata sive potius relatio, sicut generare vel spirare; et haec actio, dicta relatio, est concomitans diffusionem esse, quae est per modum duplicem. Est enim diffusio per modum generationis, quemadmodum emanatio intelligentiae est a mente ; et diffusio per modum spirationis, quemadmodum processio amoris ab intelligentia et mente. Primum modum diffusionis concomitantur hae relationes: generans et genitus, sive generare et generari, quae dicunt relationes per modum actus; secundum modum concomitantur spirare et spirari. Dicendum ergo quod actus sive actio, dicta secundum primum modum et secundum, videlicet secundum quod actio Dei dicitur actio quam efficit vel actio quam agit, conveniunt essentiae; actiones vero, quae dicuntur relationes sive existentiae modi, concomitantes actiones aeternas, ut sic loquamur, non conveniunt essentiae, et huiusmodi est ratio dicta, quia ipsa est ad se et non ad aliquid; unde cum ista dicant solum relationem et ad aliquid, non possunt convenire essentiae, sed conveniunt ipsis personis.
b. Ad illud vero quod secundo obicitur quod in perpetuis non differt esse et posse, dicendum quod sic debet intelligi: quod simul est potentia cum ipso esse nec consequitur esse actu ad potentiam, ita etiam nec consequitur generare potentiam generandi, immo coaeterna est.
c. Ad aliud dicendum quod non sequitur esse Patrem non est esse quid, ergo potentia generandi non est aliqua potentia. Cum enim dico potentia generandi, duo dico: potentiam et respectum ipsius potentiae. Cum dico potentiam, dico quid ; sed cum dico respectum potentiae ad generandum, non dico quid, sed ad aliquid.