I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, c. 3
I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, C. 3
UTRUM SPIRITUS SANCTUS SIT AEQUALIS PATRI ET FILIO.
Contra: 1. Dare se totum sine sui diminutione est summae potentiae; hoc autem potest Pater, hoc potest Filius, non autem Spiritus Sanctus, nec in aliquo excedit potentia Spiritus Sancti potentiam Patris vel Filii; igitur est minoris potentiae quam alius illorum: cum enim hoc non potest quod illi possunt, quod est maximae et summae potentiae, nec potest aliquid aliud quod ipsi non possint, videtur quod sit potentiae minoris.
2. Item, si scientia Patris se extenderet vel extendere posset ad aliud cuiuscumque generis, sive generis substantiae sive qualitatis sive relationis, ad quod non se extenderet vel extendere posset scientia Filii, posset dici scientia Patris maior scientia Filii: hoc enim modo ostendit Richardus de S. Victore quod idem est scientia quod essentia in Deo.
3. Eodem modo, si potentia Patris vel Filii possit aliquid cuiuscumque generis, vel substantiae vel quantitatis vel qualitatis vel relationis, quod non possit Spiritus Sanctus, quod maior est potentia Patris vel Filii quam Spiritus Sancti; igitur cuiuscumque generis ponatur generatio vel spiratio, ex quo Pater potest generare et spirare, Filius autem spirare tantum, Spiritus Sanctus non potest: maioris est potentiae Pater quam Filius et uterque quam Spiritus Sanctus.
4. Item, aequalitas in divinis attenditur penes indifferentiam sive aequalitatem potentiae, sapientiae, bonitatis; igitur si Spiritus Sancti bonitas minor est bonitate Patris et Filii, ergo non est illi aequalis. — Quod minor sit videtur: quia bonum est sui diffusivum, haec est per se vera; ergo diffusio vere et per se attestatur bonitati, et maior maiori et maxima maximae et summa summae; sed Pater et Filius summe diffundunt se, Spiritus Sanctus non; non igitur communicat cum illis bonitatem summam ; ergo minoris est bonitatis; non igitur est illis aequalis.
Respondeo quod Spiritus Sanctus est aequalis Patri et Filio, sicut dicit Richardus de S. Victore: "Illa summa Trinitas constat in unitate substantiae; certe una eademque substantia non est maius aliquid vel minus, melius deteriusvese ipsa". Similiter Isidorus, in libro De ordine creaturarum: "Spiritus Sanctus omnipotens est, cui, praeter hoc quod Spiritus Sanctus est, totum commune est Patris et Filii".
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod primo obicitur dicendum quod dare se totum sine sui diminutione est summae potentiae, quae quidem potentia, sicut est Patris et Filii, ita est Spiritus Sancti; sicut eadem est potentia Filii qua potuit generari, quae est in Patre qua potuit generare, sicut determinatum est in 1 Sententiarum, 7 dist., sic eadem est potentia Spiritus Sancti qua potest dari, id est spirari, quae Patris et Filii qua possunt dare, id est spirare. Et potest addi huic quaestioni illud quod dicit Augustinus, in libro Contra Maximinum, qui asserebat Patrem maiorem Filio, quia iste potest generare, ille non: "Absit, inquit, utideo sit potentiorPater Filio, quia Creatorem genuit Pater, Filius non genuit Creatorem; neque enim non potuit, sed non oportuit", id est non ex impotentia fecit, sed quia ei non conveniebat. Similiter potest dici in proposito. — Si vero quaeratur utrum arctata sive ligata est potentia producendi in persona Spiritus Sancti propter hoc quod non potest exire in actum producendi personam sicut potest in Patre et Filio: dicendum quod non, immo ex summa perfectione ipsius potentiae est quod non potest exire in actum huiusmodi, quia non congrueret. Quod autem non sit congruum, habitum est supra, in Tractatu de numero personarum. Sicut enim dicit Anselmus, in Monologion: "Qui potest quod sibi non prodest et non debet, tanto magis adversitas et perversitas possunt in illum; qui ergo sic potest, non potentia potest, sed impotentia".
2. Ad aliud dicendum quod non est simile de scientia et potentia, quia res cuiuscumque praedicamenti, sive substantiae sive quantitatis sive ad aliquid, est proprie subiectum scientiae, quasi in quod est motus cognitivae prout est ad sciendum; non sic est de potentia, cuius motus non est in ad aliquid, sed ex consequenti ad motum operativae, sive potentiae quae est operativa, derelinquitur. Unde non scire, quod est ad aliquid, est ignorantiae, non posse autem non est impotentiae.
3. Ad tertium dicendum quod non est simile de potentia producendi simile, prout est personae creatae et increatae, quia vis ista, quae est ad communicandum essentiam in creaturis, est propter defectum quemdam qui est in creatura, quae appetit perpetuari simpliciter et ex se non potest: propterea data est virtus productiva sive generativa ut perpetuet se in alio quod in se non potest. Quod igitur persona creata potest producere sibi similem, impotentia est: impotentiae enim est et defectus quod non in se, sed in alio potest perpetuare suum esse; sed quod divina potentia non potest producere personam, in persona, quae est Spiritus Sanctus, non est impotentiae, sed potentiae. Sicut enim dicit Augustinus: "Potenter non potest Deus malum facere", similiter dicendum est: potenter non potest Spiritus Sanctus personam producere, quia scilicet non conveniret. Unde sicut voluntas, quae non potest velle inconveniens aliquod, non propter hoc dicitur minus libera, sed magis, sic potentia, quae non potest inconveniens, non est ex hoc minor, sed maior. Non est igitur ex impotentia aliqua sive ex defectu aliquo potentiae quod Spiritus Sanctus non potest producere personam, sed potius ex perfectione potentiae et nobilitate.
4. Ad ultimum dicendum quod bonitas Spiritus Sancti est summe sui diffusiva, licet non in persona Spiritus Sancti, quia omnino est eadem bonitas quae est Patris et Filii et Spiritus Sancti. Eadem enim bonitas est qua Pater summe diffundit se generando Filium et Pater et Filius spirando Spiritum Sanctum et illa quae diffusa est in Spiritu Sancto. Unde Richardus de S. Victore: "Quidquid bonitatis, quidquid perfectionis, quidquid beatitudinis habet Pater cuius est solum dare, in ea plenitudine possidet et ille cuius est proprium accepisse". — Nota tamen quod est duplex diffusio: personalis, qua una persona diffundit se in processione alterius, et quantum ad hoc non diffundit se Spiritus Sanctus sive bonitas prout est in persona Spiritus Sancti, quia non congrueret, ut tactum est ; alia est essentialis, scilicet ipsius essentiae, et haec est summa: et quantum ad hoc diffundit se Spiritus Sanctus sive bonitas Spiritus Sancti; haec vero diffusio est in communicatione bonitatis divinae creaturis. Haec autem diffusio non est summa nec conveniret esse summa. Ut enim dicit Richardus de S. Victore: "Ubi plenitudo totiusbonitatis est, ibi et summa caritas deesse non potest". Summam certe caritatem erga personam creatam habere non posset: inordinata enim caritas esset, si summe diligeret quod summe diligendum non esset. Igitur si communicatio bonitatis est maior et minor secundum caritatem maiorem et minorem, patet quod bonitatis divinae non est summa diffusio in communicatione sui creaturae, nec requirit summa bonitas summam diffusionem; nec propter hoc dicitur divina bonitas summa, quia summe se diffundit, sed quia quantumcumque congruit, diffundit se sine sui diminutione. Illa autem consideratio Philosophi qua determinatur: si simpliciter ad simpliciter, et magis ad magis, et maxime ad maxime attenditur in rebus conditis quadam proportione essentiali ordinatis.
On this page