Text List

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, c. 4

I, P. 1, Inq. 2, Tract. 1, Q. 5, C. 4

UTRUM UNA PERSONA SIT AEQUALIS DUABUS VEL IPSI TRINITATI.

Quarto quaeritur utrum una persona sit aequalis duabus vel ipsi Trinitati.

Quod sic videtur: a. I Sententiarum, 19 dist., dicitur: "Pater non est maior Filio nec Pater velFilius maior Spiritu Sancto nec maius aliquid duae personae sunt simul quam una nec tres magis aliquidquam duae".

Contra: 1. Pars in nullo genere partis est aequalis toti ; sed una persona est pars Trinitatis — quod videtur, Levit. 5, 11: "Decima pars ephi", Glossa: "Pars in Trinitate est Christus", et constat quod loquitur de Christo in quantum est persona — ergo non est aequalis ipsi Trinitati.

2. Item, si virtus aequalis esset trium personarum creatarum vel etiam si eadem esset, supposito hoc per impossibile, virtus unius non posset tantum quantum virtus duarum nec etiam esset aequalis virtuti duarum; similiter videtur de virtute personarum increatarum.

3. Item, aequalitas in divinis attenditur penes identitatem et distinctionem: si enim nulla esset in divinis distinctio, non esset aequalitas ibi; sed habito respectu ad distinctionem, non est una persona aequalis duabus sicut nec unitas dualitati; similiter nec una erit aequalis duabus, habito respectu ad identitatem.

Respondeo quod summa aequalitas est in divinis personis; unde una est aequalis duabus omnino. Unde Richardus de S. Victore: "Attende illa conformis et omnifariamagnitudinis coaequalitas in illa summa Trinitate quam incomprehensibilis sit, ubi unitas pluralitati non cedit nec pluralitas unitatem excedit".

[Ad obiecta]: 1. Ad id quod primo obicitur dicendum quod nulla persona dicitur pars in illa summa Trinitate. Unde Augustinus, in libro Contra Maximinum: "Pars Trinitatis esse non potest quicumque unus in tribus nec huius Trinitatis tertia pars est nec maiusaliquid duo quam unus nec maius aliquidomnes quam singuli". Ratio autem quare non est dicenda pars in Trinitate est, quia pars est in potentia et habens esse finitum et diminutum et imperfectum in quantum huiusmodi: quod non convenit personae in divinis. — Ad illam Glossam quae dicit quod "Christus est pars in Trinitate": dicendum quod intellectus Glossae est de Christo in quantum est sub signo; significatur enim per tertiam partem "ephi": unde sic est pars in quantum est sub signo, id est significatur per illud quod est pars, non tamen propter hoc est pars.

2. Ad aliud dicendum quod non est simile de personis creatis, quarum est potentia finita et essentia, et de personis increatis, quarum essentia et potentia est summe infinita. Quia enim in divinis personis potentia et magnitudo et omnia ea, penes quae est aequalitas, sunt summe infinita, liceat sic loqui, magnitudo trium non excedit magnitudinem unius nec potentia potentiam.

3. Ad tertium dicendum quod aequalitas quodammodo importat distinctionem, quia distinctio cadit ibi oblique; proprie et per se respicit unitatem et identitatem, quia aequalitas non est aliud quam personarum distinctarum identitas in quantitate sive quasi quantitate ; propter quod magis attenditur aequalitas penes identitatem quam distinctionem. Unde quia illud, penes quod est unitas sive identitas, indifferens est omnino in una persona et in tribus, una est aequalis tribus.

PrevBack to TopNext