Text List

I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, c. 1

I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, C. 1

UTRUM IN DIVINIS ACCIPIANTUR INTENTIONES UNIVERSALIS ET PARTICULARIS.

Quantum ad primum: a. Augustinus, VII libro De Trinitate: "Si essentia genus est, species autem personae, ut nonnullisentiunt, oportet appellari tres substantias ut appellantur tres personae — sicut tres equi dicuntur tria animalia: non enim species pluraliter dicitur et genus singulariter — patet nomine essentiae non significari genus nec nomine personae speciem".

b. Item, "si dicunt nomine personae speciem non significari, sed singulare vel individuum", et nomine essentiae speciem, "ut persona non dicatur sicut homo, sed sicut hic homo: vel Abraham, illos praedicta ratio confutabit. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac et Iacob tria individua, ita tres homines et tria animalia; si ergo secundum genus et speciem et individuum ista disserimus, dicenturtres essentiae et tres personae".

c. Item, Augustinus, in eodem: "Una numero essentia non est species, sicut unum animal non est species". Si ergo una essentia est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, non est essentia species, cuius sint individua Pater et Filius et Spiritus Sanctus.

d. Item, ostenditur idem: multiplicatis illis quorum est genus, multiplicatur genus, et multiplicatis individuis multiplicatur species; sed multiplicata persona in divinis, non multiplicatur essentia; divina ergo essentia non est genus aut species personarum.

e. Item, universale, secundum quod dicit Philosophus, est in multis et de multis, quae sunt particularia; sed per hoc quod est de multis habet dependentiam ab illis; sed dependentia in Deo esse non potest; ergo nec ratio universalis nec particularis, quia pars ponit imperfectionem: particulare etiam dicitur, quia partem capit universalis; sed divina essentia non est secundum partem in personis; ergo personae non habent rationem particularis nec essentia universalis.

f. Item, ubi non est ponere differentiam formae et materiae, nec est ponere universale et particulare, quia ratio particularis venit a materia, ratio universalis a forma ; sed in Deo non potest poni differentia materiae et formae sive ratio materiae et ratio formae; ergo nec ratio particularis et universalis.

Contra: 1. Divina essentia praedicatur de qualibet persona essentialiter et non conversim; ergo est genus vel species personarum.

2. Praeterea, particulare sive singulare est de quo dicitur aliud, ipsum vero de nullo alio dicitur ; sed ratio ista convenit cuilibet personae; ergo quaelibet persona est particulare sive singulare; sed singulare et particulare dicuntur ad universale; ergo, cum persona non dicatur nisi ad essentiam, essentia est universale.

3. Item, "persona est rationalis naturae substantia individua" ; sed substantia individua est individuum; ergo persona est individuum; sed individuum dicitur ad universale; ergo essentia est universalis.

4. Item, Damascenus dicit quod " Deuset homosignificant speciem communem; hypostasis autem individuum demonstrat, scilicet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, Petrum et Paulum". — Item, Damascenus: "Communia et universalia praedicantur de subiectis sibi ipsis particularibus; commune igitur substantia est, particulare vero hypostasis, id est persona; particulare autem dicitur non quoniam partem naturae habet, sed particulare numero, ut atomum", id est individuum: "numero enim, et non natura, differre dicuntur hypostases".

5. Item, in eodem: "Substantia significat communem circumplectivamspeciem homoideon, id est similiumspecie, hypostaseon, id est personarum, ut puta Deus, homo; hypostasis autem individuum demonstrat, scilicet Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, Petrum et Paulum" et huiusmodi.

6. Item, Damascenus: " Deitasnaturam manifestat, Paterhypostasim, Deusautem commune naturae significat et in unamquamque hypostasim, id est personam, ordinatur denominative quemadmodum homo". - Item, Deus est qui habet divinam naturam, sicut homo qui habet humanam; sicut ergo humanitas est quaedam natura specialis, ita et deitas.

7. Item, Hilarius, VII De Trinitate g: "In Patre et Filio credere duos deos impium est; Patrem et Filium praedicari Deum singularem, sacrilegumest; Deum ex Deo quod in similitudinem generis unumsint negare, blasphemum est". — Item, idem: "Ex indifferentia atque singularitate generis unum sunt natus et generans".

Respondeo: In Deo non est ponere esse universale nec esse singulare vel particulare, habet tamen esse divinum de utroque quod est perfectionis et deest ei ex utroque quod est: imperfectionis. Universale enim est in multis et dicitur de multis, quia non est totum quod sunt singularia, sicut homo non dicit totum quod est Sortes, sicut quantitatem, qualitatem et operationem, quae tamen sunt in esse Sortis; unde non dicit totum quod est Sortes, sed tamen dicitur de illo. Sed cum dicitur Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, dicitur esse divinum in multis, sed non dicitur de multis. Cum enim dico Deus, dico totum esse Patris, totum esse Filii; esse ergo de multis imperfectionis est in esse universali: unde non convenit esse divino; sed esse in multis convenit, quia hoc est virtutis et nobilitatis. Similiter particulare dicitur quod est in uno solo, non tamen est de multis: quod non est de multis perfectionis est, quia dicit totum esse, sed esse in uno solo imperfectionis est, quia nobilius est esse in multis quam in uno, ideo esse divinum est in multis, non in uno solo, sed esse in multis non multiplicatum, sed unum.

Item, est loqui de particulari sive individuo tribus modis: uno modo secundum quod dicitur individuum esse a materia, alio modo secundum quod ab accidentibus, tertio modo secundum quod a forma signata et singulari. Primo modo dicit Philosophus quod qui dicit solem dicit formam tantum, qui dicit hunc solem dicit formam cum materia; et ita diversitas universalis et particularis est secundum diversitatem formae et materiae. Sed in divinis non est materia, quia nihil imperfectionis: unde nihil est ibi in potentia, sed quidquid ibi est, in actu est; igitur non est particulare nec universale in divinis. Unde Boethius, in libro De Trinitate, dicit: "Nihil secundum materiam dicitur esse, sed secundum propriam formam; sed divina substantia sine materia et forma est atque ideo est id quod est; reliqua vero non sunt id quod sunt: unumquodque enim habet esse suum ex illis ex quibus est, id est ex partibus suis, et est hoc atque hoc". Ex hoc patet quod non est materia in divinis et ita nec particulare nec singulare. — Secundo modo dicit Boethius, De Trinitate: "Numero differentiam accidentium facit varietas: nam tres homines neque genere neque specie, sedsuis accidentibus distant. Nam si omnino ab iis cuncta accidentia separemus, tamenlocus cunctis diversus est, quemunum fingere nullo modo possumus: duo enim corpora unum locum non obtinebunt, qui est accidens, atque ideo sunt numero plures, quia accidentibus plures fiunt". Et ideo, cum in divinis non sint accidentia, non differunt ad invicem personae accidentibus; et ideo non sunt singularia nec particularia nec individua. Ex iis itaque patet quod divina essentia non est universalis nec personae sunt particularia vel singularia. — Tertio modo, sicut dicit Boethius, cum homo dicitur, de pluribus quidem hominibus praedicatur; sed si illam humanitatem, quae est in Socrate individuo, consideremus, fit individua, cum Socrates ipse sit individuus et singularis. Ex quo accipitur quod sicut Socrates et Cicero suis singularibus proprietatibus et accidentibus singulares et numero plures cognoscuntur, sic suis propriis individuis et singularibus humanitatibus numero plures efficiuntur. Cum ergo deitas nullo modo plurificetur in Patre et Filio et Spiritu Sancto, non se habet deitas ad Patrem et Filium et Spiritum Sanctum ut universale ad singularia.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum, quod divina essentia praedicatur etc.: dicendum quod praedicari essentialiter dicitur aequivoce de essentia divina et de genere sive specie, quoniam essentia divina aliter est essentia Patris et Filii et Spiritus Sancti, aliter animal essentia hominis et asini: unitas enim animalis in suis speciebus, ut dicit Damascenus, non consideratur re, sed ratione; unitas essentiae in personis re quidem consideratur: et hoc dicitur, quia essentia non multiplicatur in personis, substantia vero generis multiplicatur in speciebus et substantia speciei in individuis.

2. Ad secundum dicendum quod cum dicitur particulare sive singulare est de quo dicitur aliud, ipsum vero de nullo, intelligitur de per rationem habitudinis ad subiectum; ratio autem subiecti nullo modo est in divinis. Secundum vero quod dicitur des persona divina, dicitur transumptive ratione similitudinis locutionis, non ut ponatur ibi habitudo ad subiectum secundum rem, sed solum secundum locutionem.

3. Ad tertium dicendum quod in definitione personae "substantia individua" dicitur dupliciter: vel propter separationem quae est secundum substantiam et situm et accidentia, et sic dicitur de persona creata; vel propter distinctionem proprietatum solum, et hoc modo convenit "substantia individua" personae increatae; nec tamen sequitur secundum hoc: persona divina est substantia individua, ergo est individuum, quoniam individuum, dictum substantive, importat separationem secundum substantiam et situm et accidentia. Posset tamen dici quod praedicta definitio personae non est personae communiter, sed solum personae prout convenit creaturae rationali; unde Richardus, in libro De Trinitate, corrigit istam definitionem assignans rationem personae secundum quod convenit divinis: "Persona est rationalis naturae incommunicabilis existentia".

4. Ad illud quod obicitur secundum Damascenum: dicendum quod non intendit Damascenus dicere quod divina essentia sit universale et persona particulare, sed similitudine locutionis de divina essentia loquitur ut de communi quod praedicatur de pluribus, et ita per modum universalis; de persona vero ut de singulari quod dicitur de uno solo, et ita per modum individui. Divina ergo essentia dicitur species a Damasceno secundum rationem dicendi, quia praedicatur de pluribus, non secundum rationem rei, quia etsi praedicetur de pluribus, non praedicatur de pluribus differentibus numero proprie loquendo. — Unde illud quod dicitur secundo numero, non natura differunt hypostases, intelligendum quod differre numero dicitur duobus modis. Uno modo quantum ad discretionem, quae est quantum ad substantiam seu substantiae significationem, quando scilicet aliqua ita differunt ut hoc non sit illud, et hoc modo Sortes et Plato differunt numero ; hoc modo personae divinae non differunt numero; unde Boethius, De Trinitate: "Verissime est unum, in quo nullus numerus". Alio modo differre numero dicitur differre numeratione, ut cum de aliquibus rebus loquentes dicimus una, duae, tres ; et hoc modo personae divinae differunt numero. Ad hanc enim differentiam sufficit differentia proprietatum secundum ordinem naturae sive originis, sicut supra dictum est, Quaestione de numero personarum.

5. Ad aliud Damasceni notandum est quod non intendit absolute attribuere speciem essentiae et individuum personae, sed hoc dicebat contra haereticos qui dicebant unam personam non posse incarnari nisi omnes incarnarentur. Unde contra eos utitur tali argumento: sicut in naturis est accipere commune et particulare, ita quodammodo in divinis est commune, scilicet essentia, et particulare, persona scilicet; sed in naturis, patiente una persona, non patitur alia; ergo a simili in divinis una persona incarnari potest sine alia. Unde addit ibi haec verba: "Substantianon secundum se ipsam subsistit, sed in hypostasibus exemplatur; patienteenim una hypostasi, substantia passibilis estsecundum quam est haec hypostasis", id est persona, "non tamen necesse est omnes homoideon", id est similium specie, "hypostases compati. Ita igitur confitemur deitatis naturam" in Filio incarnari, non tamen in aliis personis.

6. Ad illud vero quod ultimo dicitur secundum Damascenum, quod " Deuscommune naturae significat, Paterhypostasim": intelligendum est quod aliter dicitur communis natura divina personis divinis, aliter communis natura humanitatis singularibus hominibus. Primo enim modo dicitur communis natura, quia in pluribus una et eadem, non multiplicata; secundo modo, quia convenit pluribus una, sed non eadem, sed multiplicata. Ex quo patet quod communitati primo modo dictae communis naturae nullo modo respondet particulare: particulare enim eo dicitur quod partem capiat communis naturae, quae est universalis; universale enim dicit commune partibile, et ideo universali respondet particulare. Patet igitur quod nullo modo est intentio universalis et particularis in divinis. — Nota tamen quod intentio eius quod dicitur individuum dicitur duobus modis. Uno modo individuum dicitur discretum secundum substantiam separatione ultima, sicut atomus: et hoc modo intentio individui nullo modo est in divinis personis; alio modo individuum dicitur discretum aggregatione proprietatum, quas non est in alio reperire: et hoc modo sumeretur individuum in divinis, si in aliqua auctoritate inveniretur quod persona divina est individuum, quia est substantia habens proprietatem quam non est in alio reperire.

7. Ad ultimum vero quod dicit Hilarius, dicendum quod Hilarius non accipit genus secundum quod definitur a philosophis: quod praedicatur de pluribus differentibus specie, sed appellat genus quod habet ambitum praedicationis secundum substantiam.

PrevBack to TopNext