Text List

I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, c. 2

I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, C. 2

UTRUM IN DIVINIS SIT ACCIPERE INTENTIONEM PRAEDICAMENTI ET PRAEDICABILIS.

Consequenter quaeritur utrum in divinis sit ponere rationem praedicamenti et praedicabilis.

Et videtur quod non sit ibi praedicamentum vel praedicabile: 1. Dicit enim Boethius, in libro De Trinitate: "Deus nullius est subiectum" ; sed ubi non est subiectum, nec praedicabile: quod enim simplex est, subiectum esse non potest.

2. Item, praedicamentum est coordinatio praedicabilium, quorum unum est sub alio; sed in divinis non est ponere hanc ordinationem ; ergo nec est ibi ponere praedicamentum.

3. Item, Dionysius: "Omnes affirmationes de Deo sunt incompactae" ; ubi enim omnino est simplex, non est compositio, ubi non est compositio, non est compositio praedicamenti cum subiecto et ita nec praedicatio, ergo nec praedicamentum nec praedicabile.

Contra: a. Secundum Augustinum, in libro De Trinitate, et Boethium, De Trinitate, in divinis quaedam praedicantur secundum substantiam, quaedam secundum relationem; ergo in divinis est praedicabile et praedicamentum.

Respondeo: Praedicamentum dicitur dupliciter: communiter et proprie. Proprie coordinatio praedicabilium, quorum unum est sub alio ; sed hoc modo non est praedicamentum in divinis, quia non est ibi inferius et superius nec universale et particulare. Communiter vero dicitur praedicamentum quidquid potest dici per modum praedicamenti; sic potest dici praedicamentum in divinis: quaedam enim ibi dicuntur per modum substantiae, quaedam per modum relationis. Sciendum est etiam quod in ipsa Trinitate est reperire similitudinem quamdam ad praedicamentum. In omni enim praedicamento est unum quod est de alio et nihil de ipso, ut generalissimum; et aliud, de quo aliud et ipsum de nullo; et tertium, quod est de alio et aliud de ipso. Similiter in Trinitate est quaedam persona de qua alia et ipsa de nulla, et haec est persona Patris; est etiam quaedam persona, quae de alia et nulla de ipsa, ut persona Spiritus Sancti; et est tertia, quae est de alia et alia de ipsa, ut persona Filii: est enim Filius de Patre et de Filio Spiritus Sanctus, et ita videtur qualis ordo naturae sit in personarum Trinitate. Sed in coordinatione praedicamenti est consimilis ordo, sed cum prioritate et posterioritate; licet tamen in Trinitate sit ordo, non tamen est ibi prius et posterius. Unde Augustinus: Cum dicitur Filius a Patre, "dicitur ordo naturae" et non quod unus prius alio.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod subiectum dicitur dupliciter: secundum rem, cui aliquid inest cui subicitur, sic non potest Deus esse subiectum: in eo enim idem est quod est et quo est ; sed secundum quod subiectum dicitur quod est per modum subiecti, sicut illud de quo fit sermo, sic Deus potest esse subiectum, non secundum rem, sed secundum modum dicendi. Cum enim dicitur Deus est bonus, non dicitur quod bonitas insit illi nec ponitur ibi aliqua compositio nec est ista praedicatio vel consimiles de inesse, sed de esse. Unde, sicut dicitur in libro De regulis fidei: "Alio est et alio dicitur esse" ; nam significatur per modum subiecti, etsi non sit subiectum secundum rem.

2. Ad aliud patet solutio ex praedictis.

3. Ad aliud dicendum quod "omnes affirmationes de Deosunt incompactae", id est incompositae, quia cum dicitur Deus est bonus, non dicitur quod bonitas sit in eo: nam non est in Deo compositio qua bonitas insit ei et aliud sit ipse, aliud bonitas quae inest ei. Unde nota regulam Boethii: "Nullum simplex subiectum esse potest" ; quae sic exponitur in libro De regulis fidei: "Cum in simplici nulla sit diversitas, nulla pluralitas, in eo nec accidentale nec substantiale est: quare nulli proprietatum subiectum est; eadem ratione nec de simplici aliquid praedicatur, cum praedicari nihil aliud sit quam inhaerere. In propositione enim theologica non ostenditur quid cui insit, sed quidsit: cum enim dicitur Deus est bonus, non ostenditur quidcuius sit per insistentiam, sed potius quid Deus sit per essentiam. Unde nulla propositio theologica de inesse est vel de contingenti, sedde puro esse vel de necessario; sive enim dicam Deus estsive Deus est iustus, de puro esse propositio est. Unde Boethius, insinuare volens quod simplex subiectum esse non potest, ait: "Subiectum enim esse non potest"".

PrevBack to TopNext