I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, c. 4
I, P. 2, Inq. 1, Tract. 1, Q. 2, C. 4
QUALITER CIRCA DIVINA SIT ACCIPERE INTENTIONES ALIORUM PRAEDICAMENTORUM.
Consequenter quaeritur qualiter circa divina sit accipere intentiones aliorum praedicamentorum, ut quantitatis, qualitatis etc. Circa quod quaeruntur tria: Primo, utrum alia praedicamenta a substantia et relatione sint accipienda in divinis; secundo, utrum omnia aliquo modo; tertio, utrum aliqua proprie, aliqua improprie.
ARTICULUS I
Utrum alia praedicamenta a substantia et relatione sint accipienda in divinis.
Ad primum sic: 1. Cum praedicamenta ordinata sint, ut primo sit substantia, secundo quantitas, tertio qualitas, quarto ad aliquid: ergo propinquius ordinatur ad substantiam qualitas et quantitas quam ad aliquid. Cum ergo potius sit ponendum in divinis praedicamentum quod est propinquius substantiae quam quod est remotius, ergo potius debent poni in divinis quantitas et qualitas quam ad aliquid ; si ergo ponitur ad aliquid in divinis, multo magis ponetur quantitas et qualitas.
2. Item, dicit Augustinus quod in relatione personarum numerus cernitur; sed numerus est species quantitatis ; ergo et in divinis ponitur quantitas.
3. Item, Boethius, in libro De Trinitate: "Quod dicitur Deus est magnus, refertur ad quantitatem; quod dicitur Deus est iustus, refertur ad qualitatem". Ergo vere sunt in divinis haec praedicamenta.
4. Item, ubi est ponere speciem, ibi est ponere genus ; sed in divinis ponimus iustitiam, scientiam, quae sunt species qualitatis; ergo et qualitatem.
5. Item, si bonus, iustus, magnus, dicta de Deo, vertuntur in substantiam, quare similiter non possunt verti eorum genera? — Item, cum multae sint species qualitatis, sicut passibiles qualitates, color, sapor, et impotentiae naturales, quae, constat, non dicuntur de Deo, quae erit ratio quare nomina quarumdam specierum quantitatis et qualitatis vertuntur in divinam praedicationem, ut iustus et bonus, et non alia?
6. Item, cum decem sint genera: substantia, quantitas, qualitas, relatio etc., quomodo accipientur in divinis?
Contra: a. Augustinus, V De Trinitate: "Intelligamus Deum sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesidentem, sine loco ubique totum, sine ulla sui commutatione mutabilia facientem nihilque patientem, sine habitu omnia continentem". Ex quo relinquitur huiusmodi praedicamenta non esse ponenda in divinis.
Respondeo quod cetera praedicamenta secundum sua genera raro attribuuntur divinis, secundum vero suas Species sub distinctione, quae iam dicetur, attribuuntur Deo secundum illum modum, quo dicit Boethius quod "talia erunt praedicataqualia permiserint subiecta". Unde "cum de creaturis praedicamenta dicuntur, quaedam eorum significant substantiam, quaedam accidentia". "Cum vero quis haecin divinam praedicationem verterit, cuncta mutantur. Nam cum dicimus Deus, substantiam quidem significare videmur, sed eam quae sit ultra substantiam; cum vero iustus, qualitatem quidem, sed non accidentem, sed eam quae sit substantia; item, cum magnus, quantitatem significare videmur, sed eam quae sit ipsasubstantiam".
[Ad obiecta]: 1. Ad primo ergo obiectum dicendum quod relatio, sicut dictum est, dupliciter accipitur. Uno modo secundum quod consequitur esse compositum et mutabile, et hoc modo consequitur ordine rationis esse substantiae, qualitatis et quantitatis, quia consequentem ad substantiam est accipere relationem, quae est identitas; secundum quantitatem, relationem quae est aequalitas; secundum qualitatem, relationem quae est similitudo. Praeterea, quantitas consequitur substantiam ratione materiae, qualitas ratione formae, relatio, quae est accidens, ratione compositi. Alio modo accipitur relatio secundum quod intentio relationis antecedit esse accidentis sicut esse ad adesse, et hoc modo connaturalis est ipsi substantiae, non accidentalis, et propinquius adhaeret ipsi substantiae quam qualitas vel quantitas, sicut supra declaratum est in principiis substantiae quae sunt materia et forma.
2. Ad secundum dicendum quod numerus, qui est in divinis, transcendit genus quantitatis, sicut declaratum est supra, Quaestione de numero personarum ; numerus enim, qui est quantitas, est aggregatio unitatum substantialiter differentium: quod nullo modo est in divinis; est tamen ibi numerus vere personarum, sicut supra dictum est.
3. Ad tertium quod dicit Boethius "quod Deus est magnusrefertur ad quantitatem, quod iustus, ad qualitatem", intelligitur quantum ad modum dicendi, quia dicitur per modum qualitatis et per modum quantitatis etc., non quantum ad existentiam rei, ut praedicetur forma qualitatis et quantitatis.
4. Ad quartum dicendum quod non sequitur quod ubi sit ponere nominationem speciei, sit ponere nominationem generis; et ratio est, quia genera generalissima, sicut quantitas et qualitas, dicuntur in dependentia ad substantiam, sed ipsae species non dicuntur in huiusmodi dependentia. Praeterea, nomina generum accidentium dicunt respectum in concretione ad substantiam et in oppositione, et ideo non convenienter possunt converti in praedicationem substantiae; hinc ergo est quod nomina specierum convertuntur in divinam praedicationem, non nomina generum.
5. Ad quintum dicendum quod omne accidens dicit detectum a substantia, unde defectionem entis; nomina ergo quaedam specierum addunt defectum supra defectum generis, quaedam vero addunt ultra genus complementum et perfectionem potius quam defectum. Prima nomina non convenit assumere in divinam praedicationem, sicut passibiles qualitates, color et sapor, ratione defectus quem addunt; alia vero, ratione complementi quod addunt supra intentionem generis, possunt, qualia sunt bonus, iustus, sapiens et huiusmodi.
ARTICULUS II.
Utrum alia omnia praedicamenta sit accipere in divinis.
Consequenter quaeritur utrum omnia alia praedicamenta secundum aliquam differentiam a substantia et relatione sit accipere in divinam praedicationem.
Quod videtur: a. Quia in Scripturis nomina accipiuntur secundum omnia genera, quia secundum quantitatem dicitur magnus, secundum qualitatem iustus, secundum agere dicitur creare, secundum pati, irasci, secundum quando dicitur semper esse, secundum ubi dicitur ubique, secundum situm dicitur "sedere super Cherubim", secundum habitum dicitur "amictus lumine", secundum relationem dicitur "Dominus universorum".
Contra: 1. Boethius, in libro De Trinitate: " Deussecundum substantiam dicitur, iustussecundum qualitatem, magnussecundum quantitatem; reliqua vero" septem generum, quae sunt accidentia, "neque de Deo neque de ceteris praedicantur". Ex quo videtur quod solum tria genera, hoc est nomina trium generum tantum, de Deo praedicentur.
2. Item, Boethius, in libro De Trinitate: "Situm et passionem requiri in Deo non oportet". Ergo videtur quod in Deo non debeat requiri praedicatio secundum situm et secundum passionem. Sed quaeritur quare potius excludit ista duo quam alia?
3. Item, fuerunt qui dixerunt quod "cum duplex sit passio, corporalis et animalis, corporalis passio de Deo non dicitur, sed animalis, ut "iratus estfurore Dominus"". — Sed contra: Ad Hebr. 6, 6: "Rursum crucifigentes sibimet Filium Dei", et Malach. 3, 9: "Vos canfigitisme gens tota" ; et constat quod ista verba sunt significantia corporales passiones.
Respondeo: Dicendum quod omnium praedicamentorum nomina dicuntur de Deo, sed tamen differenter, sicut et de aliis. Nam nomina trium praedicamentorum, ut substantiae, qualitatis, quantitatis, cum praedicantur, "quasi rern monstrant", reliqua vero septem "quasi circumstantias rei". Tria enim prima rem "esse aliquid ostendunt", ut cum dicitur res esse substantia vel res esse magna vel bona; reliqua vero "non esse, sed potius extrinsecus aliquid quodammodo affigunt", ut cum res dicitur alicubi vel aliquando vel agere vel pati et sic de ceteris. Cum enim dicitur homo iustus vel magnus, sicut dicit Boethius, homo est id quod praedicatur; sed cum dicitur homo est in foro vel hodie, non dicitur quod homo sit hoc, sed quod homo mensuratur iis vel continetur. Simili modo, cum dicitur Deus est iustus vel magnus, Deus dicitur idem esse quod iustum et magnum; sed cum dicitur Deus est ubique vel 'Deus est semper, significatur aliqua habitudo rerum a Deo, quae continentur aut mensurantur loco vel tempore.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicit, hoc modo dicendum, secundum Boethium, quod eorum quae praedicantur quaedam praedicantur ex eo quod sunt id ipsum de quo praedicantur, ut ea quae dicuntur secundum substantiam, quantitatem, qualitatem; alia vero ex eo quod se habent in aliqua habitudine ad illud de quo praedicantur, ut relatio et quando et ubi et agere et pati, situs et habitus. Secundum primum modum dicit Boethius quod "reliqua non praedicantur nec de Deo nec de ceteris" ; sed si praedicari accipiatur communiter ad praedicari secundum inhaerentiam et ad praedicari per assistentiam, omnia praedicantur. Cum vero assumuntur in divinam praedicationem, nomina horum generum mutantur sicut et alia. Unde cum dicitur secundum praedicamentum relationis Deus, Dominus, designatur habitudo relationum quae est dominii respectu servitutis vel subiectionis creaturae. Cum dicitur Deus creat, secundum praedicamentum actionis designatio est habitudinis causae ad effectum; cum dicitur Deus iratus, secundum praedicamentum passionis designatur ex consequenti habitudo, quae est in e vindicandis maleficiis, scilicet illatio poenae; cum dicitur "sedere super Cherubim", secundum praedicamentum situs designatur "quomodo se habeat ad superiores creaturas, scilicet ut excedens eas" ; cum dicitur Deus esse semper, designatur quomodo "se habeat ad temporalia, scilicet ut concomitans ea" secundum omne tempus, praesens, praeteritum et futurum; cum dicitur esse ubique, designatur quomodo se habeat ad omnem locum et circumscriptionem, scilicet ut praesens omni loco et omni circumscriptioni; cum vero dicitur, Psalm. 103, 2: "Amictus lumine sicut vestimento", secundum praedicamentum habitus significatur habitudo ad exteriores creaturas, quae exterius ipsum declarant.
2. Ad secundum quod dicit Boethius "situm et passionem in Deo requiri non oportet" plus quam de ceteris, dicendum quod haec est ratio: quia situs ponit materiam, passio vero mutabilitatem; materia autem et mutabilitas maxime relegantur a Deo, et ideo ista secundum maiorem improprietatem dicuntur de Deo quam cetera.
3. Ad ultimum quod obicitur quod verba passionis corporalis et passionis animalis inveniuntur dici de Deo: dicendum quod hoc est secundum maximam improprietatem, qua solent attribui nomina aliquarum rerum propter effectum consequentem. Unde hoc modo dicitur Deus poenitere, non quia passio poenitentiae insit, sed quia illud quod solet consequi poenitentem ei convenit, scilicet mutare opus. Similiter, cum dicitur irasci, non significatur quod passio irae ei insit, sed actus qui solet consequi iratum, scilicet punire. Similiter, cum dicitur configi, hoc dicitur adhuc per maiorem improprietatem; duplex enim est hic improprietas: una, quia attribuitur causae quod est effectus, hoc est Deo quod est gratiae; alia, quia ponitur actus praecedens pro consequenti. Unde cum dicitur Filius Dei crucifigitur in nobis, non aliud intelligitur nisi quod gratia eius interit vel deficit in nobis per peccatum. Ponitur ergo crucifigi pro interire, quia crucifixionem solet consequi mors sive interitus, et Filio Dei attribuitur quod est gratiae.
ARTICULUS III
Utrum aliqua praedicamenta dicantur proprie de Deo, aliqua improprie.
Ad quod: a. Augustinus, V De Trinitate: "Quod ad faciendum attinet, fortassis de solo Deo verissime dicitur; solus enim Deus facit et ipse non fit neque patitur". Ergo praedicamentum actionis proprie convenit Deo.
b. Item, Augustinus, in eodem: "Non participatione magnitudinis Deus magnus est, sed se ipso, quia ipse est suamagnitudo, hoc etde bonitate et deaeternitate et de omnipotentia Dei dictum est: omnibusque praedicamentis quae de Deo possunt pronuntiari, quoadse ipsum dicitur non translativeaut per similitudinem, sedproprie". Ergo magnum et bonum, quae dicuntur de Deo secundum praedicamentum quantitatis et qualitatis, dicuntur de Deo proprie.
Contra: 1. Praedicta auctoritas Augustini, in eodem libro: "Intelligamus Deum sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine ulla sui mutatione mutabilia iacientem" etc. Ergo ista, dicta de Deo, transferuntur a significatione propria, quia a genere proprio; ergo dicuntur improprie.
2. Item, quaeritur quare non dicit Augustinus Deum sine relatione creatorem, sicut dicit "sine qualitate bonum, sine quantitate magnum".
3. Item, quaeritur similiter quare non dicit sine actione facientem, sicut dicit "sine qualitate bonum", sed dicit "sine mutatione facientem".
Respondeo: in intentionibus nominum quae accipiuntur secundum haec genera attendendum est regulariter quod illa nomina, quae dicunt intentionem materialitatis vel corporeitatis vel mutabilitatis vel imperfectionis, translative et non proprie dicuntur de Deo indistincte. Inde est quod nomina quae dicunt situm seu positionem, propter materialitatem, et nomina quae dicunt habitum, propter corporeitatem, et nomina quae dicunt ubi, propter imperfectionem, et nomina quae dicunt quando, propter mutabilitatem, non dicuntur de Deo proprie, sed translative. Unde Augustinus, V De Trinitate: "Situs et habitus et loca et tempora non proprie, sed translativeac per similitudines, dicuntur in Deo. Nam et "sedere super Cherubim"dicitur quoadsitum, et "abyssum"tamquam "vestimentumamictus"quoadhabitum, "et anni tui non deficient"quoad tempus, "et si ascendero In caelum, tu illices", quoad locum". Nomina vero generum quae non dicunt nec materialitatem seu corporeitatem nec mutabilitatem seu imperfectionem, si abstrahantur intentiones eorum a modo quo sunt in creaturis, dicuntur Deo proprie convenire, "si tamen", sicut dicit Augustinus, "de Deo proprie aliquid dici potest". Secundum vero modum quo sunt in creaturis accepta de Deo dicentur improprie. Unde Augustinus, V De Trinitate, dicit quod cum dicitur magnum de creatura, ut de domo vel de monte, dicitur magnum participatione et non est creatura sua magnitudo; sed cum dicitur magnum de Deo, dicitur magnitudo per essentiam et "ipse est sua magnitudo". Accipit autem hic magnum Augustinus secundum quod est commune ad magnum dimensione et magnum virtute; nam in Deo non est magnum dimensione, sed magnum virtute. Ita etiam intelligendum est cum dicitur bonus et huiusmodi.
[Ad obiecta]: 1. Hoc ergo modo vult dicere Augustinus quod dicuntur de Deo proprie huiusmodi nomina, abstrahendo a modo quo sunt in creatura; unde dicit: "Sine qualitate bonus, sine quantitate magnus".
2. Ad illud quod dicit quare non dicit sine relatione creatorem: respondeo dicendo quod intentio relationis secundum se non dicit mutabilitatem nec materialitatem nec imperfectionem ; unde, sicut dicit Boethius, "non auget nec mutat nec minuit" quod secundum ipsam denominatur, et ideo divino esse non repugnat, immo convenit; sed secundum quod intentio relationis consideratur in creatura, notat dependentiam vel in utroque vel in altero extremorum relationis et ita ponit indigentiam. Ideo Augustinus convenienter dixit: "Sine indigentia creatorem", significans nomine creatoris habitudinem relationis divinae causae ad creaturas, privans indigentiam, id est modum imperfectionis relationis, prout est in creatura, non ipsam relationem.
3. Simili modo respondendum est ad ultimum, quia intentio actionis secundum se non dicit imperfectionem seu mutabilitatem, sed intentio actionis, prout est in creatura, ponit in agente mutabilitatem. Ideo Augustinus convenienter dixit: "Sine mutatione mutabilia facientem", privans mutabilitatem, non actionem.