Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Praeambulum

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Praeambulum

Adiuvante Christi gratia, consequenter inquirendum est de divinis nominibus in speciali. Doctorum autem positio est ut nomina divina quaedam sint essentialia, quaedam personalia, quaedam notionalia. Cuius positionis rationem infra manifestabimus, in primis inquirentes de nominibus essentialibus secundum distinctionem Damasceni, I libro, ubi significat hanc distinctionem: nominum essentialium quaedam dicuntur de Deo mystice, quaedam symbolice, secundum quod distinguit B. Dionysius theologiam symbolicam et mysticam, iuxta verba Evangelii, Matth. 13, 11: "Vobis datam estnosse mysterium regni Dei, ceteris autemin parabolis". Theologiam igitur parabolicam sive symbolicam proponebat Dominus turbis, nominans divina similitudinibus corporalibus; theologiam vero mysticam proponebat discipulis, exponens eis divina significationibus spiritualibus. Ea ergo quae corporali modo de Deo dicuntur, dicuntur symbolice sive parabolice; quae vero dicuntur de Deo spirituali modo, dicuntur mystice.

Nominum autem quae dicuntur de Deo mystice, secundum Damascenum est haec distinctio: nam quaedam dicuntur de Deo absolute, quaedam vero dicuntur secundum habitudinem sive respectum, verbi gratia, Creator, Dominus etc. Item, eorum quae dicuntur absolute quaedam dicuntur per modum positionis, quaedam per modum privationis et significant quid non est, verbi gratia, incorporalis. Item, eorum quae dicuntur de Deo per modum positionis quaedam dicuntur de Deo secundum ea quae primo pertinent ad substantiam, quaedam vero secundum ea quae consequuntur substantiam, verbi gratia, iustus, misericors et bonus ; et dicitur hic consequi substantiam secundum similitudinem ad ea quae consequuntur substantiam in creaturis. Item, eorum quae dicuntur secundum ea quae primo pertinent ad substantiam et absolute et per modum positionis, quaedam dicuntur de ipso secundum ipsum esse, ut ens et qui est ; quaedam secundum operationem substantialem, ut Deus, quod imponitur ab operatione. Et hoc est quod dicit Damascenus: "Primum nomen ipsius esse demonstrativumest", ut ens et qui est ; "secundum vero operationis", ut Deus. " Incorporalevero, increatumet quaecumque talia quid non est significant, ut quod non corrumpitur nequecreatus est; bonumautem et iustumet quaecumque talia sequunturnaturam, non ipsam substantiam ostendunt; Dominusautem et Rexet quaecumque talia habitudinem adea, quibus distinguitur, ostendunt". Secundum ergo hunc modum de divinis nominibus inquirendum est: Primo, de nominibus designantibus ipsum esse absolute; secundo, de nomine operationis ; tertio, de nominibus privativis; quarto, de nominibus consequentibus naturam ; quinto, de nominibus respectivis; sexto et ultimo, de nominibus symbolicis.

PrevBack to TopNext