Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, Praeambulum

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, Praeambulum

In primis igitur de nominibus essentialibus designantibus divinum esse absolute. Significatur autem divinum esse et nominaliter et pronominaliter. Nominaliter autem significatur divina essentia ut quo est, quasi modo abstracto, nomine essentiae vel existentiae, et ut- quod est, velut per modum concreti, nomine entis et "qui est". Ideo hoc ordine inquiremus: Primo, de nominibus essentiae et existentiae; secundo, de nominibus entis et "qui est", tertio, de significatione quae pronominalis est.

PrevBack to TopNext