I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, M. 1, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q.1, M. 1, C. 1
DE NOMINE 'ESSENTIA'.
Quaeritur ergo primo de nomine essentiae an hoc nomine nominetur divinum esse; secundo, an nominetur proprie; tertio, an univoce nominet istud nomen Creaetorem et creaturam; quarto, utrum sit appropriabile personae.
ARTICULUS I
An nomine essentiae nominetur divinum esse.
Ad. primum sic: 1. Damascenus: "Homines, hanc grossam carnem indutos, divinas et immaterialesdivinitatis operationes intelligere et dicere impossibile est nisi imaginibus, formis et notis, quae sunt secundum nos". Cum ergo hoc nomen essentia significet in omnimoda absolutione quo res est, sicut ens significat quod res est, quo autem Deus est non comprehendimus imagine nec forma nec nota: ergo hoc nomine essentia non nominabimus divinum esse.
2. Item, "invisibilia Dei", sicut dicit Apostolus, "sempiterna virtus et divinitas per ea, quae facta sunt, conspiciuntur", nec aliter hic in via intelligitur divinitas. Ergo cum hoc nomen essentia significet in omnimoda absolutione — non enim consignificat aliquam intentionem vel habitudinem ad id quod factum est: non enim intentionem aliquam causalitatis vel operationis vel excellentiae consignificat vel connotat — ergo hoc nomine nec intelligetur nec nominabitur a nobis divinitas.
Contra: a. Augustinus, V De Trinitate: "Est sine dubitatione substantia, vel melius appellatur essentia, quam Graeci οὐσίανvocant; sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, ita ab eo quod est essedicta est essentia".
[Solutio]: Quod concedendum est. Et dicendum quod nominatio divini esse est duobus modis: per effectus et per impressiones notionum quae sunt inditae intellectui. Per effectus nominatur Creator, Omnipotens et etiam Deus, sicut patebit. Per impressiones vero notionum quae sunt inditae intellectui, nominatur ens, verum et bonum: hae enim notiones entis primi et veri primi et boni primi nobis impressae sunt, ut declaratum est supra, Quaestione de divina essentialitate et Quaestione de bonitate. Notio autem entis prima est, quia ens est primum intelligibile: unde hac notione sibi impressa de divino esse, sicut dicit Damascenus quod "cognitio essendi Deum naturaliter nobis inserta est", nominat Deum ens et essentiam, et hoc secundum nos. Cum enim non comprehendat simplicitatem divini esse, in quo non differt quo est et quod est, ideo cogitur secundum nos nominari duobus nominibus: nomine essentiae, qua significatur ut quo est, nomine entis, quo significatur ut quod est.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicitur a Ioanne Damasceno iam patet responsio, quia nomine essentiae nominamus Deum et forma, hoc est notione nobis indita, et etiam secundum nos.
2. Ad aliud dicendum quod Apostolus dicit quod divinitas intelligitur "per ea quae facta sunt", non tamen negat quin possit intelligi per notiones impressas. Et tamen si diceretur quod non est possibile aliter intelligere divinitatem nisi per illud quod factum est, tunc notiones insertae ad cognoscendum Deum deputarentur in iis "quae facta sunt" sicut media ad intelligendum et nominandum Deum; notio tamen entis sive essentiae absolvit ab omni comparatione.
ARTICULUS II
An nomine essentiae nominetur divinum esse proprie.
a. Et cum "ab eo quod est esse, dicatur essentia", sicut dicit Augustinus, esse autem vel ens non nominat proprie Deum, sed communiter in quadam analogia: ergo nec hoc nomen essentia nominabit divinam essentialitatem proprie.
Contra: 1. Augustinus, VII De Trinitatem: "Essentia vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam. Est enim vere solus, quia incommutabilis, atque nomen suum famulo suo Moysi enuntiavit, cum ait: "Ego sum qui sum"".
2. Item, Hieronymus, Ad Marcellum: "Deus solus, quiexordium non habet, vere essentiae nomen tenuit".
Respondeo: 1—2. Hoc nomen essentia si intelligatur communiter, non est proprium nomen Dei, immo extenditur secundum analogiam, sicut ens et esse, ad creaturas. Si vero intelligatur cum praecisione vel privatione eius quod est ab alio vel ens mutabile, efficitur proprium nomen divinae essentialitatis: essentia enim nominat essentialitatem nullo addito. Si ergo cum hac praecisione nominet essentialitatem, ut scilicet essentia dicat essentialitatem cui nihil additur vel componitur, sed est omni modo simplex, hoc modo proprium est nomen Dei. Item, essentia significat essentialitatem ut se ipso ens; si ergo cum privatione intelligatur essentialitas ut se ipso ens, non alio, hoc modo proprium nomen est divinae essentialitatis, et sic intelliguntur auctoritates Augustini et Hieronymi.
ARTICULUS III.
Utrum essentia univoce nominet Creatorem et creaturam.
Tertio quaeritur utrum essentia, secundum quod communiter accipitur, dicatur, univoce vel aequivoce.
1. Et cum dicat Philosophus: "Si quis omnia entia vocet, aequivoce, non univoce nuncupabit" — unde ens non dicitur univoce de substantia et accidente — ergo multo magis essentia non dicetur univoce de essentia Creatoris et creaturae.
2. Item, non potest accipi proportio aliqua Creatoris et creaturae nec secundum genus nec secundum accidens essentiae creatae et increatae; ergo nec univoce.
3. Item, si dicatur quod non dicatur univoce, sed analogice, hoc est secundum prius et posterius, sicut ens de substantia et accidente - contra: ubicumque est communitas secundum analogiam, quamvis non sit ponere formam unam communem sicut in univocis, est tamen ponere comparationem aliquam unam: unde et bonum, quod dicitur secundum analogiam de Deo et creatura, ponit comparationem, qua scilicet omne bonum creatum est ordinabile ad bonum increatum, et bonum increatum est tale ad quod omne aliud bonum ordinatur sicut ad causam. Cum ergo hoc nomen essentia abstrahat ab omni comparatione — significat enim absolutissime id quo res est — ergo non erit accipere comparationem unam, cum dicitur essentia creata et cum dicitur essentia increata. Relinquitur igitur quod non dicetur secundum analogiam; ergo penitus dicetur aequivoce.
Contra: a. Esse vel essentia dicitur in iis quae habent esse non ab alio et in hoc quod habet esse ab alio, similiter et in iis quae habent esse non in alio, ut substantia, et in iis quae habent esse in alio, ut accidentia. Et quamvis in iis non intelligatur essentialitas una, tamen intelligitur habitudo vel comparatio essentialitatis una: esse enim vel essentia, quae habet esse in alio, comparationem habet et dependentiam ab esse vel essentia quae non est in alio, sicut substantia. Item, esse vel essentia eius quod est ab alio comparationem et dependentiam habet essentialem ab esse vel essentia quae non est ab alio, sicut esse creatum ab esse increato. Esse igitur et essentia secundum analogiam dicetur de esse et essentia creata et increata. — Quod concedendum est.
[Ad obiecta]: 1-2. Dicendum ergo quod essentia non dicitur aequivoce; nec tamen dicitur univoce, sed analogice, sicut ostendit Augustinus, V De Trinitate: "Aliae essentiae sive substantiae capiunt accidentia quibus in eis fiat quantacumque mutatio, Deo autem huiusmodi aliquid accidere non potest: et ideo sola est incommutabilis [essentia], cui profectoipsum esse, unde essentia nominata est, maxime ac verissime competit. Quod enim mutatur non servat ipsum esse, et quod mutari potest, etsi non mutetur, potest quod fuerat, non esse, ac per hoc solum quod omnino mutari non potest, sicut Deus, verissime dicitur esse". Ex hoc ergo patet quod esse et essentia verissime et principaliter dicitur de Deo, de creaturis vero per posterius, et ita analogice.
3. Ad id quod obicitur quod essentia dicitur secundum omnimodam absolutionem: dicendum quod verum est secundum quod essentia dicitur de Deo; sed secundum quod essentia dicitur de creatura, dicitur in dependentia. Sicut enim esse, dictum de creatura, intelligitur esse ab alio, quod necessario ponit dependentiam ab esse non ab alio, quod est increatum, ita essentia creaturae dicit essentiam quae est ab alia, quae necessario ponit dependentiam ab essentia quae non est ab alia, ut divina. Et ita ponitur unitas comparationis, quae facit analogiam, non ex parte essentiae divinae ad essentiam creatam, sed ex parte essentiae creatae ad essentiam divinam, quae in omnimoda dependentia est ad illam.
ARTICULUS IV
Utrum nomen essentiae sit appropriabile personae.
Quod videtur: 1. Quia ens, quod similiter nominat Deum in omnimoda absolutione, appropriabile est personae divinae ; unde convenienter dicitur ens generans pro Patre, ens genitus pro Filio, ens procedens pro Spiritu Sancto; ergo similiter videtur quod convenienter dicetur essentia generans pro Patre, essentia genita pro Filio etc..
2. Item, Augustinus, VII De Trinitate: "Pater et Filius sigillatim dicuntur sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia" ; sed cum dicitur sapientia de sapientia, sapientia appropriatur et supponit personas; ergo similiter essentia, cum dicitur essentia de essentia.
Contra: a. Si essentia appropriaretur personae, necessario nomine essentiae intelligeretur habitudo vel respectus, per quod posset aliquo modo innui notio personalis. Cum ergo nomine essentiae solum significetur divina essentialitas ab omni respectu absoluta et secundum indifferentiam omnimodam, non erit nomen essentiae appropriabile personae.
b. Item, in Concilio Lateranensi damnatur opinio Ioachim contra Magistrum Petrum Lombardum pro eo quod dixit, I Sententiarum, 5 dist., quod essentia non est gignens nec genita nec procedens, ubi manifeste ponit Magister quod essentia non est appropriabilis personis; cuius intentionis declaratio sufficienter dicta est supra, in Quaestione De generatione aeterna, capitulo: Utrum essentiae convenit generare vel generari.
Responsio ad hoc, secundum quosdam, est per distinctionem. Dicunt quod quaedam nomina sunt quae significant divinam essentiam per modum abstractum, ut essentia, deitas ; quaedam vero significant per modum concretum, sicut Deus, bonus ; quaedam vero significant medio modo, ut sapientia, virtus, lumen et huiusmodi. Dicunt ergo quod prima nomina significant essentiam et supponunt pro essentia tantum; unde non sunt appropriabilia personis nec recipiunt determinationes personales; unde false vel inconvenienter dicitur essentia vel deitas generans vel genita, et hoc propter absolutionem suae significationis quae est in abstractione. Secunda vero nomina significant essentiam et indifferenter supponunt essentiam sive personam; et ratio huius est: quia imponuntur ad significandum habentem essentiam, ut Deus habenti deitatem et bonus habenti bonitatem divinam; habens autem deitatem vel bonitatem et huiusmodi est persona; inde est quod haec nomina ex natura suae impositionis habent recipere determinationes personales: unde bene dicitur Deus generat, Deus generatur. Tertia vero nomina supponunt et appropriantur personis, et hoc habent ab usu locutionis Sanctorum, non a natura suae impositionis, quia secundum impositionem suam significant abstracte, tamen secundum usum Sanctorum accipiuntur ut concrete, scilicet pro personis: unde dicunt sapientiam et virtutem generantem et genitam; unde et de sapientia legitur quod est "primogenita ante omnem creaturam".
II. Sed quaeritur nihilominus, cum haec nomina, sicut ipsi dicunt, quamvis minus proprie significent in abstractione sicut essentia et deitas, unde est quod ista magis sunt appropriabilia personis quam essentia vel deitas?
1. Sic enim hoc nomen sapientia in abstractione dicitur respectu huius nominis sapiens sicut 'deitas' respectu huius nominisb 'Deus '; ergo sicut convenienter dicitur sapientia generans, sapientia genita, ita convenienter dicetur deitas generans, deitas genita sive essentia.
2. Item, Augustinus, in libro De fide ad Petrum: "Sic Christum Dei Filium, id est unam in Trinitate personam, Deum verum crede, ut divinitatem eius de natura Patris natam esse non dubites". Ex hoc ergo relinquitur quod convenienter dicitur divinitas nata vel genita ; ergo similiter essentia vel deitas.
3. Item, Hilarius, IX De Trinitate: "Praedicamus ex eodemeiusdem generis genitam naturam naturaliter in se gignentem habuisse naturam". Ergo convenienter dicitur natura gignens et genita ; sed non differt in Deo essentia et natura; ergo convenienter dicetur essentia gignens et genita.
4. Item, si dicatur, sicut dicit Magister, in Sententiis, dist. 5 I libri,, quod omnes istae locutiones sunt impropriae et dicuntur emphatice, id est expressive, ad significandam veritatem unitatis essentiae in divinis personis — unde ita exponendae sunt: divinitas genita, id est Filius, qui est divinitas, genitus; natura gignens, id est Pater, qui est natura; naturak genita, id est Filius, qui est natura, et sic in ceteris — sed secundum hoc eadem erit ratio in omnibus essentialibus significantibus per modum abstractionis; aeque ergo convenienter dicetur essentia genita vel gignens sicut natura vel divinitas vel sapientia.
5. Item, hoc videtur per supra dictam auctoritatem Augustini, quia "sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia".
III. Sed quaeret aliquis quae habitudo notetur per praepositionem de, cum dicitur essentia de essentia. Nam cum de dicat habitudinem causae originalis, cum dicitur sapientia de sapientia, ergo et cum dicitur essentia de essentia ; significatur ergo essentiae origo ad essentiam, nisi exponamus ut prius: Filius, qui est essentia, de Patre, qui est essentia.
[Solutio]: I. Propterea dicendum, secundum Damascenum, quod "ea quae sunt supra nos", ut divina, "cogimur dicere secundum nos", hoc est secundum modum comprehensionis humanae. Significamus ergo divinam essentiam absolute, et hoc duobus modis: ut quo est, hoc est significando essentiam ut essentiam, et quod est, significando essentiam ut in habente illam, ut per hoc nomen ens. Cum autem significatur essentia primo modo, non est aliquo modo appropriabilis personae; cum veros significatur modo secundo per hoc nomen ens, est appropriabilis personae. Inde est quod bene dicitur ens generans, ens genitus, sed non bene dicitur essentia generans et genita ; ens enim dicit quod est, quod est autem potest dicere vel ipsam naturam, quae est essentia, vel ipsam rem naturae, quae est persona.
2. Ad secundum dicendum quod illa auctoritas Augustini: "Sicsapientia de sapientia, sicutessentia de essentia", dicitur ad expressionem unitatis sapientiae Patris et Filii, sicut et essentiae; unde ibi dicitur sic: "Hoc est Deo esse quod sapere. Unde Pater et Filius simul sunt una sapientia, quia una essentia, etsigillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia". Debet ergo exponi sicut exponit Magister, I Sententiarum: Filius, qui est essentia, de Patre, qui est essentia.
II. 1. Ad illud vero quod quaeritur circa responsionem Magistrorum de abstractis nominibus: dicendum quod nominum, quae imposita sunt ad significandum per modum abstractionis divinam essentiam, quaedam nominant ipsam sub forma absoluta, ut essentia, deitas: et haec non recipiunt personales determinationes, ut dicatur essentia vel deitas generans vel genita. Et ratio huius est: quia persona et personalis determinatio dicitur respective; haec autem nomina dicuntur omnino absolute et ideo non trahuntur ad supponendum pro persona. Alia vero nominant divinam essentiam sub forma respectiva, ut sapientia, potentia, virtus et huiusmodi: potentia enim dicitur in respectu ad aliquem actum et est etiam alicuius et ut alicuius; similiter virtus alicuius est habentis illam et dicit respectum ad id quod ab illa fluit; similiter et sapientia et huiusmodi. Ratione ergo respectus sunt appropriabilia personis et recipiunt determinationes personales. Regulariter ergo nomina quae non significant per modum concretum nec significant in respectu non sunt appropriabilia personis.
2—5. Ad illas vero auctoritates in quibus dicitur divinitas nata et natura generans sive genita: dicendum quod emphaticae sunt et exponendae, sicut dicit Magister ; tamen non accedunt ad tantam improprietatem in qua essent locutiones quibus diceretur essentia generans vel genita. Nam divinitas potest dicere virtutem deificativam, quemadmodum natura dicit essentiam cum quadam virtute productiva, et ita consignificatur in utroque nomine respectus originis, ratione cuius possent appropriari personis; tamen quia sermo theologicus debet esse maxime proprius, ideo huiusmodi locutiones magis erunt exponendae quam extendendae. Hinc patet declaratio intentionis Magistri, in libro Sententiarum.
III. Ad id vero quod ultimo quaerebatur de habitudine praepositionis cum dicitur essentia de essentia, notandum quod haec praepositio de notat habitudinem duplicem: unam originis, aliam convenientiae. Quod patet, cum dicitur cultellus de ferro: per hoc enim notatur quod convenientia sit essentiae ferri et cultelli, similiter quod ferrum sit principium originale cultelli. In divinis vero cum dicitur de, accipitur differenter; cum enim dicitur Filius de Patre, notat habitudinem principii vel originis; cum autem dicitur essentia de essentia, nota est convenientiae: unde sensus est quod Filius, qui est a Patre, convenit cum eo in essentia. Quamvis ergo dicatur essentia de essentia, non tamen poterit dici essentia generat essentiam, quia solum ibi haec praepositio de nota est principii vel originis; sed cum dicitur Filius de Patre vel Deus de Deo, potest poni determinatio personalis, quae dicit respectum originis; ubi vero de solum est nota convenientiae, ut cum dicitur essentia de essentia, non poterit poni determinatio personalis.