Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q. 1, M. 1, c. 2

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 1, Q.1, M. 1, C. 2

DE NOMINE EXISTENTIA.

Consequenter quaeritur de hoc nomine existentia, quod videtur immediate se habere ad hoc nomen essentia.

I. Quaeritur an sit nomen essentiale aut nomen personale.

Ad quod sic: a. Sicut ab eo quod est esse essentia, ita ab eo quod est existere existentia dicitur; sed esse et existere essentialiter dicuntur de Deo et idem est Deo existere quod esse; ergo existentia essentialiter dicitur de Deo sicut et essentia.

b. Item, per abstractionem dicitur existentia ad existens sicut essentia ad ens; utrumque autem essentialiter dicitur et absolute; sed, sicut patet ex praedictis, nullum tale nomen est appropriabile personis.

Contra: 1. Richardus de S. Victore, in libro De Trinitate, dicit: "Quod existere dicitur, non solumintelligitur quod habeat esse, sed etiam aliunde, hoc est ex alio, habeat esse". Si ergo esse aliunde vel esse ex alio nullo modo convenit essentiae, ergo nullo modo convenit ei existere; ergo nec nomen existentiae erit essentiale.

2. Item, in intellectu eius quod est existentia vel existere intelligitur ratio originis: unde existere resolutum sonat quasi "ex alio sistere" ; si ergo sistere ex alio hoc solum convenit personae, existentia erit personalis et non essentialis.

3. Item, convenienter dicuntur tres existentiae sicut tres personae; sed nullo modo vere dicitur tres essentiae, sed una tantum essentia; relinquitur igitur quod existentia non est significativa essentiae.

II. Item, quaeritur utrum hoc nomen existentia proprius dicatur in divinis quam nomen substantiae.

Ad quod sic: 1. Nomen substantiae ponit esse per se, non in alio; sed divinae essentiae magis quam creaturae in infinitum convenit esse per se; ergo ei magis conveniet nominatio substantiae quam creaturae.

2. Item, existentia ponit esse ex alio; sed esse ex alio maxime convenit creaturae; magis igitur convenit nomen existentiae creaturae quam Deo; ergo de divinis proprius dicitur nomen substantiae quam existentiae.

Contra: a. Richardus, in libro De Trinitate: "Quod increatum est sic consistit in se ipso ut nihil ei insit velut in subiecto". Si ergo nomen substantiae secundum suam propriam rationem ex eo dicitur quod substat alicui quod ei inest, ergo proprie nomen substantiae non convenit increatae essentiae.

b. Item, Richardus, in eodem libro: "Dicimus proprietates personis inesse, sed illaruminesse, si bene perpendimus, non dat subsistere, sed existere", hoc est quod una ex alia habeat esse; et ideo personae rectius dicuntur existentiae quam substantiae vel subsistentiae.

Respondeo: I. Dicendum, secundum Richardum, in libro De Trinitate, quod nomen existentiae significat essentiam cum ordine originis. Unde hoc nomen ex sua significatione quantum ad aliquid est essentiale, quantum ad aliquid personale. Quod declarat Richardus sic: "In discernendis personis opus est, ut arbitror, gemina consideratione, ut sciamus videlicet et quid sit et unde habeat esse. Una istarum considerationum versatur in discernenda reiqualitate, alia vero versatur in investiganda rei origine: ad illam pertinet diligenter quaerere quid sit, cum quibus commune, quid generale, quid speciale, quid denique proprium assignare naturae; ad istam pertinet subtiliter indagare hoc ipsum quod est unde habeat esse, a semetipso an aliunde; et si aliunde quam a semetipso, utrum isto vel illovel alio quocumque existendi modo. Possumus autemsub nomine existentiae utramque considerationem intelligere, tam illam qua quaeritur quale quid sit de quolibet ente, tam illamqua quaeritur unde habet esse. Nomen existentiae trahitur ab eo quod est existere: in verbo sisterenotari potest quod pertinet ad considerationem" qualitatis seu quidditatis rei, "per adiunctam praepositionem ex, quod pertinet ad aliam", scilicet considerationem originis. Ex hoc ergo colligit quod in divina proculdubio natura est existentia quae est pluribus communis, et sic accipitur essentialiter; et est existentia quae est omnino incommunicabilis, et sic accipitur personaliter.

[Ad obiecta]: a-b. Et per hoc patet solutio ad rationes primo obiectas.

1-3. Ad illud vero quod obicitur e contrario quod in nomine existentiae intelligitur ratio originis sive esse ex alio, unde non conveniet essentiae, respondet Richardus: "Ad considerationem originalis esse pertinet non solum quaerere et invenire originem esse ubi est, immo etiam quaerere et invenire eam non esse ubi non est. Communem autem existentiam dicimus ubi intelligitur esse habens ex proprietate communi; incommunicabilem vero ubi intelligitur esse habens ex proprietate incommunicabili. Tam vere proprium est divinae substantiae non esse ab aliqua alia substantia, sed ase ipsa, quam vere est proprium personae originem non habenti, ut Patri, non esse ab aliquaalia persona: in uno intelligitur proprietas communis, in alteroautem proprietas incommunicabilis".

II. 1. Ad illud vero quod consequenter quaeritur an proprius dicatur in divinis nomen existentiae quam substantiae: dicendum quod sic et principalius. Nam si respiciamus proprietatem dictionis, "in divinis", sicut dicit Augustinus, "abusive dicetur substantia", quia proprietas substandi ibi non est, a qua nomen substantiae accipitur; existentia vero proprie ibi dicetur: existentia enim secundum proprietatem dictionis dicit essentiam quasi habitam ab uno ex alio vel ex uno in alium; et hoc convenit proprie divino esse, in quo est Filius habens essentiam ex Patre et Spiritus Sanctus habens essentiam ex utroque.

2. Ad illud vero quod obicitur quod esse ex alio per prius convenit creaturae, dicendum quod esse ex alio est duobus modis: uno modo esse ex alio de eius substantia, hoc modo est esse ex alio in divinis personis; alio modo esse ex alio non de eius substantia, quo modo creaturae sunt ex Deo, non de sua substantia, sed de nihilo. Ex primo notatur ratio originis prout est in divinis personis, ex secundo ratio originis prout est in creaturis. Prius autem est naturaliter esse ex alio de eius substantia quam esse ex alio non de eius substantia; ergo per prius nomen existentiae conveniet divinis quam creaturis.

PrevBack to TopNext