Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 1, c. 4

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 1, C. 4

DE COMMUNITATE HUIUS NOMINIS PERSONA.

Consequenter quaeritur de communitate huius nominis persona. Et quaeruntur duo: Primo, utrum dicatur univoce; secundo, quae sit communitas personae in divinis.

ARTICULUS I

Utrum persona dicatur univoce.

Ad primum sic: 1. Hoc nomen persona dicitur multipliciter: dicitur enim hoc nomen persona essentialiter, ut cum dicitur Pater est persona, Filius est persona ; alio modo dicitur personaliter, ut cum dicitur "alia est persona Patris, alia Filii" etc.; alio modo dicitur significare proprie, ut cum dicitur Pater in persona differre a persona Filii; ergo persona non dicitur univoce.

2. Item, differentia personarum in creaturis est rerum differentium, in divinis autem indifferentium; ergo non est una ratio. — Praeterea, personae in creaturis determinantur per proprietates accidentales, in divinis per relationes. — Praeterea, haec est definitio personae creatae: "Rationalis naturae substantia individua", et removetur a divinis, tum quia rationalis, tum quia individua, tum quia substantia; nam in divinis non tres sunt substantiae, nec individua dicitur, aut si dicitur, eadem videtur esse ratio individui et personae. Definitio autem divinae personae est haec: "Naturae divinae incommunicabilis existentia" sicut dicit Richardus ; ergo cum alia et alia sit hic definitio personae, non dicetur persona univoce.

Respondeo: Conceditur a Magistro, in Sententiis, quod nomen personae diversam facit intelligentiam: aliquando intelligentiam essentiae, aliquando hypostasis, aliquando proprietatis. Intelligentiam essentiae, cum dicitur Pater est persona ; hypostasis, ut cum dicitur "aliapersona Patris, alia Filii" ; proprietatis, cum dicitur Pater differre persona, id est personali proprietate; et concederet ex hoc quod aequivoce diceretur hoc nomen persona in divinis.

Sed contra: Non aequivoce dicitur homo, cum dicitur alius homo est Petrus, alius Paulus, cum dicitur Petrus est homo, Paulus est homo, et cum dicitur Petrus differt a Paulo in sua humanitate ; ergo nec ex alia parte. - Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Et dicendum ad primum quod talis diversitas non facit diversam significationem, sed potius diversum modum praedicandi: unde talia sunt praedicata, qualia permiserint subiecta ; et ita alio modo sumitur cum hoc verbo est et cum hoc verbo differt.

2. Ad aliud dicendum quod persona non dicitur communiter de persona creata et increata, sed per prius et posterius; tamen aliquo modo est una ratio quae est: "persona est existentiaincommunicabilis intellectualis naturae" vel existens per se solum secundum quemdam modum existendi. Illa tamen ratio est communis et dicitur secundum prius et posterius de Deo et de creaturis. — Si vero quaeritur utrum secundum prius dicatur de divinis et rationabilibus: dicendum quod principalius dicitur de divinis, sed secundum usum nominis dicitur de creaturis.

Notandum hic secundum quosdam quod multiplex est univocatio. "Est enim univocatio quaedam per conformitatem, sicut hoc nomen homoest univocum ad omnes homines et albumad omnia alba. Secunda univocatio est secundum generalem naturam intellectus: est enim intellectus imago Dei, qui habet similitudinem cum qualibet re, et propter hoc intellectus est imago cuiuslibet rei; unde et utitur se ipso sicut imagine, cum intelligit omnia, et hoc modo est univocum hoc nomen resad personas creatas et increatas in illa divisione rerum: "Quaedam sunt quibus fruendumet quaedam quibus utendum". Tertia univocatio est per denominationem formae quae est ex parte animae, ut intelligibile, opinabileet similia; et hoc modounivocum est hoc nomen notioad proprietates personales. Quarta univocatio est secundum convenientiam effectuum, sicut dictum est superiusde hoc nomine iustus, et hoc modo hoc nomen personaunivocum est ad personas creatas et increatas, quia rationalitas creata et rationalitas increata conveniunt in effectu".

Articulus II

Quae sit communitas personae in divinis.

Deinde quaeritur quae sit communitas personae in divinis.

Ad quod sic: 1. Nihil est commune tribus nisi divina essentia secundum rem ; sed significatum per nomen personae est commune tribus ; ergo significat idem quod essentia. — Contra: Una est essentia in tribus, non una persona.

2. Unde quidam dixerunt duplex commune: secundum rem et secundum intellectum; secundum rem, ut significatur per hoc nomen essentia ; secundum intellectum, ut significatur per hoc nomen persona. — Contra: Intellectus cassus est et vanus nisi habeat rem sibi respondentem; ergo communitas intellectus est a communitate rei.

3. Item, si significatum huius nominis persona dicitur de tribus ita quod in illis multiplicatur, quia alia est persona unius, et alterius; omne autem quod est in multis multiplicatum, est aptum natum praedicari de illis et omne tale est universale; ergo persona est universale — contra: Boethius, in libro De Trinitate: "In omni simplici non differt quod estet quo est" ; si ergo unaquaeque persona est simplex, non differt quod est et quo est ; ergo nec universale nec particulare; et hoc idem dicit Boethius quod in divinis nec universale [est] nec particulare.

4. Item, si persona dicitur de tribus: aut ergo sicut ens de ratione trium aut non. Si primo modo, et non adaequatum alicui illorum: ergo erit aut sicut genus aut sicut species aut sicut differentia. Non sicut differentia: haec enim est quo alterum ab altero differt; sed intentione personalitatis non differt Pater a Filio. Quod autem non sicut genus, patet per Augustinum, 23 dist.I libri Sententiarum. Si non de ratione: ergo persona non dicitur secundum substantiam de illis; cuius contrarium supra habitum est.

Respondeo: Cum dicitur Petrus est homo et Paulus, hic accipitur communis essentia, cuius supposita sunt illi duo: unde haec intentio suppositum dicitur de illis; unde quia communicant idem secundum rem, consequitur quod habent unam communem habitudinem: unde unum est commune secundum rem, alterum commune secundum rationem. Similiter Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus, tres habitudinem habent ad unum in hoc quod Pater est suppositum divinae essentiae et Filius et Spiritus Sanctus, et idem designatur per hypostasim et suppositum: hypostasis enim dicit idem quod stans sub. Unde, quia idem est commune secundum rem, una ratio est communis, quae designatur per hypostasim ; sed idem designatur per hoc nomen persona quod per hoc quod dico hypostasim distinctam proprietate ; cum ergo ista duo similem habeant modum communitatis et hoc nomen hypostasis sit commune secundum rationem, id est secundum consimilem modum habendi trium ad unum, erit significatum per hoc nomen persona commune secundum rationem ab eadem habitudine; sed haec habitudo non est communis nisi ex consequenti: quia enim est habitudo ad unum commune, ideo est communis habitudo; quia vero illa habitudo est trium habitudo, ideo pluraliter dicitur hoc nomen persona et hypostasis ; sed sic non est de hoc nomine essentia vel, quia ibi est habitudo simplex.

[Ad obiecta]: 1. Cum ergo quaeritur utrum hoc nomen persona sit commune secundum rem: dicendum quod ita, ex consequenti.

2. Si autem quaeratur, cum dicitur persona est commune, essentia est commune, utrum ibi duplex sit commune: dico quod non, immo idem, sed aliter et aliter. Nam ut est in hoc nomine essentia, est commune secundum se, in hypostasi vero est commune in habitudine ad illud; haec autem habitudo non est in intellectu tantum, sed designatur, cum dicitur tres sunt unus Deus. Cum enim dicitur Deus, dicitur una essentia; cum vero dicitur sunt, dicitur essentia eadem, sed non sub ratione essentiae, sed habitudinis trium ad unum.

3. Si vero quaeritur cuiusmodi commune est significatum per hoc nomen persona: dicendum est quod commune proportione; commune enim proportione dicitur commune habitudine. Tale autem commune dicitur dupliciter: quandoque ex habitudine duorum ad unum, quandoque ex habitudine alterius ad alterum; duorum ad unum, sicut dicitur rector in navi et scholis ; alterius ad alterum, ut cum dicitur corpus est sanum et urina est sana: omnia enim haec referuntur ad sanitatem humani corporis. Cum ergo dicitur Deus est bonus, creatura est bona, commune dicitur proportione; cum autem dicitur divinae personae sunt personae, creatae personae sunt personae, dicitur ibi commune secundum communem habitudinem alterius ad alterum, quemadmodum cum dicitur Pater est persona, Filius est persona, dicitur secundum habitudinem ad idem; sed quia non secundum eiusdem habitudinem ad idem, ideo persona dicitur pluraliter, essentia vero non. — Si vero obicitur secundum hoc quod erit universale; dicendum quod non, quia universale dicitur ubi est communis natura, non ubi est communitas habitudinis. — Si autem quaeritur utrum contingat abstrahere huiusmodi commune ab illis quibus est commune: dico quod non. Sicut enim cum dicitur essentia divina est communis, non aliud dicitur communitas quam ipsa essentia; sed cum dicitur Pater est divina essentia et Pater est suppositum essentiae divinae, non aliud secundum rem est Pater et suppositum.

4. Ad illud quod quaeritur utrum persona dicitur de Patre et Filio etc. ut ens de ratione etc.: respondeo quod dicitur ens ipsum et non sicut substantiale aut accidentale. Unde licet per modum dicendi hoc nomen persona sit commune tribus secundum rem, tamen nihil aliud est Pater est persona quam Pater est Pater, et similiter de aliis. Unde hoc nomen persona secundum substantiam idem est quod hypostasis.

PrevBack to TopNext