Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 1, c. 5

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 1, C. 5

DE SUPPOSITIONE HUIUS NOMINIS PERSONA.

Consequenter quaeritur de suppositione huius nominis persona. Quaeritur ergo utrum supposita persona supponatur essentia.

Ad quod sic: 1. In rebus creatis, cum unum vere alteri attribuitur et non secundum accidens, uno supposito alterum supponitur; sed vere dicitur, non secundum accidens, persona divina est essentia ; ergo supposita persona supponitur essentia.

2. Praeterea, in quibus est omnimoda indifferentia, uno supposito supponitur alterum; ergo etc.

3. Item, abstrahantur per intellectum proprietates, non erunt tria, quia secundum hoc viderentur tres essentiae absolutae, sicut abstractis proprietatibus duae sunt substantiae Petrus et Paulus, et ita esset haeresis quae ponebat tres substantias. Si vero remanet essentia et remanet illud quod subsistebat proprietatibus, ergo subsistit proprietatibus ; ergo persona erit essentia distincta proprietate; ergo supposita persona supponetur essentia.

Contra: a. Proportionaliter dicuntur persona et essentia in divinis et humanis quoad modum significandi et supponendi; sed in creatura supposita persona non supponitur essentia; ergo nec in divinis.

b. Item, persona distinguitur, essentia non; ergo etc.

Respondeo: In divinis verum est quod idem est essentia quod persona et e converso propter simplicitatem divini esse, tamen modus, qui non detrahit simplicitati, est personae, qui non est essentiae; hic autem modus est differentia habitudinis et proprietatis originis, qua dicitur Pater est, sed non ab alio, Filius est a Patre per generationem, Spiritus Sanctus ab utroque per processionem ; secundum istius existentiae modum differunt personae, non essentia. Cum ergo consequatur suppositio ipsum modum, patet quoniam supposita persona non supponetur essentia.

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur patet solutio. Quod enim unum attribuatur alteri, hoc est ratione simplicitatis rei; quod vero non idem supponatur, hoc facit differentia significationis.

2. Ad secundum dicendum quod omnimoda est indifferentia personae ad essentiam, quia non differunt aliqua differentia, modus tamen est personae qui non est essentiae: ideo non sequitur quod supposito hoc supponatur illud, quemadmodum cum idem sit definitio et definitum, est modus definitionis qui non convenit definito.

3. Ad tertium dicendum quod abstractis proprietatibus, scilicet personalibus, adhuc erunt tres nec tamen tres erunt substantiae; hoc infra planius determinabitur.

Nota tamen ad evidentiam praedictorum quod persona non dicitur per additionem ad essentiam, sed essentia est in intellectu personae oblique secundum rationem intelligentiae: dicitur enim persona divina hypostasis divinae naturae. Illud enim dicitur supponi altero supposito quod est in intentione eius in rectitudine, ut supposito homine supponitur animal et supposito Petro supponitur homo; essentia autem in ratione personae non est secundum rectitudinem, sed oblique ; similiter supposita notione non supponitur persona. Vel si coarctetur intentio suppositi, illud dicitur supponi altero supposito, quando quod attribuitur uni, attribuitur alteri. Ideo dixerunt antiqui quod licet persona essentia esset, quia tamen persona generat, essentia non, supposita persona non supponitur essentia; non ergo sequitur: persona gignit, essentia non, ergo persona non est essentia, sed quod altera ratio intelligentiae in hoc nomine persona et in hoc nomine essentia.

PrevBack to TopNext