Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 1, c. 6

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 1, C. 6

DE CONSIGNIFICATIONE HUIUS NOMINIS PERSONA.

Consequenter quaeritur de consignificatione huius nominis persona. Quaeritur ergo utrum idem significetur nomine personae in plurali et singulari.

Si enim dicatur quod idem: sed in singulari significat essentiam; ergo cum non contingat dicere plures essentias divinas, nec dicentur plures personae. — Sed quod idem significetur, videtur: quia numerus pluralis non potest significari nisi circa aliquod communicabile; sed in personis nihil est commune nisi essentia; ergo necesse est, illud nomen in plurali significare essentiam.

Respondeo, secundum quosdam, quod hoc nomen persona sine determinatione et in singulari significat essentiam, sed in plurali significat hypostasim. Sed quod istud non possit esse: ostensum est prius. Propter hoc dicendum secundum Richardum, in libro De Trinitate, et Boethium, quod in singulari et in plurali hoc nomen persona significat substantiam, quae est hypostasis, hoc est per modum substantiae singularis. Unde Richardus: "Cum dicitur persona, intelligitur unus aliquis, qui tamen sit rationalis substantiae; cum dicitur personae tres, intelliguntur tres aliqui, qui tamen sint rationalis naturae".

PrevBack to TopNext