Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 1, c. 7

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 1, C. 7

DE COMPARATIONE PERSONAE AD ESSENTIAM.

Consequenter quaeritur de comparatione personae ad intentionem essentiae. Circa quod quaeritur in hunc modum: Primo, an persona sit essentia ; secundo, utrum persona differat ab essentia; tertio, utrum essentia differat a persona; quarto, utrum convenientius dicatur persona esse essentiae in obliquitate quam esse essentia in rectitudine.

ARTICULUS I

An persona sit essentia.

Ad primum sic: a. Boethius, in libro De hebdomadibus: "Naturae simplici idem est quod estet quo est" ; et Deus simplicissimus est ; ergo idem est in ipso quod est et quo est ; ergo Deus est deitas; ergo cum Pater sit simplicissimus, idem est Pater et quo est ; sed quo est est essentia vel deitas; ergo Pater est essentia; ergo persona est essentia.

b. Item, Augustinus dicit quod "Pater est quidquid ipse habet, excepto quod Filium habet et ipse non est Filius". Ergo, cum habeat essentiam, Pater est essentia et ita persona est essentia.

Contra: 1. Dicit Aristoteles M: "Quantulamcumque differentiam ostendentes fuerimus, monstrabimus quoniam nonidem" ; sed persona generat et generatur, essentia nec generat nec generatur; ergo persona et essentia non sunt idem.

2. Item, in naturis bene tenet quod si haec res est illa, supposita hac re supponitur illa, et hoc est propter essentialem identitatem quam significat hoc verbum est ; ergo si haec est vera persona est essentia propter consimilem identitatem, quam significat hoc verbum est, supposita persona supponitur essentia: quod est contra praedicta.

3. Item, esse in pluribus, non esse in pluribus sunt opposita; ergo non sunt in eodem; sed sunt in persona et in essentia, quia nulla persona in pluribus est et essentia est in pluribus; ergo persona et essentia non sunt idem.

4. Item, Hilarius, VIII De Trinitate: "Non idem est ens natura quod res naturae, sicut non idem est homo et quod hominis est nec idem est ignis et quod ipsius ignis est; et secundum hoc non idem est Deus et quod Dei est", scilicet persona et essentia.

5. Item, dicit Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi, quod Nestorius dicebat in Christo duas personas sicut duas naturas, Eutyches vero unicam naturam et unicam personam. Distinguenda ergo sunt et separanda propriis definitionibus natura et persona, quia diversas habent significationes sive definitiones, quas ibidem ponit Boethius. Est enim natura, prout ibi accipitur, "uniuscuiusque rei specifica differentia" et "persona est rationalis naturaeindividua substantia" ; sed quorum definitiones sunt diversae, ipsa sunt diversa; ergo persona et natura sive essentia diversa sunt.

6. Item, Damascenus: "De hypostasi non est deitatemdicere; deitatem enim esse solum Patrem aut solum Filium aut solum Spiritum Sanctum nunquam audivimus: deitas enim naturam manifestat, Pater hypostasim, sicut humanitas naturam hominis, Petrus hypostasim; Deus enim res divina est et in unaquaque hypostaseon, id est personarum, denominatione dicitur". Ergo secundum hoc, si "de hypostasi non est deitatem dicere", persona non est deitas.

7. Item, esse in qualibet persona dicitur de divina essentia; ergo vel secundum substantiam vel secundum relationem. Si secundum substantiam: ergo dicitur de qualibet persona per se; et hoc falsum. Si secundum relationem: ergo et essentia secundum istam relationem distinguitur a qualibet persona; ergo sicut Pater non est Filius, a quo distinguitur per paternitatem, sic essentia non est persona.

8. Item, esse ab alio, non esse ab alio sunt in persona et in essentia, reddendo singula singulis; et non secundum idem, cum sint opposita; ergo secundum diversa; ergo persona et essentia sunt diversa.

9. Item, intellectus distinguit personam ab essentia; unde Boethius: "Separanda sunt essentia et persona propriis definitionibus" ; illi distinctioni aut respondet aliquid in re aut nihil. Si nihil: ergo cum in re unica sit essentia divina, in re non est nisi unica persona divina. Si vero aliquid respondet in re: ergo secundum rem differunt persona et essentia; ergo persona non est essentia.

Ad solutionem huius notandum quod dixit Praepositinus quia in divinis "distinguimus tripliciter, scilicet voce, intellectu etproprietate. Voce: ut duos similes diversis nominibus significemus; intellectu: ut cum omnino idem sit essentia quod persona, distinguimus tamen intellectu inter essentiam et personam, loquentes de essentia ita quod non de persona; velproprietate, utinter Patrem et Filium. Ubi autem fitdistinctio sola voce, nulla est distinctio, ut hoc nomen essentiavidetur esse nomen generalis substantiae et divinitasnomen specialissubstantiae, sed omnino idem este in divinis ita quod non possumus loqui de essentia quin loquamur de divinitate et e converso. Unde nulla est distinctio inter generalem et specialem".

Secundum alios nota quod principia sunt fidei: quorum unum est quod Deus est simplicissimus, ex quo sequitur quod persona est essentia et Deus deitas; aliud est, quod aliquid convenit essentiae quod nulli personae: et ex hoc sequitur quod supposita persona non supponitur essentia.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum dicimus quod generare vel generari non est differentia personae ad essentiam, sed personae ad personam. Ex hoc enim quod Pater generat, sequitur quod non sit ille quem generat, sed non sequitur quod non sit essentia; unde non sequitur ut assignetur per hoc differentia inter proposita eo modo quo per assignationem differentiae destruit Philosophus assignationem eiusdem.

2. Ad secundo obiectum dicimus quod non est simile de naturalibus et theologicis propter duas causas simul sumptas. Prima est, quia in naturalibus essentia commetitur se personae, quia unica essentia est unius personae et plurium personarum plures essentiae; sed in theologicis unica est essentia numero et plures personae. Secunda causa est, quia in naturis quaecumque proprietas est personae, est et essentiae; sed non est ita in theologicis, quia proprietas Patris est paternitas, quae non est proprietas essentiae; unde in theologicis supposita persona non supponitur essentia, sed in naturis.

3. Ad tertio obiectum dicimus quod non valet haec argumentatio: esse in pluribus, non esse in pluribus non sunt in eodem, et sunt in essentia et persona, ergo essentia et persona non sunt idem, quoniam in prima iste terminus eodem unicam habet suppositionem: aut tantum pro essentia aut tantum pro persona; in secunda duae sunt suppositiones: una pro persona, alia pro essentia. Et est instantia: hoc artificiale et inartificiale non sunt in eodem et sunt in aere et statua; ergo statua non est aes.

4. Ad quartum, scilicet Hilarii, dicendum secundum Magistrum, in Sententiis, I libro, dist. 34, quod Hilarius "ad naturam rerum creatarum respiciens, inquit: "Non idem est natura, quod res naturae", subiciens exempla de creaturis. Inde ostendens erroris esse sub mensura creaturarum metiri Creatorem, addit: "Et secundum hoc non idem est Deus et quod Dei est", ac si diceret: si ad instar creaturarum de Creatore sentis, cogeris fateri quia non idem est Deus et quod Deiest; quod dicere impium est, cum Spiritus Dei Deus sit. Non ergo secundum corporales modos, ut in eadem serie subdit, accipienda sunt haec quae de Deo dicuntur; ubi evacuat opinionem eorum qui ita putant aliud esse Deum et aliud quod Dei est aliudque naturam Dei et rem naturae, ut est in creaturis".

5. Ad quintum, scilicet ad auctoritatem Boethii, distinguenda est duplex separatio, scilicet separatio secundum rem et separatio secundum intellectum. Separatione secundum rem non sunt separata persona et essentia, sed separatione secundum intellectum, separatae sunt; tamen sicut persona et natura non sunt diversae, sic nec definitiones eorum diversae sunt proprie loquendo: in definitione enim personae cadit natura, ut patet per praedicta, et ipsa definitio naturae praedicatur de persona, quia natura est sua perfectiva substantialis differentia sive sua substantialis perfectio; unde solvendum est per interemptionem: non enim sunt definitiones diversae.

6. Ad auctoritatem Damasceni dicendum quod sic intelligenda est: "De hypostasi deitatem dicere non possumus", id est de una sola hypostasi deitatem dicere non possumus; et hunc intellectum innuit ipse, cum dicit: "Deitatem esse solum Patrem aut solum Filium aut solum Spiritum Sanctum nunquam audivimus" ; Filium autem esse deitatem bene audivimus, quia Christus est Dei virtus et Dei sapientia, quae sine dubio essentiam significant.

7. Ad aliud dicendum quod esse in qualibet persona dicitur de essentia secundum relationem, non tamen propter hoc distinguitur essentia a persona, quia dicit Boethius, De Trinitate: "Deus est quantus sine quantitate, qualis sine qualitate, non tamen relatus sine relatione". Intelligendum est tamen de relationibus personalibus: Pater enim non est, relatus ad Filium sine relatione, quia paternitas non significat divinam essentiam; sed quando divina essentia significatur ut relatio, tunc Deus est relatus sine relatione, sicut cum dicitur Deus est Dominus sine relatione; unde 'er huiusmodi relationem non distinguitur a persona. Sic dicimus hic: essentia divina est in qualibet persona, essentia est relata sine relatione: se ipsa enim est in qualibet persona, non aliqua proprietate distincta.

8. Ad aliud dicendum quod haec argumentatio non valet: esse in aliquo, non esse in aliquo sunt in essentia et persona et non secundum idem, ergo secundum diversa, quia sufficit opponi secundum affirmationem et negationem, ut sit differentia secundum unam proprietatem existentem in uno et absentiam eiusdem proprietatis in alio, quomodo diximus speciem differre a genere et individuum a specie et personam ab essentia; unde sufficit differentia ex altera parte. Et est instantia: Sortes non praedicatur de pluribus; homo praedicatur de pluribus; ergo Sortes non est homo. — Si autem fiat haec argumentatio: magis differunt opposita secundum affirmationem et negationem quam relative opposita; sed propter relativam oppositionem haec est vera Pater non est Filius ; ergo propter oppositionem affirmationis et negationis haec est vera persona non est essentia - solvendum autem est per interemptionem primae: relativa enim oppositio magis exigit mutuam differentiam, sed oppositioni secundum affirmationem et negationem sufficit differentia ex altera parte.

9. Ad ultimum dicendum quod intellectus facit, differentiam aliquando per suam abstractionem, aliquando per rei proprietatem. Et cum per suam abstractionem, non oportet aliquid respondere, sicut cum intellectus abstrahit albedinem a subiecto, non oportet illam abstractam esse re; nec ideo est mendacium in illa abstractione, quia huiusmodi abstrahere nihil aliud est quam intelligere albedinem, non intelligendo subiectum. Quando autem facit distinctionem per rei proprietatem, tunc illi distinctioni aliquid respondet in re. Unde distinctioni quam facit inter personam et essentiam aliquid respondet in re. Sed haec distinguenda est intellectus distinguit personam ab essentia ; si enim sic intelligatur: intellectus ponit personam non esse essentiam, falsa est; si autem sic: intellectus ponit aliquid inesse personae quod non essentiae, vera est. Quod autem praedictorum solutio vera sit, patet per Augustinum, VII libro De Trinitate: "Nefas est dicere Deum subiacere bonitati suae et non esse suam bonitatem".

ARTICULUS II

Utrum persona differat ab essentia et e converso.

Consequenter quaeritur utrum persona differat ab essentia et e converso.

Ad quod sic: 1. Aliquis modus existentiae secundum rem est personae qui non est essentiae, ut genitus, generans, procedens, qui sunt, sicut dicit Damascenus, differentes existentiae modi; ergo secundum rem differet persona ab essentia.

2. Item, proprietas distinguens additur personae, non essentiae; abundat igitur in aliqua differentia persona ab essentia.

3. Item, si dicatur, sicut quidam voluerunt dicere, quod persona differt ab essentia, sed non e converso essentia a persona, et hoc quia aliqua est proprietas personae quae non est essentiae — contra: sicut proprium est personae distingui, ita proprium est essentiae indifferentem esse et indistinctam; ergo sicut proprietas est personae distinctio et ex hoc differt ab essentia, ita proprium erit essentiae-indifferentia et indistinctio qua differet essentia a persona.

4. Item, si dicatur quod indifferentia et indistinctio nihil ponit secundum affirmationem, sed solum removet, et ideo non est proprietas qua differat essentia a persona - obicitur: proprium est essentiae secundum affirmationem esse communem tribus personis et communicabilem, sicut proprium est personae esse quasi singularem et incommunicabilem; ergo proprietas essentiae erit communitas sive communicabilitas qua differt a persona, sicut proprietas est personae singularitas et incommunicabilitas qua differt ab essentia; differet igitur essentia a persona.

Contra: a. Ubicumque ponitur differentia, non est omnimoda identitas. Si ergo est differentia personae ab essentia vel e converso, non est omnimoda identitas personae et essentiae; ex quo relinquitur quod non erit simpliciter persona essentia: quod manifeste est contra Sanctos.

b. Item, si differt persona ab essentia, aut ergo differentia naturae aut relationis, quia constat quod non est ibi differentia accidentis. Non differunt differentia naturae, quia sic sequeretur esse in Deo multiplicitas naturae; nec differentia relationis, quia persona non refertur ad essentiam nec e converso; ergo non different re persona et essentia.

c. Item, Bernardus, Ad Eugenium: "Ipsas divinas personas non aliud quam ipsum Deum, unam divinam substantiam, naturam, maiestatem confitemur". Idem est igitur in Deo persona, essentia, substantia, natura, maiestas.

d. Item, Augustinus, VII De Trinitate: "Tres personasnon dicimus ex eadem essentia, quasi aliud sit essentia, aliud sit persona".

Respondeo dicendo quod est differentia secundum rem et est differentia secundum intelligentiae rationem. Differentia secundum rem non differt persona ab essentia nec e converso. Unde Augustinus, VII De Trinitate: "Non est aliud Deo esse et personam esse, sed omnino idem" ; et iterum in eodem: "Quemadmodum hoc est illi esse quod Deum esse, ita hoc est illi esse quod personam esse". Differentia vero secundum intelligentiae rationem differt persona ab essentia, quia alia est ratio intelligentiae personae, alia essentiae. Cum enim intelligitur essentia, intelligitur unum quid indistinctum in tribus; cum vero dicitur persona, intelligitur unus quis distinctus a ceteris proprietate, quamvis non essentia. Et hac ratione dicit Damascenus, IV libro, quod "aliud est substantia, aliud hypostasis", scilicet intelligentiae ratione.

[Ad obiecta.]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod aliquis est modus existentiae personae secundum rem qui non est essentiae, concedendum est; sed ex hoc non sequitur: ergo persona differt ab essentia. Et ratio huius est: quia ille existentiae modus facit differentiam personae ad personam, non personae ad essentiam: ut generans dicit distinctionem Patris a Filio, non Patris a divinitate; relativa enim est differentia relativi respectu sui correlativi, non est autem correlativa essentia personae.

2. Ad secundum quod dicit quod proprietas additur personae quae non essentiae, distinguendum est: quia aut loquitur de additione quae est secundum intelligentiae rationem, et hoc modo verum est, quia in ratione intelligentiae proprietas additur personae, non tamen ex hoc sequitur quod non sit ibi differentia nisi intelligentia rationis; aut loquitur de additione quae est secundum rem, et hoc modo falsum est: proprietas enim relativa sic est relativi, sicut ostendit Boethius, De Trinitate, quod "nec addit nec mutat nec minuit": ut patet cum, aliquo accedente in differenti situ circa me, ego sum nunc dexter ad illum, nunc autem sinister sine alicuius formae additione, sine aliqua mutatione mea. Proprietas vero in divinis, quae est ipsius personae, est proprietas relativa, et ideo non ponit additionem vel concretionem alicuius ad personam, sed solum ponit differentem existentiae modum; et hoc secundum rationem ordinis naturae sive originis, quod sufficit ad veritatem et alietatem personae a persona, sicut declaratum est supra, Quaestionibus De veritate personarum et Quaestionibus De numero personarum.

3—4. Ad alia vero iam patet solutio, hoc adiuncto quod aliter dicitur in divinis proprietas essentiae, aliter proprietas personae. Proprietas enim personae nominatur in divinis duobus modis: uno modo, nomine primae intentionis, sicut generans, genitus, procedens ; alio modo, nomine secundae intentionis, ut cum dicitur differens, distinctus. Prima nominatio est ab intellectu considerante modum essendi; secunda vero nominatio est ab intellectu considerante modum intelligentiae rei. Ex hoc enim quod intellectus considerat Patrem ut personam a qua producitur conformis in substantia, nominat generantem; consequenter vero ex hoc quod considerat actum mentis discernentis generantem a genito, nominat distinctum, ut generans sit nomen primae intentionis, sicut homo et Sortes, distinctus vero nomen secundae intentionis, sicut species et individuum. Proprietas vero essentiae, quae quidem non convenit personae, nominatur nomine secundae intentionis, ut commune, indistinctum et huiusmodi: haec enim nomina sunt sumpta a modo considerationis. Ex hoc enim quod est una essentia in tribus personis, nominatur communis quasi secunda intentione. Nomina vero omnia quae nominant intentionem essentiae prima intentione, sicut aeternitas, incommutabilitas et huiusmodi, universaliter conveniunt personae. Non sequitur ergo, quamvis communitas sit proprietas essentiae, incommunicabilitas personae, quod differant persona et essentia secundum rem, sed solum secundum intelligentiae rationem.

ARTICULUS III

Utrum convenientius dicatur persona esse essentiae in obliquitate quam esse essentia in rectitudine.

Consequenter quaeritur utrum convenientius dicatur, secundum rationem intelligentiae, persona esse essentiae in obliquitate quam persona esse essentia in rectitudine.

a. Et cum in definitione, personae cadat natura rationalis in obliquitate, quia dicitur persona "rationalis naturae individua substantia", ergo dicetur convenientius in obliquitate persona esse naturae vel essentiae quam natura vel essentia.

b. Item, persona est res naturae, essentia vero ipsa natura; respiciendo ergo ad proprietatem rationis intelligentiae, intellectus naturae est in obliquitate in ratione personae; ergo et intellectus essentiae. Convenientius ergo dicetur esse persona essentiae quam persona essentia.

Contra: 1. Augustinus, VII De Trinitate: "Non dicuntur tres personae ex eadem essentiane putetur aliud essentia, aliud persona". Ergo non convenienter dicentur tres personae unius essentiae. — Probatio: Nam, sicut dicit Priscianus, obliqui omnes transitivi sunt; omnis autem transitio notat diversitatem sive alietatem; si ergo dicantur tres personae unius essentiae, notabitur quod aliud est essentia, aliud persona; ergo non est dicendum tres personas unius essentiae, sicut nec dicendum est tres personas esse "ex eadem essentia", secundum Augustinum.

2. Item, non convenienter dicitur tres personas esse unius Dei, sed tres personas esse unum Deum; ergo non convenienter dicetur tres personas esse unius essentiae, sed tres personas esse unam essentiam.

3. Item, potestne dici unus Deus trium personarum, sicut una essentia trium personarum? Si ergo non convenienter dicitur unus Deus trium personarum, sed tres personae in rectitudine, ergo non convenienter dicitur una essentia trium personarum, sed una essentia est tres personae; non dicitur ergo persona de essentia in obliquitate, sed in rectitudine.

4. Item, sicut dicit Augustinus, VII De Trinitate: "Cum quaesitum est de Patre, Filio et Spiritu Sancto: quid tres?dictum est: tres personae" ; sed quaestio quid quaerit de eo quod est essentia, non de eo quod est essentiae in obliquitate; si ergo recte responsum est: persona in rectitudine dicit essentiam, non in obliquitate, convenientius igitur in rectitudine dicitur persona essentia quam essentiae.

[Solutio]: Ad hoc fuerunt qui dixerunt quod hoc nomen persona dicit essentiam in rectitudine et distinctionem in obliquitate: principaliter enim significat essentiam, sed secundario distinctionem tam in singulari quam in plurali. Et hoc. est clarum sic. Cum dicitur Pater est persona, sensus est: id est unum ens per se, unum, id est una essentia, per se, id est distinctus ab alia, ut hoc pronomen se sit masculini generis et singularis numeri. Cum vero dicitur Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres personae, sensus est: id est sunt unum et per se, id est a se invicem distincti, ut hoc pronomen se sit masculini generis et pluralis numeri. Confirmationem autem suae opinionis trahunt ex etymologia nominis: dicitur enim persona quasi per se una, et hoc nomen una designat unitatem essentiae, quod dico per se distinctionem.

Sed quod haec opinio sit falsa et propinqua errori, patet sic: cum dicitur haec persona est Pater, cum per hoc nomen persona non supponatur nisi essentia, sicut ipsi dicunt, ergo cum dicitur haec persona, demonstratur essentia, similiter cum dicitur haec persona est Filius, demonstratur eadem essentia; sequetur ergo quod persona, quae est Pater, est Filius, respiciendo ad suppositum personae quod est essentia, non ad connotatum quod est distinctio. Si vero dicant quod cum dicitur haec persona, ibi est demonstratio respectiva respectu distinctionis quae designatur. per hoc quod dico per se, quaeratur circa quid notetur distinctio, cum dicitur persona unum per se. Si dicant quod circa illud quod est in rectitudine: sed illud est essentia; ergo essentia est distincta: quod est falsum. Nec possunt aliud invenire. Item, si persona dicit unum ens per se distinctum, ergo essentia non est persona, cum ipsa non sit una ens per se, hoc est distincta.

Propterea dicendum quod respiciendo ad simplicitatem rei convenientius dicitur persona esse essentia quam persona [esse] essentiae; respiciendo vero ad rationem intelligentiae convenientius dicitur persona esse essentiae vel naturae quam. persona esse essentia vel natura. Persona enim secundum rationem intelligentiae dicit rem naturae rationalis sive hypostasim, et ideo dicit in divinis quis est, sicut essentia vel natura dicunt quo est: et ideo oblique erit intellectus naturae vel essentiae in intellectu personae.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicitur. de transitione quae est in obliquis, distinguendum quod transitio duplex est: aliquando enim notat diversitatem rei, aliquando vero diversitatem rationis. Diversitatem rei notat in habitudine ablativi, maxime cum praepositione; unde cum dicitur tres personas esse "ex eadem essentia", cum ex dicat habitudinem causae materialis ad effectum vel partium ad totum, quae quidem habitudo est diversorum secundum substantiam, si diceretur hoc, notaretur quod aliud esset essentia, aliud persona. Transitio vero secundum rationem notatur in habitudine genitivi: unde sufficit ad transitionem genitivi diversitas sola secundum rationem, quamvis sit identitas secundum rem; unde convenienter dicitur bonitas Dei, quamvis idem sit bonitas quod Deus secundum rem, propter differentem intelligentiae rationem. Similiter convenienter dicentur tres personae unius essentiae.

2. Ad secundum dicendum quod non est similis ratio dicendi, cum dicitur Deus [et] cum dicitur essentia. Essentia enim dicit quo est sive deitas, Deus vero dicit quod est ; quod est autem supponit personam, quod non quo est ; unde et Deus supponit personam, non essentia Intellectus autem supponentis intelligitur in supposito in rectitudine, non in obliquitate, ut in Sorte homo, ita et in divina persona Deus ; ideo convenienter dicitur tres personae unus Deus, non unius Dei. Cum vero essentia non supponat personam - quod autem non supponit, intelligitur in supposito in obliquitate, ut natura in re naturae,— convenientius dicetur secundum rationem intelligentiae tres personas unius essentiae quam tres personas essentiam.

3. Ad tertium dicendum simili modo quod hoc nomen essentia dicit divinam essentiam sicut formam; forma autem semper est alicuius et dicitur esse alicuius, et ideo convenienter dicitur essentia trium personarum; hoc vero nomen Deus dicit divinam essentiam ut in habente illam vel habentem divinam essentiam, et ideo non dicit divinitatem ut est alicuius, sed ut est aliquid; et ideo non convenienter dicitur Deus trium personarum, sed Deus est tres personae.

4. Ad ultimum dicendum quod illa interrogatio qua quaesitum est: quid tres? sicut supra dictum est, erat quaestio de nomine. Cum enim quaerebatur de Patre, Filio, Spiritu Sancto quid tres, quaestio erat. quod substantivum posset iungi huic nomini tres, et responsum est: tres personae; unde quaestio illa non fuit quaestio de essentia. — Vel si dicatur quod erat quaestio de re, dicendum quod hoc nomen quid quaerit quandoque essentiam, quandoque vero partem subiectivam. Quando quaerit essentiam, quaerit partem definitivam, ut differentiam vel genus vel speciem, ut cum quaeritur quid est homo? et respondetur: animal rationale; cum vero quaerit partem subiectivam, quaerit quod est inferius, ut cum quaeritur: quid est in mari? convenienter respondetur: piscis. Similiter in divinis quid quandoque potest quaerere essentiam, quandoque personam.

PrevBack to TopNext