Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 2, Praeambulum

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 2, Praeambulum

De nomine subsitentia.

Consequenter quaeritur de hoc nomine subsistentia. Dicit autem Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi, quod "non verborum inops Graecia est, sed essentiam, subsistentiam, substantiam, personamtotidem nominibus [reddit]: essentiam οὐσίαν, subsistentiam οὐσίωσιν, substantiam ὑπόστασιν, personam πρόσωπονappellant. Ideo autem Graeci hypostases individuas substantias vocaverunt, quoniam ceteris subsuntet quasi quibusdam accidentibus subiectae sunt". Vult ergo dicere quod haec quatuor. nomina: essentia, subsistentia, substantia, persona, habent quatuor aequipollentia in graeco: videlicet οὐσίαν, οὐσίωσιν, ὑπόστασιν, πρόσωπον. Circa hoc igitur quaeruntur haec: Primo, an haec quatuor nomina sint ponenda in divinis; secundo, qualiter distinguantur; tertio, utrum nomen substantiae sit personale vel essentiale.

PrevBack to TopNext