I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 2, c. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 2, C. 1
AN NOMINA USIA, USIOSIS, HYPOSTASIS, PROSOPON SINT PONENDA IN DIVINIS.
Quantum ad primum obicitur: a. Augustinus, VII De Trinitate: " Subsistere vel substare, dicitur de rebus in quibus sunt ea quae sunt in subiecto", ut accidentia. Si ergo in re simplici, quae est Deus, nihil est sicut in subiecto — quia, sicut dicit Boethius, in libro De Trinitate: "Deus nulli est subiectum" — ergo in Deo non dicitur subsistere vel substare ; sed ubi non est vel dicitur subsistere vel substare, non potest dici subsistentia vel substantia; ergo in Deo non dicetur subsistentia vel substantia, id est usiosis vel hypostasis.
b. Item, ubi dicitur sub, notatur respectus ad aliquid quod est supra; cum ergo in divinis non sit supra et sub, non poterit ibi dici subsistentia vel substantia. — Quod autem ita sit, dicit Hieronymus, in Expositione fidei catholicae ad Alypium et Augustinum: "Non est prorsus aliquis in Trinitate gradus nihilque quodinterius superiusque dici possit".
c. Item, Exod. 20, 26: "Non ascendes ad altare meum per gradus", et exponitur: altare fides Trinitatis, in qua Trinitate non sunt faciendi gradus; sed qui dicit sub respectu alicuius supra, dicit gradum; ergo non est dicere sub in Trinitate; ergo nec substantiam nec subsistentiam.
Contra: 1. Augustinus, XI Confessionum: "Pater et Filius non differunt in substantia, sed causa etgradu". Differentia igitur est Patris et Filii secundum gradum; non ergo absurde dicitur gradus in divinis.
2. Item, Augustinus, Contra Maximinum: Cum dicitur Filius a Patre genitus, "non ostenditur inaequalitas Substantiae, sed ordo naturae" ; sed ubi ordo unius ab alio, ibi videtur differentia gradus; erit igitur gradus in divinis.
3. Item, persona substat essentiae, quia est suppositum essentiae; unde Damascenus: "Deitas naturam manifestat, Pater hypostasim" ; sed hypostasis idem est quod suppositum; ergo in divinis est sub et substantia et subsistentia.
4. Item, ubicumque dicitur [magis] commune respectu minus communis, dicitur inferius et superius; sed in divinis dicitur essentia sicut magis commune, divinitas sicut minus commune.
5. Item, quaeret aliquis: cum haec nomina non inveniantur ex Scriptura, qua auctoritate possunt poni ad significanda divina? Nam, sicut dicit Dionysius in libro De divinis nominibus: "Universaliter non audendumdicere vel intelligere quid de superessentiali et occulta divinitate praeter divinitus nobis ex sacris Eloquiis expressa". Item, Hilarius, IV libro De Trinitate: "Ipsi Deo de se credendum est, et iis, quae cognitioni nostrae de se tribuit, obsequendum; non potest aliter de eo quam ut ipse de setestatus est intelligi".
6. Item, cum maior sit simplicitas incomparabiliter in divinis quam in creaturis, in creaturis autem non sint nisi duo genera nominum — nomen universalis et nomen particularis, quibus in divinis respondent nomen essentiae, quae est communis, et nomen personae, quae est incommunicabilis — ergo solum in divinis nomina generalia debent esse nomen essentiae, nomen personae; superfluunt igitur nomen substantiae, nomen subsistentiae. Respondeo: Dicendum quod sicut subsistere vel substare dicitur duobus modis, ita et subsistentia vel substantia. Uno modo subsistere dicitur quod stat in se et substantia dicitur secundum hoc quod est ens per se, non indigens alio ut sit, secundum quod dicit Hilarius, in libro De Synodis: "Proprie essentia idcirco dicta est quia semper est; idcirco etiamsubstantia est, quia res, quae est, necesse est: subsistat in sese". Alio modo subsistere dicitur a stando sub ; unde Augustinus, Vii De Trinitate: "Si subsistit Deus, ut proprie substantiadici possit, inest in eo aliquid tamquam in subiecto et non est simplex; nefas autem est dicere ut subsistat Deus bonitati suae atque illa bonitas non sit essentia; manifestum est igitur Deum abusive substantiam nuncupari". Patet igitur quod uno modo in divinis convenienter dicitur substantia et subsistentia, alio modo non.
[Ad obiecta]: a. Ad illud tamen quod primo obicitur, notandum quod respicientes ad rationem substandi et subsistendi, minus proprie dicitur in Deo substantia quam subsistentia, quia, sicut dicit Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi, differt subsistere et substare: "Ipsum autem subsistit quod accidentibus, ut possit esse, non indiget; substat autem quod accidentibus subiectum quoddam, ut esse valeant, subministrat: sub illis enim stat, dum subiectum est accidentibus. Itaque genera et species subsistunt tantum: neque enim accidentia generibus speciebusve contingunt; individua vero non tantummodo subsistunt, sed subsunt". Ex hoc ergo relinquitur, cum substantia dicatur a substare, subsistentia a subsistere, ratio eius quod est subsistere magis convenit divinis, quia negat accidens et ponit esse per se.
b. Ad secundum dicendum quod in divinis non dicitur sub respectu eius quod est supra secundum rem, sed solum secundum intelligentiae rationem; noster enim intellectus propter sui compositionem non potest intelligere vel eloqui illam simplicitatem quae est divinae essentiae. Tamen nota quod duobus modis in divinis secundum rationem intelligentiae dicitur sub: uno modo sub dicitur respectu essentiae communis, alio modo sub dicitur respectu proprietatis. Unde secundum rationem intelligentiae substans vel subsistens essentiae dicitur vel substans vel subsistens proprietati. Secundum haec variatur intentio eius quod est substantia vel subsistentia, sicut iam patebit.
c. Ad illud vero quod obicitur de gradu: dicendum quod in Trinitate non est gradus, sed ordo naturae solum. Differunt autem ordo et gradus sicut unitas et punctus: punctus enim est unitas habens positionem, unitas vero non habens positionem; quia ergo positio et situs sunt solum in rebus materialibus, ideo et punctus solum in illis est; unitas vero, quae abstrahit a positione et situ, est in spiritualibus. Similiter dicendum de gradu et ordine, quoniam gradus dicit positionem et situm, et ideo non debet poni in divinis ; ordo vero non, et ideo ordo ponitur in divinis, non gradus.
1. Ad illud vero quod obicitur ex auctoritate Augustini quod differunt gradu Pater et Filius, volunt quidam distinguere, quia aliqua dicuntur differre gradu dupliciter: uno modo, quando utrumque participat differentem gradum, ut quando iste maior, ille minor, et hoc modo non est verum quod Pater differat a Filio gradu; alio modo dicuntur differre gradu, quando in altero tantum ponitur gradus, id est proprietas dignitatis, quae non in altero, et hoc modo dicit Hilarius, in libro De Trinitate: "Pater est maior Filio generatione, non genere; non tamen Filius minor est, sed aequalis". Et hoc modo dicitur Pater a Filio differre gradu, sed ille gradus non dicit excessum in Patre respectu Filii, sed solum auctoritatem. Tamen posset dici quod loquitur Augustinus de gradu quantum ad actum intelligendi, non quantum ad inaequalitatem existendi, quia Pater sub proprietate innascibilitatis prius intelligitur quam Filius, quia innascibilitas non ponit per intellectum generationem.
3. Ad illud quod dicit quod persona substat essentiae, ergo ibi est supra et sub: dicendum quod non sequitur. Nam haec nomina proprie dicuntur ubi unum est materiale, alterum formale. In divinis autem transumuntur et secundum rationem intelligendi Deum et secundum modum nostri intellectus iuxta similitudinem creaturarum: quia aliter non potest capere illam summam simplicitatem, ponit ista nomina in divinis.
4. Ad illud vero quod obicitur quod in divinis est magis commune et minus, etc.: dicendum quod hoc est solum quantum ad modum significandi in creaturis. Nam in divinis non est unum magis commune altero: non enim est differentia generalis et specialis nominis nisi sola voce, ut supra dictum est, Quaestione De persona.
5. Ad illud vero quod quaeritur cum haec nomina non sint expressa in sacris Eloquiis, quomodo dicentur in divinis: respondeo quod quaedam nomina exprimuntur secundum vocem, quaedam secundum fidei rationem. Dicendum ergo quod, quamvis ista nomina non exprimantur voce, exprimuntur tamen in Scripturis fidei ratione. Praeterea, sunt assumpta propter haereticos ad explicandum fidei veritatem, sicut dicit Augustinus de hoc nomine persona: "Cum quaesitum est: quid tres?dictum est: tres personae, non ut illud diceretur, sed netaceretur".
6. Ad ultimum dicendum quod in creaturis inveniuntur ista quatuor nomina secundum differentiam universalis et particularis. Nam quo est dicitur usia, quod est dicitur usiosis: et haec duo sunt ex parte universalis, ut humanitas dicit quo est, homo quod est. Ex parte particularis dicitur qui est, ut iste pronominaliter substantia dicitur sive hypostasis, et quis est, ut Sortes, nominaliter dicitur persona vel prosopon.