I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 2, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 2, C. 2
DE DISTINCTIONE HORUM NOMINUM.
2. Item, cum in Deo nihil sit in potentia quod non sit in actu, quia nihil imperfectum, nihil informe, differunt autem hypostasis et persona, quia hypostasis dicit rem distinguibilem, id est entem in potentia ad distinctionem, persona vero dicit rem actu distinctam; ergo non differet hypostasis et prosopon; vana est igitur ista nominum multiplicatio in divinis.
3. Item, si dicatur, sicut dixit Praepositinus, ignorans rationem istorum nominum, "quod hoc vocabulum substantiaaequivocum est, sicut in aliis facultatibus didicimus, ad substantiam subiectamet ad substantiam subiecti. Substantia subiecta est ipsum subiectum, ut Sortes; substantia subiecti est substantialis eius proprietas; et haec est triplex: generalis, specialis et individualis; generalis, ut proprietas qua Sortes est substantia; specialis, ut proprietas qua Sortes est homo; individualis, ut proprietas qua Sortes est Sortes, quae ficto nomine dicitur socratitas. Et ad haec quatuor designandagraecus habet quatuor vocabula appropriata: οὐσία, οὐσίωσις, ὑπόστασις, πρόσωπον; οὐσία, quasi generalis substantia subiecti; οὐσίωσις, quasi specialis; πρόσωπονquasi individualis; ὑπόστασις, quasi substantia subiecta".
- Contra: In divinis, sicut supra probatum est, non est forma, nec generalis nec specialis nec individualis; ergo vana est positio istorum, cum idem sit significatum nominis generalis et specialis.
4. Item, si dicatur, sicut dixerunt alii iuxta intentionem Boethii, quod "essentia sive usia est forma, in quantum facit simpliciter esse et propter hoc essentia velusia solam significat naturam nec unquamtransumitur ad significandum personas; subsistentiasive usiosis est forma generalis vel specialis, in quantum facit esse quid, ut animalitas quae facit esse animal, humanitas quae facit esse hominem; subsistentia sive usiosis dicitur esse ipsum subiectum, prout sua substantialis forma est quid non indigens accidentibus ut sit; ideo hoc nomen subsistentiaquandoque per similitudinem translatum est ad significandum ipsas personas, ut dicatur Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres subsistentiae, id est tres qui vere sunt, non indigentes aliqua alia re ut sint. Substantia sive hypostasis dicitur individuum primi praedicamenti sive substantia prima, quae dicitur hypostasis, quae substat accidentibus eam individuantibus sive discernentibus. Hoc modo sumit Aristoteleshoc nomen substantia, in principio Praedicamentorum, ubi dicit: Substantia est quae proprie etprincipaliter et maxime dicitur. Ideo hoc nomen hypostasisapud Graecos per similitudinem translatum est ad Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et hoc nomen substantiaapud nos, quia sicut individuum primi praedicamenti distinctum est suis accidentibus, ita Pater et Filius et Spiritus Sanctus distincti sunt suis potionibus; et ideo dixerunt Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tres hypostases, id est tres res distinctas, et Latini dixerunt Patrem et Filium et Spiritum Sanctum tresesse substantias in eadem prorsus significatione secundumquam Graeci accipiunt hoc nomen hypostasis; sed haec significatio non est usitata modo. Persona verosive prosopon proprie dictus est homo larvatus, qui repraesentabat certos homines, ut Chremetem, et Simonem; diciturenim prosopon a προ, quod est in, et σωπος, quod est facies, quia in facie habebant larvam et ex hoc inolevit consuetudo dicere ut certi homines dicerentur personae. Et ex hac significatione translata sunt nomina per similitudinem ad Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, quia sicut homines distincti sunt suispropriis qualitatibus, ita Pater et Filius et Spiritus Sanctus suis notionibus. Secundum hanctranslativam significationem persona est idem quod hypostasis, id est res distincta rationalis". — Sed contra hoc obicitur: nam cum hypostasis sit idem quod substantia, si convenienter diceretur tres hypostases, et convenienter diceretur tres substantiae. Ad quod iterum videtur facere Hilarius, IV De Trinitate: "Tres substantiae sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus". Item, ad idem est auctoritas Anselmi, in Monologion: "Substantia maxime dicitur de individuis, quae in pluralitate consistunt, individua autem maxime substant accidentibus". Unde manifestum est summam essentiam non sumi pro substantia, et ideo dicimus tres personas sive substantias.
Sed contra: a. Augustinus, Vii De Trinitate: "Tam substantia quam essentia ad seutrumque dicitur, non relative" ; unde hoc est Deo esse quod subsistere, sicut una essentia catholice dicitur, non tres, ita una substantia dicetur, non tres substantiae.
[Solutio]: Ad hoc dixerunt quidam quod essentia significat ens nec ex se nec ex alio distinctum vel distinguibile; substantia ens ex se nec distinctum nec distinguibile, sed ex alio distinguibile ; subsistentia vero sive hypostasis ens ex se distinguibile, sed non distinctum; persona vero Significat ens ex se distinguibile et distinctum. Unde secundum hoc hypostasis et subsistentia differt a persona aliter quam prius dictum sit, quia hypostasis sive subsistentia dicitur ut est potens subsistere proprietati, persona ut est actu substans: qualiter in creaturis differunt dealbabile et dealbatum; tamen ibi est differentia secundum rem, hic autem solum secundum rationem intelligentiae. Hinc est quod nomen essentiae non numeratur nec recipit notionalem distinctionem ut dicatur generans vel genita vel plures essentiae; nomen vero substantiae non numeratur, sed tamen ex adiuncta determinatione supponit personam, ut dicatur Deus generans vel genitus, sed nunquam tres Dii, sed unus Deus ; nomen vero hypostasis numeratur et recipit personalem determinationem: unde dicuntur tres hypostases et tres personae et hypostasis generans et hypostasis genita ; similiter et persona. Tamen isti unde probant non dicunt nisi ex usu Ecclesiae.
Propterea dicendum quod diversitas istorum nominum in divinis contingit ex diversa intelligentiae ratione. Cum enim consideramus Deum, aut cogitamus divinam essentiam ut formam aut consideramus ut habentem illam. Primo modo dicimus usiam; secundo modo distinguitur: quia aut habens illam cogitatur secundum indifferentiam per modum communis sive universalis, et hoc modo dicimus usiosim; aut secundum distinctionem et per modum singularis vel incommunicabilis. Quod est duobus modis: aut cogitamus distinctum, sed non cum determinata proprietate, et hoc modo dicimus hypostasim; aut cum determinata proprietate et in rationali natura, et hoc modo dicimus personam. Primo modo significamus quo est, ut deitas ; secundo modo significamus quod est, ut Deus ; tertio modo qui est, ut iste, demonstrato Patre; quarto quis est, ut Pater secundum quod accipitur substantive.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo dicendum quod licet in Deo idem sit quod est et quo est, natura et res naturae, aliquid tamen potest attribui uni quod non alteri: generare enim non conveniet essentiae, licet conveniat ei quod est. Quod est enim significat essentiam personaliter, essentia vero essentialiter; ideo quod est et quo est, licet non differant in Deo secundum rem, tamen differunt secundum rationem intelligentiae.
2-3. Ad secundum quod obicitur de hoc nomine hypostasis quod superfluit: dicendum quod in divinis licet non differant esse et posse secundum rem, differunt tamen secundum rationem. intelligentiae; nomina autem non dantur solum secundum differentiam rei, sed secundum differentiam intelligentiae: sicut forma, quae non potest esse sine subiecto, habet tamen nomen significans illam sine subiecto et potest de ea dari definitio sine subiecto, licet non possit esse sine subiecto; unde non superfluit nomen hypostasis.
4. Ad ultimum notandum quod substantia dicitur dupliciter: uno modo a proprietate substandi, alio modo quod est ens per se, non indigens alio ut sit. Item, a proprietate substandi dicitur dupliciter: vel eo quod substet essentiae, ut homo est substantia quae substat humanitati, quae est essentia qua homo est homo, vel eo quod substet essentiae et accidenti, ut iste homo dicitur substantia quia substat essentiae sive humanitati et etiam quia substat accidentibus quae non est in alio reperire. Substantia ergo communis dicitur substantia, eo quod substat essentiae; substantia prima, eo quod substat accidentibus. Dicendum ergo quod secundum quod nos modo utimur nomine substantiae, non debet dici tres substantiae: accipitur enim nunc pro usiosi, pro re scilicet quae est ens per se, non indigens alio ut sit, et sic solum debet dici una substantia. Sed secundum alium modum quo antiquitus accipiebatur, posset, sed propter haereticos, qui, si dicerentur tres substantiae, possent credere quod diceremus tres essentias, non dicitur. Sicut in Osee 2, 16 dicitur: "Non vocabis me ultra Baali, sed vocabis me vir meus", quamvis idem dicat "Baali" quod "vir meus", sed quia idololatrae utebantur nomine Baalim, noluit sic nominari. Similiter haeretici, cum dicebamus tres substantias, credebant nos dicere tres essentias: utebantur enim nomine substantiae pro essentia; ideo non dicimus tres substantias, quamvis sane posset dici, sed propter haereticos translatum est nomen substantiae ad nomen hypostasis. Et ad hoc est auctoritas Augustini, VII De Trinitate, dicentis: "Humana inopia loquendi timuitdicere tres essentiasne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Rursum, non esse tria quaedam non poterat dicere: pie enim credendum est Patrem [esse] et Filium et Spiritum Sanctum, neque [Filium] eumdem esse qui Pater est, neque Spiritum Sanctumeumdem Patrem esse vel Filium. Quaesivitquid triadiceret, et dixit substantias sive personas, quibus nominibus non diversitatem intelligi voluit, sed singularitatem noluit, ut non solum ibi unitas intelligatur ex eo quod dicitur unaessentia, sed Trinitas, eo quod dicuntur tres substantiae vel personae. Nam si hoc est Deoesse quod subsistere, ita non erunt dicendae tres substantiae, ut nondicuntur tres essentiae".