Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 2, c. 3

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 2, C. 3

UTRUM NOMEN SUBSISTENTIA SIT ESSENTIALE VEL PERSONALE.

Ultimo quaeritur utrum nomen subsistentiae sit essentiale vel personale.

Ad quod sic: a. Richardus, De Trinitate: "Subsistentiaest incommunicabilis existentia": tot enim sunt incommunicabiles existentiae quot proprietates; tot autem sunt proprietates quot personae; ergo tot sunt subsistentiae quot personae ; sed tres sunt personae; ergo tres subsistentiae; ergo subsistentia est personale et non dicit essentiam; nullo enim modo sunt tres essentiae.

b. Item, Hieronymus, in Expositione fidei catholicae ad Alypium et Augustinum: "Tres personas, vel, utGraeci exprimunt, hypostases, id est subsistentias, confitemur". Ergo subsistentia idem est quod hypostasis; ergo est personale.

Contra: 1. Boethius, in libro De duabus naturis et una persona Christi: "Deus usia estet essentia. Ipse enim maxime est a quo omniumesse proficiscitur; est etiam usiosis, id estsubsistentia: subsistit enim nullo indigens. Unde etiamdicimus unam esse usiam vel usiosim, id est essentiam vel subsistentiam deitatis, sed tres hypostases, id est tres substantias". Relinquitur igitur quod subsistentia est essentiale et quod inconvenienter dicitur tres subsistentiae in divinis.

2. Item, sicut ibi dicit Boethius: "Illud subsistit quod accidentibus, ut possit esse, non indiget". Unde subsistentia dicitur quod non indiget accidentibus ut sit; si ergo hoc dicitur de Deo secundum essentiam, ergo erit una subsistentia, non tres.

3. Item, cum substantia, secundum Boethium, sit idem quod hypostasis et tamen graece conceduntur tres hypostases, subsistentia vero idem quod usiosis, graece autem non concederetur tres usioses, sed una tantum, inconvenientius ergo latine dicuntur tres subsistentiae in divinis quam tres substantiae.

Respondeo 1-2. secundum Boethium, in libro De duabus naturis, quod quemadmodum intentio substantiae duobus modis exponitur: per negationem; unde Boethius: "Substantia dicitur, quoniam in nullo subiecto est", hoc est quod est per se, ad differentiam accidentis cuius esse est inesse, hoc est esse in subiecto; alia est per affirmationem; unde Boethius: "Substantia est, quoniam subest ceteris", id est accidentibus — primo modo intentio substantiae convenit rei generibus et speciebus, quae dicuntur in logicis substantiae secundae; secundo modo convenit singularibus individuis, quae dicuntur substantiae primae — ita in divinis intentio substantiae duobus modis dicebatur: uno modo essentialiter pro essentia communi, et secundum hoc intentio substantiae eadem est quae usiosis; alio modo personaliter pro re subsistente proprietati, et hoc modo idem est substantia quod hypostasis; tamen propter haereticos non utimur hac significatione substantiae in divinis, sicut dictum est ; remanet ergo apud Latinos intentio substantiae, secundum quod dicit usiosim, non hypostasim, et ideo una substantia, non tres. — Simili modo dicendum quod intentio subsistentiae dicitur duobus modis: uno modo subsistentia dicitur, sicut dicit Boethius, quoniam "non indiget accidentibus ut sit", et hoc modo subsistentia dicitur essentialiter et una subsistentia, sicut una usiosis; alio modo subsistentia dicitur ab actu subsistendi, et hoc modo subsistentia dicitur idem quod hypostasis. Unde Boethius: "Intellectus universalium rerum ex particularibussumptus est.; quocirca cum ipsae substantiae inuniversalibus quidem sint, in particularibus verocapiant subsistentiam, iure subsistentias particulariter substantes [hypostases] appellaverunt". Secundum hoc dicuntur tres subsistentiae, id est tres hypostases: nihil enim aliud dicit hypostasis quam res substans proprietati. Alio ergo modo nunc utimur illis quatuor nominibus quam tempore Boethii: in duobus enim est mutatio, quia modo idem dicitur substantia et usiosis, et subsistentia et hypostasis; sed sicut prius idem modo dicuntur essentia et usia, similiter persona et prosopon.

3. Ad ultimum dicendum quod substantia, quia nomen est primi praedicamenti, habet oppositionem immediatam cum relatione; subsistentia vero non ita immediate opponitur: non enim opponitur nisi quia substantia est, et ideo plus accedit ad relativam praedicationem; et ita in divinis non dicitur una subsistentia sicut una substantia, quia plus accedit ad relativam praedicationem subsistentia, et propter hoc in divinis non dicitur una subsistentia, sicut una substantia.

PrevBack to TopNext