I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 3, Praeambulum
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 3, Praeambulum
Consequenter quaeritur de hoc nomine hypostasis. A manifestioribus ad minus nota debet esse inquisitionis ordo; magis autem nobis manifestum est nomen personae quam subsistentiae, et subsistentiae, quod est latinum, quam hypostasis, quod est graecum. Quaeritur igitur hoc modo:
Primo, an in divinis debeat dici nomen hypostasis ; secundo, quid dicatur hypostasis ; tertio, an univoce dicatur; quarto, quomodo comparetur ad essentiam quantum ad significationem; quinto, qualiter quantum ad suppositionem; sexto, quantum ad simplicitatem; septimo, quaeritur de comparatione hypostasis ad proprietatem.