Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 1

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 1

AN IN DIVINIS DEBEAT DICI NOMEN HYPOSTASIS.

Ad primum sic: 1. Hieronymus, Ad Damasum Papam: "Ab Arianorum praesule hypostaseon novellum nomen a me, homine Romano, exigitur. Taceamus tres hypostases, si placet: hoc enim nomen non bonaesuspicionis est, cum in eodem verbo sensus dissentiunt; aut si rectum putatis tres hypostases cum interpretationibus suis debere nos dicere, non negamus; sed mihicredite, venenum sub melle latet". Ergo, cum nomina ambigua et suspecta non debeant dici in divinis, hoc nomen hypostasis non debet ibi dici.

2. Item, Damascenus, III libro: "Hypostasim determinant substantiam cum accidentibus" ; hypostasis ergo est substantia cum accidente; sed "in Deo nullum est accidens", sicut dicit Augustinus ; ergo in Deo non est hypostasis. — Si dicatur quod in Deo nullum est accidens, est tamen ibi aliquid per modum accidentis — contra: omne accidens adveniens est; ergo si nihil est adveniens in Deo, nec ratio advenientis, ergo nec ratio accidentis; ergo non dicitur aliquid per modum accidentis.

Contra: a. Boethius: "Hypostasis est res subsistens": sicut enim essentia est qua res est, ita hypostasis est qua res subsistit; sed subsistere est in Deo; ergo hypostasis est in Deo.

Respondeo, 1. secundum quod dicit Magister, in Sententiis, 26 dist. I libri, Hieronymus "non negat esse utendum nomine hypostasis, sed haereticos eoprave usos ostendit, contratquos cautela opus erat in distinctione significationis; alioquin sibi contradiceret", quia ipse Hieronymus dicit: "Clamamus: si quis tres hypostases, id est tres subsistentes personas non confitetur, anathema sit; si autemhypostasim usiam intelligens non in tribus personis unam hypostasim indicit, alienus est a Christo" etc.

2. Ad aliud Damasceni dicendum quod loquitur de hypostasi proprie secundum quod est in creaturis et illa dicitur proprie cum accidentibus propriis; et hoc modo non est in divinis, immo hypostasis, prout est in divinis, est res subsistens cum proprietate, quae nullo modo dicitur accidens, quia non est adveniens, sed aeterna et immutabilis.

PrevBack to TopNext