I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 2
QUID DICATUR HYPOSTASIS.
a. Ponitur autem haec ratio: Hypostasis est substantia cum proprietate. Quaeritur ergo: hoc nomen substantia aut dicit ibi essentiam sive quo est aut quod est aut dicit idem quod hypostasis. Si autem dicit quo est vel quod est, ut scilicet addita proprietate faciat hypostasim, obicitur sic: una est substantia Patris et Filii et Spiritus Sancti; adveniat ergo per intelligentiam paternitas substantiae, ergo inest paternitas substantiae ut fiat hypostasis Patris; similiter filiatio addatur ad hoc uti fiat hypostasis Filii; ergo eadem substantia est sub oppositis relationibus: quod est impossibile intelligere. Si autem sumitur ibi substantia pro hypostasi, ergo idem notificatur per se ipsum, et sic erit abire in infinitum.
Contra: 1. Damascenus: "Substantia est quod commune est, hypostasis vero individuum". Ergo substantia, secundum quod ponitur in ratione hypostasis, dicit substantiam communem quae dicit quo est vel quod est.
Solutio: Dicendum quod haec propositio hypostasis est substantia cum proprietate valet tantum quantum haec hypostasis est res subsistens cum proprietate. Unde substantia accipitur ibi pro re naturae;- unde hypostasis hic dicitur res naturae subsistens, unde hypostasis, sub proprietate. Non dico substans, quia substare proprie non dicitur in divinis, quia, sicut vult Augustinus, non est proprie substare nisi ubi est subiectum et accidens; sed subsistere proprie est respectu proprietatis. Haec autem res naturae non determinat ipsum quo est vel ipsum quod est ; unde substantia non accipitur ibi secundum quod dicit quod est vel quo est, immo accipitur ibi substantia secundum quod dicit qui est, secundum quod accipitur in ratione personae cum dicitur: "Persona est substantia individua rationalis naturae". Haec autem substantia dicitur res naturae et per ipsam bene notificatur hypostasis, quoniam in intellectu hypostasis non solum debet cadere quid respectivum, immo etiam quid absolutum, aliter non haberet intellectus super quod quiesceret intelligendo hypostasim: ideo oportet ibi ponere quid absolutum et hoc est res naturae. Haec autem res naturae dicitur hic substantia, hypostasis autem dicit illam rem naturae cum proprietate et ita cum respectu. — Et si quaeritur: aut res illa est substantia aut hypostasis - dicendum quod in re haec omnia sunt unum, tamen quantum ad notificationem non est bona quaestio, quia licet idem sint in re, tamen alio et alio modo dicitur per ista. Et sic potest notificari hypostasis per illam rem naturae tamquam per illud quod est in suo intellectu.