I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 3
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 3
AN UNIVOCE DICATUR HYPOSTASIS.
Consequenter quaeritur, cum dicitur Pater est hypostasis et Filius hypostasis, utrum dicatur hypostasis univoce.
1. Nam, cum nihil sit commune Patri et Filio nisi essentia, cum autem dicitur Pater est hypostasis, Filius est hypostasis, non significatur commune quod est essentia, relinquitur quod non praedicatur commune in ratione eiusdem substantiae; ergo aequivoce.
2. Item, si dicatur, sicut supra dictum est in Quaestione De persona, quod cum dicitur Pater est hypostasis et Filius est hypostasis, quod praedicatur commune respectu vel habitudine, quia per hoc significatur quod sunt supposita essentiae Pater et Filius - contra: nullus est medius respectus Patris vel Filii ad essentiam, quia Pater se ipso est essentia, similiter Filius ; ergo aequivoce dicetur.
Contra: a. Augustinus, VII De Trinitate: "ideo Pater est persona, Filius est persona, quia commune est illis idquod est persona". Ergo persona univoce dicitur. Si ergo eodem modo dicitur hypostasis et persona, hypostasis univoce dicetur, cum non sit ibi communitas secundum nomen tantum, sed etiam secundum rem.
Respondeo: Sicut supra dictum est, in Deo est duplex communitas, scilicet essentialis et habitudinalis: prima est ex relatione suppositorum ad essentiam, secunda ad hypostasim sive ad personam. Dicendum ergo quod hypostasis non dicitur univoce de personis, scilicet univocatione quae dicitur communitas essentiae; dicitur tamen univoce univocatione quae dicitur communitas habitudinis. Unde, proprie loquendo, non dicitur nec aequivoce nec univoce; dicitur tamen quodam modo univoce, scilicet secundum quod univocatio dicitur uniformis communitas habitudinis.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod quaeritur an hypostasis dicatur univoce vel aequivoce: dicendum quod non est sufficiens divisio. Cum enim dicitur substantia est ens vel quantitas est ens vel substantia est universale vel Petrus individuum vel Paulus, in nulla istarum est praedicatio univoca, quia nec praedicatur unum natura, et ita non univocum, nec diversa natura praedicantur, et ita nec aequivocum, sed id ipsum est in supposito et apposito aliter designatum: utrobique enim designatur quis ; sed cum dicitur Pater, designatur in respectu ad Filium ; cum autem dicitur hypostasis, designatur in respectu ad proprietatem vel essentiam: sunt enim tres hypostases trium proprietatum et tres hypostases unius essentiae.
2. Ad Secundum quod quaeritur de respectu qui est in hoc nomine hypostasis: respondeo quod licet ex parte rei non sit medius respectus inter Patrem et divinam essentiam, immo se ipso Pater est divina essentia, tamen cum ista comprehenduntur in intellectu humano, comprehenditur Pater sub quodam respectu ad essentiam et essentia sub quodam respectu ad Patrem, cum dicitur Pater est hypostasis essentiae et cum dicitur essentia commune est Patri et Filio et Spiritui Sancto.