Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 4

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 4

QUOMODO COMPARETUR HYPOSTASIS AD ESSENTIAM QUANTUM AD SIGNIFICATIONEM.

Consequenter quaeritur de comparatione hypostasis ad essentiam quantum ad significationem utrum significet essentiam aliquo addito.

Ad quod sic: 1. Damascenus: "Hypostasis est substantia cum caracteristicis idiomatibus". Ergo hoc nomine suo addit super intentionem substantiae vel essentiae.

2. Item, Damascenus dicit quod in divinis "commune est substantia, particulare vero hypostasis" ; sed particulare super commune addit aliquid. — Item, Boethius: "Substantiae, cum substant in particularibus, hypostases dicuntur".

3. Item, sicut in intellectu personae est intellectus hypostasis, tamen aliquo addito, sic ponitur in intellectu hypostasis intellectus essentiae, sed non praecise, quia si praecise, tunc idem utrique conveniret; ergo aliquo addito; ergo hypostasis addit ad essentiam.

Contra: a. In divinis sicut essentia una est in tribus personis, ita et substantia una, non multiplicata: unde addas proprietates, ipsae proprietates non multiplicant substantiam ; si ergo hypostasis dicit distinguibile et etiam distinctum, quia tres sunt hypostases, ergo neutrum illorum est alterum cum additione, quia si sic poneret unum alterum in rectitudine, tunc substantia, adveniente proprietate, multiplicaretur et ipsa multiplicata [multiplicata] esset hypostasis — sicut patet de homine, qui addit ultra animal et ponit illud in rectitudine: unde multiplicato homine multiplicatur animal — quod cum sit inconveniens, ergo hypostasis non est substantia cum additione, prout substantia idem dicit quod essentia, licet dicamus tres hypostases esse unius substantiae vel essentiae.

b. Item, Boethius: "Persona est substantia individua rationalis naturae" ; et hoc male diceretur, si hypostasis idem esset quod natura vel si esset natura aliquo addito: tunc enim natura deberet poni in definitione personae in rectitudine.

c. Praeterea, non est ita in creatura, quia hypostasis in creatura non dicit idem quod essentia aliquo addito. Ut iste est homo: iste dicit hypostasim, homo essentiam; si quis autem resolvat significatum per hoc nomen iste, resolvet in materiam et formam, ut in animam et corpus, significatum hominis in genus et differentiam, dicendo homo est animal rationale etc. Cum ergo alia sint principia huius et illius, manifestum est quod hypostasis non dicit essentiam aliquo addito.

d. Praeterea, hypostasis in natura est particulare, essentia autem commune; istud autem additum aut est particulare aut commune. Si commune: sed commune communi additum facit commune et non omnino particulare, et sic hypostasis non esset particulare. Si vero illud additum sit particulare, cum particulare dicat hypostasim: aut eamdem hypostasim aut non; si eiusdem essentiae, ergo erit idem in ratione sui; si alterum, erit in infinitum abire. Eodem modo in divinis, cum essentia simplex sit et hypostasis.

Solutio: Cum quaeritur an hypostasis addat aliquid ad substantiam, aut sumitur substantia pro re subsistente, et sic addit ei hoc quod dico incommunicabile ; aut accipitur substantia pro essentia, et sic oblique venit in ratione hypostasis sicut essentia, quia hypostasis est res incommunicabilis subsistens divinae essentiae sive ipsius divinae essentiae ; ideo cadit ibi in obliquo, quia si caderet ibi in recto, ad multiplicationem hypostasis sequeretur multiplicatio essentiae vel substantiae; et ita non addit aliquid in rectitudine, addit tamen in hoc quod substantia vel essentia cadit oblique in eius definitione.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad duo obiecta patet solutio per praedicta superius, in Quaestione De persona.

3. Ad ultimum dicendum quod hypostasis non supponit essentiam aliquo addito, sed oblique cadit essentia in ratione hypostaseos, sicut dictum est et sicut patet ex definitione quam ponit Boethius, et hoc idem vocatur ibi natura quod essentia. Nec est simile de persona respectu hypostaseos et hypostasi respectu essentiae. Quod ex eorum definitionibus patet: persona enim est hypostasis distincta proprietate; hypostasis vero est res substans vel subsistens proprietati.

PrevBack to TopNext