Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 1, M. 3, c. 5

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 1, M. 3, C. 5

QUOMODO COMPARETUR HYPOSTASIS AD ESSENTIAM QUANTUM AD SUPPOSITIONEM.

Consequenter quaeritur de comparatione hypostasis ad essentiam quantum ad suppositionem. Quamvis istud posset solvi ex Quaestione superiori De suppositione personae, tamen ad maiorem intelligentiam repetendo aliqua praedicta, addimus alia. Quaeritur igitur, cum supposita persona supponatur hypostasis, an supposita hypostasi supponatur essentia.

Ad quod sic: 1. In rebus creatis ita est quod cum unum attribuitur alteri et non secundum accidens, supposito uno supponitur reliquum; sed non dicitur secundum accidens persona divina est essentia, per illam regulam Boethii: "In simplici nondiffert quod estet quo est" sive qui est et quod est. Cum ergo hypostasis dicat qui est, essentia quo est, non differt hypostasis ab essentia; ergo supposita persona supponitur Deus sive essentia.

2. Praeterea, in quibus est omnimoda indifferentia secundum substantiam, supposito uno supponitur alterum; sed omnimoda indifferentia est hypostasis et essentiae; ergo primum.

Contra: a. Hypostasis distinguitur, essentia non; ergo supposito uno non supponitur alterum.

b. Item, haec dicuntur de creaturis et Creatore, ut dicit Augustinus, VII De Trinitate, qui dicit haec esse nomina generalia; sed in creaturis sic est quod supposita hypostasi non supponitur essentia: est enim de persona hominis dicere quod est animal rationale, de essentia autem non, et de hypostasi hominis quod est individuum, de essentia quod est universale; sic ergo erit in divinis: hypostasis gignit vel gignitur vel procedit, essentia non; ergo Supposita hypostasi non supponitur essentia.

[Solutio]: 1-2. Ad hoc dicendum quod supposita hypostasi non supponitur essentia, licet quidam antiquorum ita dicerent. Haec enim fuit haeresis reprobata in Concilio Lateranensi propter Ioachim: concessit enim quod essentia generatur. Ratio autem haec est: quia aliquid dicitur supponi altero supposito, quando ipsum est in ratione eius secundum rectitudinem, ut supposito homine supponitur animal et supposito Petro supponitur animal et homo, et ideo quia hypostasis est secundum rectitudinem in persona, ideo supposita persona supponitur hypostasis; essentia autem non est in ratione hypostaseos vel personae in rectitudine, sed oblique, et ideo per unum non supponitur alterum. Similiter supposita notione non supponitur persona, et qualiter hoc sit postea dicetur. Si autem coarctemus omnino intentionem eius quod est supponi, illud dicitur supponi supposito altero, quando quidquid attribuitur uni, et alteri; ideo dixerunt quidam antiqui quod licet persona sive hypostasis essentia esset, quia tamen persona generat, essentia non, ideo supposita persona non supponitur essentia. Ista autem nomina generalia sunt in Creatore et creatura; in creatura autem differt quod est et quo est: quo est autem est essentia, quod est substantia; unde non est homo sua humanitas; eodem modo in creatura differt quis est sive qui est et quod est ; unde non est homo iste sua humanitas. Cum autem "in omni simplici omninosint idem quo estet quod est»" sive quo est et quis est et non differant, nihilominus tamen modus significandi est differens; et ideo quantum est de se, supposita persona vel hypostasi non supponitur essentia, sed distinguitur quadam ratione intelligentiae. Nec sequitur: si hoc est idem illi, quod hoc supposito supponatur illud. Quod enim persona est idem quod essentia in divinis, hoc est quia in divinis, ubi est summa simplicitas, non quia persona, non quia essentia: tunc enim teneret in creaturis, in quibus et illa reperiuntur. Nec si omnino est indifferentia secundum rem, sequitur quod uno supposito supponatur reliquum; sed si est indifferentia secundum rationem intelligentiae, tunc uno supposito supponitur alterum. Est autem differens ratio intelligentiae in hoc nomine persona sive hypostasis et in hoc nomine essentia, sicut in creaturis est videre, et ideo non sequitur: persona gignit vel gignitur vel procedit, essentia non, non ergo est-essentia persona, quia altera est ratio intelligentiae in hoc nomine persona et in hoc nomine essentia.

PrevBack to TopNext