I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 1, Q. 4, M. 2, c. 3
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 1, Q. 4, M. 2, C. 2
QUALITER INTELLIGATUR "TRINITAS IN UNITATE ET UNITAS IN. TRINITATE".
Tertio quaeritur qualiter intelligatur dictum "Trinitas in unitate et unitas in Trinitate", quid scilicet significet haec praepositio in.
Respondeo: Sicut potest patere, cum dicitur unitas est in Trinitate, notat quasi informationem passive circa casuale praepositionis, sicut in istis deitas sive essentia est in Patre et Filio et Spiritu Sancto, deitas sive potentia sive sapientia sive bonitas est in Trinitate. In omnibus talibus haec praepositio in notat quasi informationem, quoniam deitas est quasi forma Patris et Filii et Spiritus Sancti, ut dictum est ; unitas autem essentiae nihil aliud est quam essentia, et ideo patet quod haec praepositio in notat quasi informationem in hac unitas est in Trinitate, id est in tribus personis.
Sed dubium est quid notet in hac Trinitas est in unitate. Non enim potest notare informationem vel quasi informationem.: non enim potest dici quod Trinitas sit in unitate sicut species in genere vel genus in specie nec sicut contentum in continente nec sicut partes in toto nec sicut totum in partibus nec sicut effectus in causa nec sicut cognitio in cognoscente. Et generaliter videtur quod nullus modus, quo aliquid in aliquo dicitur esse, possit aptari huic modo.
Dicunt autem quidam quod, cum dicitur Trinitas est in unitate, haec dictio in notat identitatem pure, quia nulla est distinctio Trinitatis ad unitatem essentiae. Sed hoc contra naturam praepositionis est, quia semper praepositio vult notare transitionem aliquam, sicut dicit Prisciani Ideo dicimus quod cum dicitur Trinitas est intate, haec dictio in notat quasi subiectior non dico respectu sui casualis, sed respectu quod supponitur per hoc quod dico Trinitas: sic enim unitas est quasi forma Trinitatis, ita Trinitas quasi subiectum unitatis. Et sunt plures n loquendi naturalibus similes, quia dicitur ait est in albo et album in albedine. — Vel po dici quod Trinitas hic accipitur non pro i personis, sed pro ternario personarum, et hoc men unitas sumitur ibi emphatice pro Deo, licet Trinitate quae est unitas, ut is sit sen Trinitas est in unitate, id est in Deo qui unitas, ut iste terminus Deus supponat tribus personis. Et sic patebit quod haec p positio in notabit quasi informationem sicut hac unitas est in omnibus tribus personis.