I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 1
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 1
DE APPROPRIATIONE AETERNITATIS, SPECIEI ET USUS.
Quaeritur igitur quantum ad primam appropriationem, quam ponit Hilarius: "Aeternitas est in Patre, species in Imagine, usus in Munere". Cuius appropriationis rationem assignat Augustinus, VI De Trinitate, dicens primo quare aeternitas Patri: "Quia Pater non habet patrem de quo sit, Filius autem de Patre est ut sit atque ut illi coaeternus sit" ; item, quare species Imagini, id est Filio, dicens: "Imago, si perfecte implet illud cuius est imago, ipsa coaequatur ei, non illud imagini suae; in qua imagine speciem nominavit, credo, propter pulcritudinem, ubi est tanta congruentia et prima aequalitas et prima similitudo in nulla re dissidens" ; item, quare usus Muneri, id est Spiritui Sancto, approprietur, dicit: "Est ineffabilis quidam, complexus Patris et Imaginis qui non est sine perfruitione, id est sine caritate; illa ergo dilectio sive delectatio ususab illo appellata est et est in Trinitate Spiritus Sanctus, non genitus, sed genitoris genitique suavitas".
Circa assignationem multipliciter obicitur: I. 1. Cum aeternitas communis sit omnibus personis, sicut habetur in Symbolo: "Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus", ergo non erit ratio quare aeternitas approprietur Patri plus quam alii personae.
2. Item, in I Sententiarum, dist. 8, dicitur aeternitas proprietas divinae essentiae; ergo non videtur appropriabilis personae.
Contra: a. Anselmus, in libro De incarnatione Verbi: "Unus est Deus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus". Et postmodum loquens de nativitate et processione dicit quod "nativitas et processio sine principio sunt, alioquin esset aeternitasnata et procedens; quod falsum est. Nequaquam Deum habere principium aut incepisse Patrem et Filium aut Spiritum Sanctum cogitare debemus". Ex iis ergo videtur relinqui quod cum aeternitas non debeat dici nata vel procedens, quod conveniet soli Patri.
II. 1. Item, quaeritur de hoc quod dicitur quod "species est in Imagine". Quaeritur ergo quare imago approprietur Filio, et supra posita est ratio, in Quaestione De imagine, secundum Richardum, in libro De Trinitate, qui movet quaestionem: "Si Filius recte dictus est Imago Patris pro ratione expressae similitudinis, cur non etiam Spiritus Sanctus Imago Patris recte dicatur? cum utrique similis et coaequalis inveniatur".
2. Item, quaeritur de hoc quod dicit Augustinus, quod "imago coaequatur illi cuius est imago, non illud imagini". Ex hoc enim videtur quod Filius sit coaequalis Patri, non e converso, cum tamen contrarium dicatur in Symbolo: "Tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales".
3. Item, obicitur de hoc quod dicit quod in specie est "prima similitudo". Nam cum primum non dicatur nisi ratione secundi, videtur, cum in Filio sit prima similitudo, quod in Spiritu Sancto sit secunda similitudo, cum tamen dicatur in Symbolo: "In hacTrinitate nihil prius aut posterius".
4. Item, cum totius Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, sit una virtus et operatio sicut una substantia, quae est ratio ut usus approprietur Spiritui Sancto?
Respondeo: I. Dicendum quod ratio appropriationis praedictae, scilicet ut aeternitas Patri approprietur, est haec: aeternitas enim est ens non ab alio essentialiter, Pater autem est ens non ab alio personaliter; quia ergo intellectus eius quod est non esse ab alio intelligitur in ratione aeternitatis, inde est quod appropriatur Patri. Species autem appropriatur Filio eo quod species est ratio et principium cognoscendi: unumquodque enim cognoscitur per speciem suam; quia ergo generatio Filiis a Patre est ut notitia a mente, ratione notitiae appropriatur Filio species. Usus vero appropriatur Spiritui Sancto ratione operationis et utilitatis, cuius principium proximum est voluntas; processio autem Spiritus Sancti est sicut voluntatis a notitia et mente.
[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud ergo quod primo obicitur: dicendum quod aeternitas, quamvis sit communis tribus personis, appropriatur tamen Patri ratione praedicta.
a. Ad illud vero quod dicit Anselmus notandum quod, cum aeternitas dicatur per privationem initii et finis, initium autem dicitur duobus modis: initium durationis, initium originis. Si determinatur aeternitas per privationem initii durationis, communis est tribus personis; si vero determinatur per privationem initii sive durationis sive originis, cedit in proprietatem Patris. Et hoc modo intendit Anselmus et Hilarius accipere nomen aeternitatis.
II. 1. Ad secundum quare imago respondet Filio et non Spiritui Sancto, respondet Richardus tangens duplicem rationem: "In hoc solus Filius expressam Patris imaginem et similitudinem tenet quod sicut "divinitatisplenitudo"manat de uno, sic et eadem plenitudinis largitio manat et de alio nec alio modo accipit Spiritus Sanctus ab uno quam ab altero". Propter uniformitatem ergo, quam habet Filius ad Patrem in producendo ex se personam aliam, dicitur Imago. Alia ratio est quam ponit: quia "imago iuxta consuetudinem humanam magis solet dicipropter uniformitatem extrinsecam quam intrinsecam. Quasi intrinsecus unicuique est quod est apud semetipsum, quasi extrinsecus est habitudo quam habet ad alium; eamdem autem habitudinem, quam habet Pater ad Spiritum Sanctum, eamdem, inquam, constat habere et Filium".
2. Ad aliud vero quod obicit dicendum quod Pater est aequalis Filio et coaequalis, sed non coaequatur Filio: hoc enim verbum coaequatur, eo quod significat rem suam passive, denotat quod illud, cui attribuitur, habet esse ab alio et habet illi esse aequalis, et ideo quamvis concedatur Pater est aequalis vel coaequalis Filio nominaliter, in quo significatur quod sit eadem virtus Patris et Filii, non tamen sequitur quod coaequetur Pater Imagini. Tamen habes responsionem de hoc supra, Quaestione De iis nominibus simi1is et aequalis.
3. Ad illud quod obicitur qualiter dicitur in specie, quae est Filius, prima similitudo: dicendum quod per hanc dictionem prima non notatur prioritas secundum durationem vel secundum essentiam, sed notatur prius, id est amplius, conveniens, ut sit sensus: Filius est prima similitudo, id est Filius convenit in omnibus cum Patre et nullus ita convenit; Spiritus enim Sanctus in hoc non convenit quod Spiret se ipsum. Nec est concedendum quod sit secunda aequalitas in Spiritu Sancto, quia primum non dicitur per ordinem ad posterius, sed per negationem prioris, sicut in Matth. 1, 25: "Peperit Filium suum primogenitum", non quia post ipsum natus sit alius, sed quia ante ipsum nullus.
4. Ad ultimum quod quaeritur quare usus approprietur Spiritui Sancto: dicendum. secundum Augustinum, in libro De anima et spiritu: "Capabilis est Deus omnibus, quia naturali suo munere ab omnibus participatur quantum ad essentiam qua sunt, et secundum illam ad idoneam speciem qua ab aliis differunt, et secundum utrumque ad illud congruum quoproficiunt. Tria haec omniexistenti insunt quasi vestigia summae Trinitatis, essentiae, imaginis, muneris: aeternitas quippe vel essentia in Patre, species in Imagine, usus in Munere; nobis autem divinitatis omnis usus in Munere est, quiSpiritus Sanctusest". Ex quo patet quod usus refertur ad operationem et protectum, operatio autem et profectus ad donum, donum autem ad Spiritum Sanctum: inde est quod Spiritui Sancto appropriatur usus.
On this page