I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 2
I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 2
DE APPROPRIATIONE UNITATIS, AEQUALITATIS ET CONCORDIAE.
Consequenter quaeritur de appropriatione unitatis, aequalitatis et concordiae. Nam dicit Augustinus, De doctrina christiana: "In Patre est unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto unitatis aequalitatisque concordia, et tria haec unum omnia propter Patrem, aequalia propter Filium, connexa omniapropter Spiritum Sanctum".
Circa quod obicitur multipliciter: 1. Primo cum unum et ens convertantur, ergo unitas convertitur cum essentia; sed essentia est communis tribus personis et nullo modo appropriata; ergo et unitas non appropriabitur Patri.
2. Item, Augustinus, VI De Trinitate: "Sive Spiritus Sanctus situnitas amborum sive sanctitas sive caritas, manifestum est quod non est alter duorum quo uterque coniungitur". Ex quo relinquitur quod unitas magis appropriatur Spiritui Sancto quam Patri.
3. Item, cum in Trinitate idem sit magnitudo quod essentia, aequalitas autem dicit unitatem in magnitudine, aequalitas igitur in divinis personis non est nisi unitas illorum in essentia; si ergo Patri appropriatur unitas, ergo et aequalitas.
4. Item, cum de Filio dicatur quod ipse "est pax, qui facit utraque unum", quare Filio non attribuitur concordia sicut et Spiritui Sancto?
5. Item, obicitur de hoc quod dicitur "omnia haec triaunum propter Patrem, aequalia propter Filium, connexa propter Spiritum Sanctum" ; sed omnia dicuntur unum esse propter Patrem, quia habent unitatem a Patre, sive sint divinae personae sive creaturae; ergo omnia erunt aequalia propter Filium, sive sint divinae personae sive creaturae ; ergo Pater per Filium erit aequalis; ergo habet aequalitatem a Filio: quod falsum est. — Item, simili modo obicitur: si "omnia connexa propter Spiritum Sanctum", ergo Filius et Pater connexi sunt per Spiritum Sanctum ; ergo a Spiritu Sancto habent aliquid: quod est falsum. Similiter videtur sequi quod Spiritus Sanctus sit connexus propter se ipsum.
Respondeo: Unitas appropriatur Patri duplici ratione. Prima est, quia sicut Pater non est ab alio, ita unitas non est ab alio, sed principium aliorum. Alia ratio est, quia sicut dicitur Pater genuit Filium, unum secum Deum, ita unitas per se multiplicata non generat nisi unum. Ad hoc Hugo, Ad Bernardum: "Subsistentia, quae ab alia non est, substantialiter vel personaliter nullam pluralitatem ingerit, nullam pluralitatem concludit: nam in eo quod gignit, nihil sibi, sed Filio confertut sit; genita autem substantia, quae ab alio accepit quod habet, sicut nec esse per se ipsam, ita nec intelligi valet. Si igitur pluralitatem ingerit subsistentia Filii, tanto magis quae a duobus est, subsistentia Spiritus Sancti! Recte ergo unitas Patri attribuitur". Propterea, cum Pater habeat unitatem et Filius ab eo et Spiritus Sanctus, secundum principalitatem attribuitur Patri. Aequalitas vero non attribuitur Patri, quia non intelligitur aequalitas nisi intelligatur pluralitas; intellecto autem Patre secundum quod est innascibilis, non intelligitur pluralitas; ergo non recte appropriaretur Patri aequalitas, sed posito Filio, cum sit Deus, necessario ponitur aequalitas. Propter quod dicit Augustinus: "Imago coaequatur Patri, non Pater Imagini" ; unde recte attribuitur aequalitas Filio; et quia Spiritus Sanctus habet a Filio aequalitatem, non attribuitur Spiritui Sancto, et ideo recte Filius dicitur aequalitas. Concordia vero Spiritui Sancto attribuitur. "Sicut enim nulla aequalitasest sine consistentium pluralitate, ita nec ponitur concordia duorum sine consistentium Trinitate: in Patre origo unitatis, inFilio inchoatio pluralitatis, in Spiritu Sancto completio Trinitatis". Praeterea, "alia est habitudo Patris ad Filium, alia ad Spiritum Sanctum; sed Filii similiter alia est habitudo ad Patrem, alia ad Spiritum Sanctum" ; uniformiter autem se habent tam Pater quam Filius ad Spiritum Sanctum; recte ergo dicitur concordia in quo habitudinis uniformitas omnino invenitur. "Praeterea, cum in Patre sit unitas, et hanc habeant Filius et Spiritus Sanctus a Patre, recte dicuntur unum propter Patrem". Item, "si solaingenita persona esset, non esset aequalitas; similiter si persona Spiritus Sancti non esset, nihilominus esset aequalitas". Recte ergo propter Filium sunt aequalia, non quod Pater habeat aequalitatem a Filio, sed quia eo posito ponitur aequalitas in Patre et similiter eo remoto removetur. Similiter, "tolle Spiritum Sanctum, non erit in divinitate qui sit plurium connexio", sed cum ille sit amor Patris et Filii, illo posito ponitur connexio.
[Ad obiecta]: 1. Ad hoc quod primo obicitur quod unitas non debet appropriari Patri, quia unum et ens convertuntur: dicendum quod alia est ratio dicendi unitatem, alia est ratio dicendi essentiam. Nam cum dico essentiam, dico absolute; cum dico unitatem, dico rationem primi principii: unitas enim est primum principium; quia ergo unitas addit rationem primi principii supra essentiam, ideo appropriatur Patri, qui ens a nullo est principium personarum omnium et essentiarum; non sic autem Filius vel Spiritus Sanctus.
2. Ad secundum quod obicitur de auctoritate Augustini, dicendum quod duplex est unitas: essentialis sive natura, quae appropriatur Patri, et est unitas relativa sive unitas consensionis sive voluntatis, quae appropriatur Spiritui Sancto, de qua in Evangelio Ioan. 17, 22: "Ut sint unum, sicut et nos unum sumus" ; et hoc modo dicitur Spiritus Sanctus unitas amborum, scilicet Patris et Filii.
3. Ad tertium dicendum quod aequalitas appropriatur Filio propter tres rationes. Primo, quia cum aequalitas sit unitas virtutis, non potest intelligi nisi intelligantur aliqui duo in illa unitate; Filius autem est qui primo intelligitur post Patrem in unitate virtutis ordine naturae, ideo Filio attribuitur aequalitas. Secunda est, quia omnis inaequalitas per aequalitatem reducitur ad unitatem: aequalitas enim est principium in proportionibus sicut unitas in numeris; quia ergo creatura rationalis reconciliatur Patri per Filium, Patri autem attribuitur unitas, inaequalitas vero culpae rationali creaturae: propter hoc Filio attribuitur aequalitas velut medio reductionis creaturae ad Patrem. Tertia est, quia primo in Filio intelligitur aequalitas et ipse primo accipit aequalitatem et dat eam; sed Spiritus Sanctus nec primo accipit nec dat eam, et ideo Filio attribuitur aequalitas, non Spiritui Sancto. — Ad illud vero quod obicitur, dicendum quod aequalitas non solum dicit unitatem in magnitudine, sed ponit pluralitatem et distinctionem ex consequenti, quod non ponit essentia.
4. Ad illud vero quod quaeritur quare concordia Spiritui Sancto attribuitur: dicendum quod quatuor rationibus. Prima est, quia signum connexionis Patris et Filii; secunda, quia ipse unus a Patre et Filio et Pater et Filius conveniunt in eo, ideo uniuntur in eo in quantum ipse est unus ab eis; tertia, quia procedit ab eis secundum unum et secundum unam notionem quae est communis spiratio; quarta, per rationem causae, quia ei attribuitur conservatio totius esse, unitas autem est principium conservationis rerum in esse. — Quod vero dicitur de Filio quod sit pax, istud refertur ad assumptionem humanitatis, non ad intellectum proprietatis Filii.
5. Ad aliud dicendum quod, cum dicitur "omnia haec tria unum propter Patrem", haec praepositio propter notat auctoritatem quae est in Patre: Pater enim a se habet quod sit unum, Filius et Spiritus Sanctus a Patre. Cum autem dicitur "omnia aequalia propter Filium", notatur per haec ratio ostensiva: ostendit enim Filius aequalitatem personarum trium. Cum autem dicitur "connexa propter Spiritum Sanctum", notatur quasi ratio formalis in eo quod est Spiritus Sanctus, scilicet in eo quod est amor quo Pater et Filius diligunt se: amor enim ad amantem quasi ratio formalis, non quod formalis, in quantum sunt vel in quantum sunt Pater et Filius; non enim sequitur: Pater et Filius diligunt Spiritu Sancto, ergo sunt Spiritu Sancto. — Alii vero dicunt quod hoc quod dico propter dicit rationem signi sive causae cognoscendi: Spiritus enim Sanctus est causa cognoscendi nobis quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, et in hoc connexi; nec dicitur Spiritus Sanctus connexus Patri aut Filio, sed nexus Patris et Filii propter se ipsum.
On this page