Text List

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, Sect. 2, Q. 3, Praeambulum

I, P. 2, Inq. 2, Tract. 2, S. 2, Q. 3, Praeambulum

Consequenter quaeritur de appropriatis quae sunt potentia Patri, sapientia Filio, voluntas Spiritui Sancto. Circa quod quaeritur: Primo, quae sit ratio appropriationis horum trium generaliter; secundo, quaerendum esset de potentia secundum quod appropriatur Patri, secundum quod dicitur potentia generandi, sed istud determinatum est supra, in Quaestione De generatione aeterna ; tertio, quaerendum est de sapientia, quae appropriatur Filio; quarto, de voluntate, quae appropriatur Spiritui Sancto.

PrevBack to TopNext